Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Contra hoc quod dictum est iam quod Christus fuerit caput ecclesiae a principio ipsius ecclesiae, et non a tempore suae incarnationis, surrexit diebus nostris opinio, si opinio, et non error dicenda sit, quorundam dicentium sicut in scripturis eorum legimus: quod Christus ante incarnationem non fuerit caput ecclesiae, nec per consequens ante incarnationem inceperit ecclesia secundum suam formalem denominationem, quam dicunt ecclesiam suscipere ex Christi incarnatione per gratiam unionis, unde habet ipsa ecclesia quod quasi personaliter uniatur cum Christo. Quantum vero ad id quod est materiale in denominatione ecclesiae dicunt eam incepisse a tempore Adae vel Abel, quia ex tunc aiunt inceperunt iusti sub fide Christi vivere, et ad hoc talem indicunt rationem. Eiusdem quippe naturae debet esse caput et membra, hoc patet ut manifestat Aug. in sermone de verbis Domini, sed ante Christi incarnationem verbum non erat caput ecclesiae, ut vult Aug. super psal. 144. Ait enim, verbum caro factum est, ut fieret caput ecclesiae. Verbum enim ipsum non est caput ecclesiae, sed ut esset caput ecclesiae carnem assumpsit, et corpus Christi sit ecclesia, ut patet per Aug. ubi supra; igitur ipsa ecclesia tunc incepit secundum suam formalem, et actualem denominationem quando Christus humanam naturam assumpsit, et tunc fideles inceperunt ei tanquam membra incorporari, ut fieret unum ex capite, et membris quod est ecclesia. Haec in forma unus illorum. Opinio istorum nostro iudicio sustineri non potest, et decepti sunt profecto ex mala intelligentia dictorum beati Aug. Et in hoc etiam peccaverunt quod multa dicta Aug. quae magis pie explananda erant quam extendenda, sicut possent exempla plurima dari, ipsi induxerunt sicut iacent in assertionem opinionum suarum. Conclusio enim eorum falsa est, fundamenta quae inducunt infirma, ratio qua conclusionem roborare nituntur invalida. Conclusio quippe quod ad omnes partes falsa est, ut patet primo ex auctoritatibus inductis circa c. xxii. ubi de ecclesiae antiquitate disputatum est. Patet etiam ex illo Aug. super psal. 36. qui tractans illud, Iunior fui etenim senui, ita de ecclesia sub nomine corporis loquitur. Dominus enim ipse in corpore suo quod est ecclesia, iunior fuit primis temporibus, et ecce iam senu[it] nostris, et agnoscitis, et intelligitis, quia in hoc positi estis, et ita creditis, quia caput nostrum Christus est. Corpus capitis illius nos sumus: nunquid soli nos, et non etiam illi qui fuerunt ante nos omnes qui ab initio saeculi fuerunt iusti caput Christum habent? Illum enim esse venturum crediderunt quem nos venisse iam credimus, et in eius fide ipsi sanati sunt in cuius et nos, ut esset, et ipse totius caput civitatis Hierusalem omnibus connumeratis fidelibus ab initio usque in finem, et infra. Corpus autem Christi quod est ecclesia tanquam unus quidem homo primo iunior fuit, et ecce iam in fine saeculi in senecta pingui est, haec Aug. Ex qua Aug. clare habetur oppositum conclusionis illorum. Praeterea gl. super illud apostoli ad Colo. 1. Ipse est caput corporis ecclesiae, quaerit sicut supra dictum est. Cum ecclesia ab Abel inceperit, quomodo homo Christus caput est eorum qui tunc fuerunt, respondens dicit bene. Quia ipse est principium ecclesiae secundum divinitatem, id est fundator ecclesiae, quia omnes iustos qui ab Abel usque ad ultimum iustum generantur virtute divinitatis, et misericordiae suae dono illuminavit. Secundum humanitatem potest etiam dici principium ecclesiae, quia super fidem humanitatis eius fundata est, haec gl. Praeterea ratione ecclesiae corpus semper fuit a principio humani generis, ut inductum est ex dicto Aug. et non est dicendum quod acephalum fuerit ante incarnationem: ergo necessario oportet confiteri quod caput habuerit, sed non nisi Christum quem pater dedit caput super omnem ecclesiam quae est corpus eius, ad Col. 1. Pertransimus plura alia ad hanc rem pertinentia, tum quia in superioribus multa induximus et infra in capitulis dicendis pro locorum congruitate tangemus aliqua. Ceterum fundamenta praefatae propositionis falsa esse videntur, cum a communi doctrina illuminatissimorum doctorum aliena sint et separata.
Primo quidem illud quod praesupponunt, quod in denominatione ecclesiae materialis sit unitas fidei sub qua iusti serviunt Deo, quae autem cum sit fides quae per dilectionem operatur, hac quippe iustus vivere et Deo servire dicitur Rom. 1. falsum est quod dicunt; immo fides formata est id quod est formale et actuale in denominatione ecclesiae, quod sic facile ostenditur: quia fides quae per dilectionem operatur est id quo quis simpliciter et actualiter in statu praesentis vitae Christi membrum dicitur et corporis ecclesiae, et quo sublato nullus homo in hac vita praesens membrum dicitur Christi aut corpus eius, ut superius multis testimoniis ostensum est. Unde gl. super illud 1. Corin. 12. Vos estis corpus Christi, dicit: fidei unitate Christi capitis. Et ad Rom. 8. ca. Qui non habet spiritum Christi non est eius, scilicet membrum, ut ait gl.
Praeterea quod dicunt quod formale in denominatione ecclesiae sic conformitas naturae quae provenit ex incarnatione Christi falsum est. Tum primo, quia talis naturae conformitas communis est bonis et malis, praescitis et praedestinatis; omnes plane homines unum sunt specie cum homine Christo. Tum secundo, quia talis conformitas naturae nihil ponit formale in ecclesia, unde ipsa magis in quibusdam quam in aliis habeat denominari corpus Christi, et etiam nunc denominari et non ante, nisi velint aliquod novum genus unionis fingere quod nondum antiqua patrum traditione cognovimus. Quare illud quod dicit quod per gratiam unionis, quae propria fuit Christo, aliquid formale redundet in ecclesia universali, unde ipsa dicatur nouiter corpus Christi et nouiter Christo compaginata, et non ante, fictum esse videtur et contra sanam doctrinam patrum ecclesiae. Verum de hac unione corporis ecclesiae cum Christo quam isti innuere videntur inferius pro satisfactione conscientiae nostrae aliquid dicemus. Ratio autem qua utuntur ad probandum conclusionem praefatam etiam nullius roboris est: quoniam Aug. in auctoritate illa non intendit ita filium Dei incarnatum esse, ut nobis esset caput, quod velit ipsum negare ante incarnationem caput fuisse corporis ecclesiae, cum ipse in multis locis oppositum doceat; sed vult dicere iuxta communem doctrinam clarissimorum doctorum theologorum, quod verbum caro factum est, ut esset nobis caput non simpliciter, sed quantum ad conditionem actualis conformitatis unius naturae cum corpore suo quod est ecclesia. Principalius autem videtur importari in ratione capitis principium et origo eius cuius est caput quam conformitas unius naturae cum membris. Unde Apostolus dicit 1. Corin. 11. Caput Christi Deus, et ad Col. 2. Christus dicitur caput omnis principatus, et potestatis, etiam angelicae secundum gl. et tamen deficit conformitas naturae inter eas. Ceterum diabolus etiam caput dicitur omnium iniquorum hominum, licet conformitate tantum perversae voluntatis, et non naturae iniqui incorporentur ipsi diabolo. Supersedemus a pluribus aliis, quia circa c. xlviii. sufficienter demonstravimus qualiter Christus secundum quod homo caput fuerit omnium fidelium qui praecesserunt incarnationem suam, et circa c. l. in quo solvimus omnes rationes adductas in contrarium.