Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Attente consideratis rationibus et motivis quae fabricatores praefatae erroneae opinionis inducunt ut fidem facerent eorum dictis, aperte videmus eos in hunc incidisse errorem, quia falsis fundamentis et non veris principiis usi sunt.
1 Est autem unum eorum fundamentum, quod denominatio simpliciter membrorum corporis Christi accipienda sit secundum dispositionem electionis divinae.
2 Aliud, quod membra Christi etiam in hac vita ita indissolubili vinculo adhaerent Christo, quod qui est membrum Christi indissolubiliter ac perpetuo membrum eius sit.
3 Aliud, quod praedestinati qui nunc sunt infideles sint tam etiam incorporati Christo.
4 Aliud, quod solus numerus praedestinatorum sit sancta ecclesia universalis quae corpus Christi est. Confutabimus haec fundamenta prout divina sapientia nobis effulserit, quia cum illa demonstrabimus falsa esse, illico luce clarius apparebit aedificium eorum ruinosum fore, utpote supra arenam, non supra petram veritatis firmatum.
5 Circa primum notandum quod aliquis dici membrum Christi, ovis, filius Dei, dupliciter in sacra scriptura et penes sanctos doctores. Uno modo secundum praedestinationem tantum, alio modo secundum praesentem iustitiam. De primo modo habetur i. Ioan. ii. Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. De secundo modo habetur Ioan. i. Dedit eis potestatem filios Dei fieri, et ad Rom. 8. Quicunque spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. De hoc etiam extensa testimonia habemus ex Aug. li. de correctione et gratia, quae per longum tractatum ponuntur de pe. di. iiii. Verum; et hoc sub nomine ovium. De istis duobus modis expressa exempla in evangelio reperimus. Ioan. 10. ubi de illis qui oves Christi sunt et nominantur secundum praesentem iustitiam dicit ibidem Dominus: Oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur me. Ecce secundum praesentem iustitiam oves istae Christi dicuntur, quia actu pastoris vocem doctrinae audiunt, et mandatorum obedientia pastorem sequuntur. De eis qui solum secundum praedestinationem aeternam oves appellati sunt dicitur ibidem: Alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili. Super quo Aug. in sermone de verbis Domini, et deducitur a sancto Tho. in glossa continua, ita dicit: Loquebatur enim primo de ovili de genere carnis Israel. Erat autem alii de genere filii Israel; extra erant adhuc in gentibus praedestinati, et nondum congregati, haec ille.
Eodem modo distinguendum est de membris: quidam dicuntur membra secundum praesentem iustitiam, quia fide et charitate sunt incorporati Christo. Et recte talis dicitur secundum praesentem iustitiam Christi membrum, quia, ut ait Hiero. super illud psal. Innocentes et recti adhaeserunt mihi, ecclesia per iustitiam adhaeret Christo. Alii vero dicuntur membra solum secundum praedestinationem, sicut oves; quia simile est cum dicit Aug. super Ioan. homel. 46. Illi sunt unius pastoris membra cuius sunt oves.
Praeterea considerandum quod ista est differentia istius diuisionis, quoniam esse ovem aut membrum Christi aut filium Dei secundum praedestinationem solum esse ovem aut membrum sive filium Dei in potentia tantum et non in actu, quod ex eo luce clarius notum est: quia praedestinatio, cum sit species divinae praescientiae (est enim, ut dicit Aug., praescientia beneficiorum Dei, ut deducit magister in i. di. xl.), nihil ponit in praedestinato per quod actu sit aut nominandus sit id ad quod praedestinatus dicitur, sed est in praedestinante tantum, sicut providentia in providente et praescientia in praesciente, non autem in rebus provisis aut praescitis. Unde gl. continua super illud Ioan. 11. Ut filios dispersos congregaret in unum, ita habetur: Haec secundum praedestinationem dicta sunt, nam nec oves eius nec filii adhuc erant.
Et conformiter beatus Tho. de Aquino in postilla super Ioan. exponens eundem locum, illud Ut filios Dei congregaret in unum, dicit: Hoc non est intelligendum quod tunc iam accepissent adoptionis spiritum, quia, ut dicit Grego., nec oves eius nec filii eius adhuc erant per adoptionem. Item Nicolaus de Lira pariformiter ita dicit: Non quia adhuc essent filii Dei actu, sed potentia ad actum reducenda, quia erant praedestinati.
Praeterea ut veritas ista splendidior fiat arguitur multipliciter. Primo sic. Nullus potest dici Dei filius per adoptionem actu et simpliciter, nec membrum Christi, nisi habeat ea actualiter quibus quis efficitur filius Dei per adoptionem, et ea quibus incorporatio corpori ecclesiae sive Christo perficitur, quantumcunque sit praedestinatus aliquis ad huiusmodi, quia illa praedicata dicunt rem non ens rationis. Et per simile patet, quia quantumcunque aliquis praedestinatus sit ad beatitudinem, non dicitur actu beatus nisi habeat ea quae formaliter faciunt ad beatitudinem, et ita in proposito. Cum ergo praedestinatio non sit aliquid formale existens in praedestinatis quo quis aut filius Dei aut membrum Christi dicatur, impossibile est dicere cum veritate quod denominatio simpliciter membrorum Christi aut Dei filiorum accipienda sit ex sola dispositione divinae praedestinationis, sed accipienda est secundum praesentem iustitiam, cum talis qui secundum praesentem iustitiam est membrum Christi actu habeat ea quibus aliquis actu talis dicitur et simpliciter.
Habet enim actu spiritum adoptionis quo quis efficitur actu filius Dei, secundum illud ad Rom. 8. Qui spiritu Dei aguntur, filii Dei sunt; qui est etiam quo quis incorporatur corpori ecclesiae, secundum illud ad Ephes. 4. Unus spiritus, unum corpus; gl.: Spiritus sanctus est quo efficimur unum corpus. Item qui secundum praesentem iustitiam est talis coniungitur actu Christo iunctura fidei, et vinculo charitatis quae sunt ea quibus membra corporis ad invicem connectuntur et colligantur, ut ait gl. super illud ad Ephe. iiii. Caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per communem iuncturam. Compactum scilicet per fidem, et connexum vinculis charitatis. Praeterea talis actu suscipit gratiae influxum a Christo, et non nisi tanquam membrum a capite: ergo videtur quod denominatio simpliciter qua quis denominatur membrum, ovis, aut filius Dei accipienda sit non ex sola dispositione divinae electionis, sed secundum praesentem iustitiam.
Et quod ita sit necessario profitendum ex ipsa scriptura sancta, quae mentiri non potest, in multis locis aperte colligere possumus. Dicitur enim Ioan. primo: Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Gl.: Mirabilis potestas, ut qui filii diaboli erant filii Dei et fratres Christi per eum liberati dicantur. Sed clarum est quod hoc non potest intelligi secundum praedestinationem, quia respectu illius, cum immutabilis sit, nulla potestas nobis data est ut secundum illam filii efficiamur Dei. Dicit enim Aug. quod numerus praedestinatorum certus est qui nec augeri potest nec minui; ergo impossibile est ut denominatio filiorum Dei attendatur ex sola dispositione divinae praedestinationis.
Item apostolus ad Thessal. scribens dicit: Filii lucis estis et filii Dei, i. Thessal. 5. Item i. Ioan. iii. Nunc filii Dei sumus. Sed manifestum est quod loquebantur fidelibus in Deum credentibus, qui secundum praesentem iustitiam sunt filii Dei, non autem praedestinatis tantum, cum illi ignoti essent: ergo falsum est fundamentum eorum in quo dicunt quod accipienda sit secundum dispositionem electionis divinae denominatio filiorum Dei sive membrorum Christi.
Item Rom. 12. Multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra habentes ac donationes secundum gratiam quae data est nobis, etc. Istud non potest referri ad solos praedestinatos, ut patet. Praeterea apostolus i. ad Corin. 5. An nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi? et i. Corin. xii. Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus. Sensus est secundum gl. Aug.: Nos abluti in uno spiritu ducti sumus in unum corpus. Item ibidem subiungit apostolus: Vos autem estis corpus Christi. Gl.: Fidei unitatem Christi capitis. Quae verba apostoli cum omnibus credentibus in Christum dirigantur, et non praedestinatis solum, patet manifeste quod denominatio simpliciter filiorum Dei et membrorum Christi secundum praesentem iustitiam accipienda sit et non secundum divinam praedestinationem, quae quorum sit ignotum nobis; est ergo fundamentum illorum falsum.
Ceterum hoc manifeste apparet ex eo quod per iustificationem homines dicuntur incipere esse filii Dei et membra Christi, et per casum sive recessum ab ipsa iustificatione desinunt esse tales, qui iustificationis tempore membra Christi aut filii Dei esse dicebantur. Dicitur enim ad Ephe. 5. Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino; ut filii lucis ambulate. Ubi gl. dicit: Prius filii eratis diaboli principis tenebrarum, nunc iustificati per fidem et baptismum filii Dei per adoptionem, quae est lux vera. Et ad Rom. 5. Iustificati ex fide pacem habeamus ad Deum per Iesum Christum Dominum nostrum, per quem accessum habemus in gratiam istam in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei.
Praeterea hoc manifeste ponit Aug. li. iii. contra Donatistas, sic dicens: Mali qui intus cum gemitu tolerantur quamvis ad eandem columbae unitatem, et illam gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi non pertinent. Tamen si corrigantur, et seipsos ad baptismum accessisse fateantur, non rebaptizantur; sed incipiunt pertinere ad columbam, per cuius gemitum eis peccata solvuntur, a cuius pace alienati tenebantur, haec Aug. Item idem li. 2. contra Cresconium, c. 21. Damnati a Christo iam in corpore Christi non sunt quae est ecclesia: quoniam non potest habere Christus membra damnata, proinde et ipsi extra ecclesiam baptizant, omnia quippe ista monstra: absit ut omnia in membris illius columbae unicae computentur, absit ut intrare possint limites hortus conclusi, cuius ille custos est, quae non potest falli; qui tamen confiteantur et corrigantur, tunc intrant, tunc mundantur; tunc in arboribus hortus conclusi sunt, in membris unicae numerantur, haec Augu. Ecce quam aperte doctor clarissimus Aug. ponit malos homines quousque corrigantur non pertinere numero, scilicet et merito, ad unitatem ecclesiae, ita ut incipiant esse de numero arborum hortus conclusi.
Corrigi autem dicuntur fideles in iustificatione, in qua per poenitentiam emendantur errata, et ordo ipse virium animae ad invicem, et superiorum ad Deum, qui per peccatum perversus erat, reparatur. Quare manifestum est quod denominatio simpliciter membrorum Christi aut filiorum Dei non sumenda est ex dispositione divinae electionis sive praedestinationis, quod etiam hac ratione monstratur. Si praedestinatio sufficit ad denominandum aliquem membrum esse Christi actu et simpliciter, necessario valet ista consequentia: iste homo est praedestinatus a Deo; ergo est membrum Christi ab aeterno, sicut dicimus quod aliquis praedestinatus vel electus est etiam dilectus ab aeterno. Unde apostolus ad Ephes. 1. Elegit nos in seipso ut essemus sancti et immaculati; sed istud est falsum, quod quis sit membrum Christi ab aeterno, cum nullum corpus ab aeterno sit; ergo falsum est illud ex quo sequitur est quod quis dicatur actu et simpliciter Christi membrum aut filius ex sola praedestinatione divina. Attentis bene his quibus iam confutatum est primum adversariorum fundamentum, facile est ostendere falsitatem secundi, in quo dicunt quod membra Christi ita indissolubili vinculo adhaerent Christo, quod qui fundamentum est membrum Christi indissolubiliter et perpetuo est membrum Christi.
Falsitas huius fundamenti licet ex superioribus manifesta sit, quia si a iustificatione incipit quis effici membrum Christi, et per casum ab illa desinit esse, patet quod nullus in hac vita nisi esset confirmatus in gratia dicendus sit indissolubiliter membrum Christi; nihilominus ex aliis demonstratur sic. Et quaerimus quid adversarii veritatis intelligant per illud indissolubile vinculum: aut praedestinationem, aut gratiam, aut fidem formatam. Primum non potest dici vinculum, quia cum praedestinatio, ut diximus, nihil ponat in praedestinato, non potest dici vinculum connexivum aut unitivum alicuius. Quanquam enim praedestinatio arguat quandam necessitatem ordinis sive consequentiae, ut qui praedestinatus est necessario consecuturus sit id ad quod praedestinatus est, non tamen ponit in actu aliquid in praedestinato per quod actu membrum unitum sive incorporatum Christo dici possit, aut filius Dei, et huiusmodi. Si autem vinculum istud nominent fidem aut charitatem, sicut est apostoli doctrina, cum ab istis possit homo cadere, sicut consuevit saepissime. Unde Apoc. 2. dicitur: Habeo adversum te pauca, quod charitatem tuam primam dereliquisti. Non potest quis ratione talium vinculorum aut nexuum dici sive effici perpetuo membrum Christi nisi ista perpetuo in eo perseverarent, quod non est commune omnibus. Praeterea aperte apostolus Paulus confutat hunc errorem ad Roma. 8. dicens: Si quis spiritum Christi non habet, non est eius, glos. scilicet membrum. Sed non omnes illi qui habent spiritum Christi semper habent, cum contingat illos peccare mortaliter; et qui non habent quandoque habent, cum contingat illos iustificari. Unde glo. super illud quod sequitur, Corpus quidem mortuum est propter peccatum, id est in peccatis; Spiritus vero vivit propter iustificationem, dicit sic: Anima quae ante fuerat impia vivit, quia Deo qui est vita coniungitur, et hoc propter iustificationem, id est per peccatorum remissionem quae est ex spiritu sancto. Item in eodem c. idem apostolus ait: Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. Dicit gloss. quae est Augu. i. Spiritus sanctus, quia communis est Patri et Filio, amborumque unio per quem fit societas et unitas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei; unitas enim nos compaginat, quam facit charitas quae a spiritu sancto est. Sequitur: Nihil enim debet sic formidare Christianus quam separari a corpore Christi, hoc ibi. Ergo manifestum est falsum esse praefatum fundamentum, in quo dicunt quod qui membrum est Christi indissolubiliter et perpetuo est membrum eius.
Ex istis clarissime patet etiam falsitas tertii fundamenti adversariorum veritatis, in quo dicunt quod praedestinati qui nunc sunt infideles sint etiam incorporati Christo, quod etiam multis aliis rationibus ostenditur. Primo sic: Apostolus dicit i. ad Corin. 12. quod uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus. Sensus est, ut dicit glo. omnes nos baptizati, id est abluti, uno spiritu ducti sumus in unum corpus. Ergo solo spiritu sancto quis dicitur incorporari Christo sive charitatis vinculo, quae per spiritum sanctum in nobis habitantem diffunditur in cordibus nostris. Ad Roma. 5. Ergo qui non habent spiritum sanctum, cuiusmodi sunt praedestinati existentes infideles, non possunt dici incorporati sive membra Christi. Consequentia est manifesta. Patet etiam ex illo apostoli ad Roma. 8. superius inducto: Si quis non habet spiritum Christi, non est eius, gloss. scilicet membrum.
Secundo sic: Si praedestinati etiam fideles existentes incorporantur Christo sive sunt membra Christi, sequitur quod tales sint una persona mystica cum Christo; immo sint ipse Christus, secundum illud apostoli i. Corinth. 12. Cum sint multa membra, unum corpus sunt, ita et Christus; ubi dicit Aug. in gloss. Omnes fideles sunt Christus, non dicam corpus Christi, quia ipse Christus sunt, tam maiores quam minores; caput enim est Christus. Dicitur Christus propter ineffabilem unionem capitis et membrorum, haec gloss. Si ergo praedestinati existentes in infidelitate aut in haeresi sunt membra Christi, sequitur quod qui sunt infideles actu et haeretici sint ipse Christus, sicut una persona cum Christo, quod non modo haereticum sed Christianis auribus horrendum est. Unde apostolus 2. Corinth. 6.: Quis autem consensus templi Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus.
Tertio sic: Clarum est quod omnes infideles et peccatores quandiu in infidelitate et criminibus iacent sunt membra diaboli, et unum corpus dicuntur cum illo, qui rex est super omnes filios superbiae. Iob 40. c. cuius omnes iniqui dicti sunt corpus eius et membra, secundum illud Iob 41.: Corpus eius quasi scuta fusilia, ubi glo. inquit: corpus Leviathan omnes iniqui. Si ergo praedestinati infideles et iniqui actu sunt corpus Christi sive membra Christi, et actu membra diaboli, sequitur quod unum et idem sit corpus Christi et corpus diaboli, quod est absurdissimum. Dicit enim apostolus ii. ad Cor. 6.: Quae conventio Christi ad Belial? Ubi glo. inquit quia nos membra Christi, illi diaboli, et Christus et diabolus non conveniunt.
Quarto sic. Dicit apostolus i. ad Corin. 6.: An nescitis quod qui adhaerent meretrici unum corpus efficitur cum ea? Erunt, inquit, duo in carne una; qui autem adhaeret Deo unus spiritus est cum eo. Sunt ergo praedestinati fornicatores unum corpus cum meretrice. Si ergo tales sunt etiam corpus Christi, simul aliquis est et corpus Christi et corpus meretricis, quod est absurdum, dicente apostolo ubi supra: Quae participatio iustitiae cum iniquitate? Quinto idem ostenditur manifeste ex illo i. Ioan.: Filioli, nemo vos seducat: qui facit iustitiam iustus est, sicut et ille iustus est; qui facit peccatum ex diabolo est. Omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo est. In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli; omnis qui non est iustus non est ex Deo. Haec beatus Ioannes. Ex quo manifeste concluditur quod praedestinati existentes in peccato infidelitatis aut peccato mortali filii sunt diaboli. Quis autem audebit dicere tales Christo incorporatos, nisi qui sensu caret et non intelligit quae loquitur? Unde Aug. in epistola ad Cresconium superius inducta: Non potest habere Christus membra damnata. Et apostolus ubi supra ait: Quae societas lucis ad tenebras?
Sexto confirmatur haec ratio. Si praedestinati cum sunt infideles aut haeretici sive scismatici aut alio quovis mortali peccato inquinati sunt incorporati Christo, quaeritur quo medio. Non naturali vinculo, quia unio sive incorporatio membrorum Christi cum Christo non est naturalis, sicut est illa quae Christi membra naturalia uniuntur corpori suo naturali. Nec etiam vinculo unionis hypostaticae, sicut humanitas Christi Filio Dei unita est, quia Filius Dei, ut dicit Damas., non accipit naturam in universali sed in Athomo, id est individuo. Oportet ergo quod spiritualiter intelligatur huiusmodi medium sive vinculum. Hoc autem non videtur intelligi nisi id quidem quod scriptura sancta ponit et doctores sancti, videlicet Spiritus Sanctus, sive charitatis ipsa, quae ut dicit Aug. compaginat totum Christi corpus, et sine qua membra ad invicem nec cohaerent nec capiti Christo. Unde glo. super illud Colos. 2.: Non tenentes caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones etc., dicit: Per nexus, id est per charitatem, sine qua membra ad invicem non cohaerent nec inseruiunt nec vivunt. Et Augu. super Cant. Iob. dicit: Dilectio sola discernit inter filios Dei et filios diaboli; non discernuntur filii Dei a filiis diaboli nisi charitate. Sed tale medium non habent actu infideles, blasphemi et iniqui, quantumcumque praedestinati sint, quod habituri sint gratiam et gloriam in futuro. ut Patet ergo fundamentum praefatum est haereticum.
Septimo sic. Si praedestinati omnes tam iniqui quam iusti essent actu incorporati Christo, contrarietas esset magna in corpore Christi, quod esset inconvenientissimum dicere. Consequentia tamen manifesta est, quia in fide esset contrarietas, puta inter eos qui essent fideles et infideles. Contrarietas etiam in spiritu, quia quidam spiritu Dei vegetati ut iusti, quidam spiritu diaboli ut iniqui. Falsitas et inconvenientia patet ex illo Aug. tractatu iii. super Can. Ioan. dicentis: Qui non est Christo contrarius in corpore eius haeret, et membrum ipsius computatur; aliquando sunt membra sibi contraria, corporis integritas ex universis membris constat, haec Augu. Octavo sic: Si praedestinati etiam infideles aut iniqui existentes sunt membra Christi, aut viva aut non viva, alterum dare necesse est. Si mortua non potest esse, quia, ut dicit Hugo de sancto Victore, et catholice, in corpore Christi nihil est mortuum. Si dicant quod sunt viva, hoc esse non potest, quia membra corporis Christi non dicuntur vivere nisi per spiritum Dei, per quem vita membris diffunditur, unde ad Roma. 8. dicitur: Spiritus autem vivit propter iustificationem, gloss. quia Deo qui est vita iungitur per peccatorum remissionem quae est ex spiritu sancto. Item ad Roma. 1. dicitur: Iustus ex fide vivit, et Ioan. 20. ut credentes vitam habeant; sed hanc vitam non habent actu praedestinati quandiu infideles permanent et iniqui et similes qui sunt in peccato mortali. Ergo fundamentum praefatum in veritate stare non potest.
Nono sic: Haec opinio hominum tollit fructum passionis Christi, ut videtur; ergo talis opinio nullo modo venit toleranda a fidelibus. Assumptum videtur manifestum ex illo apostoli ad Roma. 5.: Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius. Si fuimus inimici Dei prius et per mortem filii eius reconciliati fuimus, necessario fateri oportet praedestinatos aut non esse filii Dei morte reconciliatos, aut prius fuisse inimicos; si inimicos, ergo non adhaerentes Christo, ergo non incorporatos Christo, ergo non membra Christi, nisi quis vellet sine ratione dicere ut inimici Christi sunt membra Christi, et ex inimicis Christi compactum sit corpus Christi.
Decimo sic: Apostolus ad Ephes. secundo, de incorporatione duorum populorum, scilicet Iudaeorum et gentilium in unum corpus Christi loquens, dicit sic: Ut duos, scilicet populos, condat, id est coniungat in semetipso in novo homine, faciens pacem, ut reconciliet ambos in uno corpore per Crucem, interficiens inimicitias in semetipso, gloss. Ecce quasi sublata inimicitia et lege evacuata facit pacem inter ipsos, et ambos reconciliat Deo patri. Ex quo patet istos duos populos intelligentiae ordine quodam prius fuisse reconciliatos Deo patri quam in corpore uno Christi unitos. Ergo qui adhuc sunt inimici Dei per infidelitatem aut alia peccata quae dividunt inter Deum et homines, secundum illud Esa. 59.: Iniquitates vestrae diuiserunt inter vos et Deum vestrum, non possunt dici Deo uniti aut Christo incorporati, etiam si sint praedestinati ut suo tempore incorporentur.
Praeterea illa assertio inde redditur falsa, quia facit vanas et inanes omnes exhortationes et admonitiones quae sacra scriptura universaliter facit, ut homines convertantur ad Deum, appropinquent Deo et ei uniantur. Dicitur enim Zach. 1.: Convertimini ad me et ego convertar ad vos; et Iac. 4.: Appropinquate Deo et appropinquabit vobis. Item apud Esa. habetur et introducitur ab apostolo 2. Corin. 6.: Exite de medio eorum, gloss. qui estis in medio nequitiae eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, gloss. ante eiectos, et ero vobis in patrem, et vos mihi in filios et in filias, dicit Dominus omnipotens. Ex quibus patet clarissime falsum esse quod praedestinati infideles aut in peccato existentes, quibus exhortationes huiusmodi fiunt, sint Deo incorporati actu sive uniti.
Falsitatem autem quarti fundamenti, in quo dicunt solam praedestinatorum universitatem universalem ecclesiam dici, sufficienter monstravimus circa cap. 3. huius operis; patet etiam eius falsitas ex dictis, iam in confutatione aliorum fundamentorum. Quibus fundamentis confutatis facile est iam videre omnes illorum propositiones superius positas falsas esse ac erroneas, et merito condemnatas fuisse ab universali ecclesia in concilio Constantiensi, ut patet ex epistola fe. re. Martini Papae quam omnibus praelatis Alemanniae scribit.
Prima est quod non omnes fideles iustificati sunt membra Christi, sed soli electi finaliter regnaturi in perpetuum cum Christo. Patet falsitas ex dictis, quod etiam ex illo apparet quod inquit apostolus, i. ad Corin. 12.: Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro, glo. fidei unitate Christi capitis. Clarum est autem quod omnibus credentibus in Christum loquitur, non autem praedestinatis tantum. Item ex illo ad Ephe. 5.: Membra sumus corporis eius, quod verbum Aug. pertractans super psal. 36. ita dicit: Nos in corpore ipsius sumus, si fides nostra sincera sit in illo, et spes nostra certa, et charitas accensa sit in corpore ipsius, et membra ipsius sumus.
Quod autem prima pars illius propositionis falsa sit et erronea ratione sic ostenditur. Duo principaliter requiruntur, ut ex doctrina doctorum sanctorum colligimus, ad hoc ut quis dicatur membrum corporis Christi. Primum est conformitas naturae, secundum est conformitas vitae gratiae, quae duo notantur Cant. 4. ubi dicitur: Hortus conclusus soror mea sponsa. Sororis quidem nomine naturae conformitas, sponsae vero appellatione unio gratiae designatur. Primum horum est minus principale, tum quia bonis et malis commune est, tum quia non potest aliquid esse unum numero, sed unum specie aut genere tantum est, in omnibus quae uniri dicuntur. Secundum vero, quod est conformitas gratiae, est magis principale et completissimum, quia unus numero est spiritus fons gratiae, qui in capite nostro Christo et in omnibus membris eius vitam omnibus influit spiritualem.
Quo praesupposito arguitur sic: Omnes fideles iustificati, sive praesciti sive praedestinati, habent conformitatem in natura cum Christo, quod est primum; habent insuper conformitatem in vita gratiae in eodem spiritu, quod erat secundum; ergo omnes tales veraciter et simpliciter dicendi sunt membra Christi. Patet ex supposito, quoniam ad esse membrum Christi non requiruntur nisi illa duo, unde Apostolus Romanis scribens, qui tamen non omnes praedestinati fuisse creduntur, inquit: Multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra, habentes donationes secundum gratiam quae data est nobis, ad Rom. 12.
Falsitas autem secundae partis illius propositionis ex eadem radice sit manifesta, loquendo de praedestinatis qui in infidelitate vel in aliorum sordibus peccatorum detinentur. Cum enim praedestinati huiusmodi nulla unione nisi conformitate naturae, quae praedestinatis et praescitis communis est et quae non est unio simpliciter, uniantur Christo, sequitur quod tales non habent unde simpliciter et actu nominandi sint membra Christi, aut esse de corpore Christi, quod est ecclesia. Unde Apostolus hac ratione utitur ad Ro. 8. cum ait: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius, glo. scilicet membrum.
Praeterea falsitas et error secundae propositionis, in qua dicunt quod, cum aliqui iustificantur, non incipiunt esse membra Christi, qui non erant antequam iustificarentur, licet sufficienter parum ante in hoc capitulo, in confutatione primi fundamenti horum errorum, ostensa sit, nihilominus ex multis aliis etiam ostenditur. Et primo ex illo quod dictum est Petro, Act. x.: Macta et manduca; quod ideo dictum esse dicit Aug. super psal. 123.: Quod in ecclesiae corpus nemo intrat nisi prius occisus moritur, quod fuit ut sit, quod non fuit; alioquin qui non occiditur et non manducatur ab ecclesia, esse in numero populi potest, qui videtur oculis humanis; in numero autem populi qui cognitus est Deo, et de quo dicit Apostolus: Novit Dominus qui sunt eius, non potest esse nisi manducatus, neque manducari poterit nisi primo mactatus. Venit paganus, adhuc in illo idolatria vivit; inferendus est membris Christi, ut inseratur necesse est ut manducetur, sed non potest manducari ab ecclesia nisi prius mactatus renunciat saeculo; tunc mactatur, credit in Deum, tunc manducatur.
Secundo contra illud est i. Petri. ii.: Qui de tenebris nos vocavit in admirabile lumen suum, qui aliquando non populus Dei, nunc populus Dei. Tertio illud quod ait Apostolus ad Ephe. 4.: In mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis fiat in aedificationem sui in charitate, glo. illos qui non sunt corpus aedificat in suam civitatem vel societatem. Quarto illud Colo. ii.: Ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et coniunctum crescit, glo. virtutibus et membris in augmentum Dei; glo. ait: in augmentum Dei, quia quasi augetur Deus hominibus ab errore redeuntibus, sicut minuebatur deferentibus. Quinto ad Ephe. 4. scribitur: Quosdam dedit Apostolos, sequitur, in aedificationem corporis Christi, glo. ut aedificent eos in corpus Christi qui adhuc alieni sunt. Dicit etiam Aug. in epistola ad Dardanum: In compagem Christi tanquam in vivam structuram templi Dei, quae est eius ecclesia, nati homines non ex operibus iustitiae quae fecerunt, sed renascendo per gratiam transferuntur tanquam de massa ruinae ad aedificii firmamentum, haec ille.
Falsitas tertiae propositionis in qua dicunt quod nec aliqui cum cadunt a iustificatione per culpam mortalem desinunt esse membra Christi, qui erant membra Christi, satis manifesta est ex dictis, quia cum tales peccando mortaliter priuentur Spiritu Sancto, quo corpus Christi et unum et vivum est, planissimum est quod membra Christi simpliciter sive actu esse desinant.
Falsitas etiam quartae propositionis, in qua dicunt quod praedestinatus semper manet membrum Christi, licet cadat a gratia praesentis iustificationis, patet ex dictis.
Praeterea quod etiam falsa sit et erronea haec propositio, in qua dicunt quod Paulus Augustus et latro, cum infideles essent et Christum persequerentur, oves erant et membra Christi, patet ex dictis, ut non sit opus alia addere, sed tantummodo contra eos inducamus Aug. in quodam sermone de conversione Pauli loquentem: Elisus14 est serviens, et factus est credens. Elisus est lupus, et factus est agnus. Elisus est persecutor, et factus est praedicator. Elisus est filius perditionis, et erectus est vas electionis, haec Aug.
Ceterum quod sexta propositio falsa et erronea sit, in qua dicitur quod Iudas tempore quo iustificatus cum aliis apostolis Christum sequeretur non erat ovis Christi non membrum Christi, ex dictis etiam aperte colligitur ex eo quod Iudas creditur baptizatus sicut et alii apostoli a Christo baptizati creduntur, ut dicit Aug., et habetur de con. di. 4. ca. Quando ab Hierosolimis, et ca. sequenti. Sed quicumque baptizati sunt in Christo, Christum induerunt, ad Gal. 3.; et per consequens membra eius facti sunt. Oportet necessario affirmare quod Iudas tempore iustificationis suae Christi membrum fuerit. Cuius sententiae celebre testimonium beatus Aug. dat de Iuda loquens super psal. 41., qui inscriptus est Persecutioni Absalonis filii David in patrem suum, ubi ita loquitur: Agnoscamus quemadmodum et Christum persequebatur filius suus, habebat enim filios. de quibus dicebat: Non ieiunant filii sponsi quandiu cum illis est sponsus; cum autem ab eis ablatus fuerit sponsus, tunc ieiunabunt filii sponsi; ergo filii sponsi apostoli, et inter eos persecutor diabolus Iudas. Et infra: Iudas filius sponsi persequens sponsum, haec ibi. Ecce apertissimum testimonium quod Iudas pro tempore iustificationis suae filius sponsi erat et per consequens membrum Christi.