Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
QUIA de hac re opitulante Deo plenius locuturi sumus in sequentibus, cum de ecclesia sub nomine et ratione corporis, et eius membris agemus, breviter nunc ad ista respondentes dicimus quod modus convenientissimus accipiendi nomen ecclesiae est sicut dictum est, quod sancta et universalis ecclesia dicitur collectio sive universitas generaliter omnium fidelium, quod tam ex evangelica doctrina quam ratione multiplici in superiori demonstratum est. Dicit etiam Rabanus de institutis clericorum. ca. i. Ecclesia Dei catholica, i. universalis quae per totum mundum dilatata diffunditur Christi nominis nobilitate glorificatur. Omnis enim homo qui rectae fidei existit particeps, et sacro baptismate regeneratur, a Christo Christianus vocatur, et Dei patris ac ecclesiae matris esse noscitur filius. Ecclesia graecum est, quae in latinum vertitur vocatio sive conventus. eo quod omnes ad se vocat, haec ille. Et tamen pro ampliori intelligentia dictorum, et pro solutione argumentorum factorum notandum quod licet in sancta et universali ecclesia boni et mali fideles simul permixti contineri dicantur, differunt tamen hi et illi, quoniam cum ecclesia collectio sive universitas sit fidelium in unius veri Dei cultu, unius fidei professione conveniunt, tamen quis verius, et perfectius ad ecclesiam sanctam tanquam eius filius aut membrum iudicatur pertinere, quanto magis et perfectius unitate et communione sanctae ecclesiae Dei participant. Haec autem unitas maxime fidei spei et charitatis integritate perficitur, ut ait Aug. et colligitur ex. c. nuptiarum. xxvii. q. i. Hinc est quod boni et iusti fideles qui non solum in unitate fidei sed insuper in unitate dilectionis et charitatis, quae est vinculum perfectionis, ad Colos. 3. uniuntur ecclesiae multo differentius et nobilius ad ecclesiam iudicantur pertinere quam fideles peccatores, qui in unitate fidei tantum, et communione quaedam exteriori sacramentorum, ceteris sanctis fidelibus communicant, quam vero differenter hi et illi ad ecclesiam pertineant, licet satis aperte colligatur ex parabola illa evangelica apud Matth. ubi Christus ad aream dominicam bonos tanquam granum, malos vero tanquam paleas pertinere declarat, aliis tamen viis sic demonstrare curabimus.
Primo quidem cum fides sine operibus mortua sit. Iac. 2. Quod fides autem quae est apud Deum viva sit et quae praecium habet, est fides quae per dilectionem operatur, ad Galat. 5. Profecto qui in ecclesia continentur per unitatem fidei, charitate formatae ad ipsam ecclesiam pertinent tanquam lapides vivi et membra vivificata Dei spiritu ex quibus ipsa aedificii spiritualis corporis ecclesiae statura consurgit. Unde Hiero. et habetur in. c. omnibus consideratur. xxiiii. q. i. dicit sic. Omnibus consideratis puto me non temere dicere alios ita esse in domo domini ut ipsi sint etiam eadem domus domini, quae dicitur aedificari super petram, quae unica columba appellatur etc. Fideles vero iniusti et peccatores cum vita gratiae privati sint et a spiritu Dei sint alienati, in comparatione iustorum tanquam arida et mortua membra, sive tanquam humores mali in ecclesia sancta Dei a sanctis doctoribus iudicantur contineri. unde Aug. li. de bapt. et habetur in. c. est unitas, de consec. dist. iiii. Est unitas ecclesiae quae late patet in sacramentorum videlicet societate, et in communione quae complectitur cum granis et paleas etc. Sic ergo sunt in ecclesia homines mali, ut in corpore humano humores mali qui interdum exeunt de corpore, haec Aug.
Secundo haec differentia colligitur ex eo quia cum fides charitate formata non patiatur secum maculam aliquam damnabilis erroris aut criminis, quia universa delicta operit charitas. Prouer. 10. Fides vero informis secum patiatur maculas aut sordes multorum peccatorum. Hinc est quod in illis qui per fidem charitate formatam ad ecclesiam pertinent sancta ecclesia dicitur formosa, decora, speciosa, et immaculata. In illis vero qui per unitatem tantum fidei in ecclesia esse perhibentur, ipsa ecclesia in comparatione ad primos magis fusca, et maculata pronunciatur, unde beatus Augusti. tractans illud Cant. 1. Nigra sum sicut tabernacula cedar et speciosa sum ut pelles Salomonis dicit sic. Utrumque se esse dixit propter unitatem temporalem intra una retia piscium bonorum et malorum. Tabernacula enim cedar ad Ismaelem pertinent, qui non erat haeres cum filio liberae, haec ille. Et. iii. de doctrina Christiana ita dicit. Non enim ait fusca sui ut tabernacula cedar, et speciosa ut pelles Salomonis, et Bernar. super Cant. ad idem propositum ita inquit. Quamquam sponsam dixerim perfectam sed ex parte, non ex parte tabernaculorum cedar, formosa tamen sive in illa portione sui quae iam beata regnat, sive etiam in illustribus viris quorum in hac nocte sua sapientia, et virtutibus tanquam caelum suis sideribus adornatur, et Aug. exponens illud psalm. xxiiii. Domine dilexi decorem domus tuae, dicit. Domus Dei ecclesia est, adhuc habet malos, sed decor domus Dei in sanctis et econverso. Ecclesia enim ratione malorum nominatur spelunca latronum. unde Orige. et habetur in ca. et hoc diximus. xvi. q. vii. 3 Nunc autem arbitror templum Dei ex lapidibus uiuis constructum ecclesiam Christi. Sunt autem multi in ea non sicut condecet spiritualiter viventes sed secundum carnem militantes, qui domum orationis ex lapidibus uiuis constructam faciunt speluncam esse latronum actibus suis.
Tertio ex hoc differentia praedicta colligitur, quia cum unitas fidei sit unitas imperfecta, unitas vero quae est per fidem charitate formatam sit completa, charitasque ipsa principium et radix sit meriti, dicente apostolo. i. ad Corum. 13. Si habuero omnem fidem ita ut montes transferam etc. charitatem autem non habuero nihil mihi prodest. Illi qui in ecclesia continentur per fidem solam informem de ecclesia in comparatione iustorum quasi numero solo esse dicuntur, qui vero per unitatem fidei, quae per dilectionem operatur, in ecclesia sunt numero et merito ad ecclesiam pertinere iudicantur, unde Aug. super Io. tractans illud. Unus ex vobis etc. dicit unus ex vobis numero non merito, unus specie non virtute, commixtione corporali non vinculo spirituali, carnis adiunctione non cordis, socius unitate, et gl. magistri super psal. 25. de malis loquens ita dicit. Et si de nobis sunt corpore non mente, numero non merito, nomine non numine. Quibus notatis dicendum est ad rationes factas in oppositum.
Ad primam in qua dicitur quod ecclesia sancta est hortus conclusus etc. Respondetur quod scriptura sancta loquitur ibi de ecclesia quae ad illos qui numero et merito sunt de ecclesia: cuiusmodi sunt iusti et sancti, in illis plane sancta ecclesia est hortus, quia cuncti generis arborum virtutibus redolens. Conclusus. i. clausus disciplinae custodia contra hostiles incursus daemonum. Fons est quia in illis divinae gratiae aquis repleta est. Fons signatus dicitur, quia perennis puteus aquarum viventium propter sanctarum exuberantia doctrinarum iuxta illud Psal. 6 Fluminis impetus laetificat civitatem Dei.
Licet ergo mater ecclesia hoc modo in sanctis sit, ut in. c. quaeritur de conse. dist. iiii. Nihilominus alii quae integritatem catholicae fidei habent, quae de se sancta et immaculata est ad ecclesiam universalem pertinere aliquo modo, licet non ita principaliter non negantur iuxta ea quae determinata sunt in superioribus.
Ad secundam rationem quae sumitur ex illo tota pulchra es amica mea. Respondetur sicut ad superiorem rationem quod loquitur de his qui numero et merito sunt de ecclesia sine macula mortalis criminis. ut ait gl.
Ad tertiam dicendum quod dictum apostoli non intelligitur universaliter de ecclesia secundum praesentem statum. Nam ut dicit Aug. li. de perfectione iustitiae. Tunc ecclesia erit sine macula et ruga aut aliquo huiusmodi quando erit gloriosa, non enim modo in tantis periculis, in tantis scandalis, in tanta permixtione hominum pessimorum, et in tantis opprobriis impiorum dicendum est eam esse gloriosam, et in. liii. retractationum idem Aug. ad propositum nostrum ita loquitur. Ubicunque autem in libris commemoravi ecclesiam non habentem maculam aut rugam, non sic accipiendum est, quasi ea sic sit, sed quae praeparatur ut sic sit quando apparebit gloriosa. Nunc autem propter quasdam ignorantias et infirmitates membrorum suorum, habet unde quotidie tota dicat dimitte nobis debita nostra, haec Aug. Dicitur tamen iuxta ea quae dicta sunt in solutione rationum praecedentium quod ecclesia est sine macula criminis et ruga duplicitatis in his qui in ecclesia sunt numero et merito.
Ad quartam dicendum quod ecclesia fuit figurata per archam domini quo ad eos qui sunt de ecclesia numero et merito sicut dictum est.
Ad quintam pariter dicendum quod ecclesia universalis sancta est in omnibus qui de ecclesia sunt numero et merito, cuiusmodi sunt omnes sancti, in quibus splendor sanctitatis ecclesiae refulget, de quo in psal. 169. dicit propheta. Laus eius in ecclesia sanctorum. Super quo Aug. ita loquitur. Haec est ecclesia sanctorum ecclesia frumentorum toto terrarum orbe diffusorum per agrum domini seminata.
Ad sextam dicendum quod illud dictum Hiero. quod sorde maculatus de ecclesia Christi non potest appellari, intelligendum est numero et merito, non prohibetur autem quin numero appellari potest sicut iam saepe expositum est.
Ad septimam vero pariter respondendum est eodem modo exponendo dictum Aug. sicut dictum Hiero. exposuimus.
Ad ultimam rationem quae sumitur ex apostolo dicendum quod ex ea parte qua fideles peccatores sunt tenebrae, et iusti lux, non possunt pertinere ad unam et eandem societatem, sed ex ea parte qua in una integritate fidei quae lux est animarum fidelium conveniunt optime possunt pertinere ad unam et eandem sanctam communitatem unitatis ecclesiae, et ita est in proposito.