Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
SED advertendum quod non tantum in dictis Aug. et gloss. ordinaria Bibliae reperitur ista propositio quod Christus et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus, verum etiam habetur ista copulativa, quod Christus caput est Christus, et corpus eius, immo quodlibet membrum eius est Christus. De prima propositione iam parum ante in cap. proximo testimonia plura induximus, et quae illius esset vera intelligentia declaravimus. De secunda propositione copulative expressa iam idem restat obseruandum. Inducemus ergo primo testimonia quae illam attestantur: secundo declarabimus quomodo sit accipienda. Circa primum in primis est glo. ordinaria super illud i. Corin. 12. Omnia autem membra cum sint multa unum corpus sunt, ita et Christus, ita dicit ut supra induximus. Omnes fideles sunt Christus ut non dicam corpus Christi, quia ipse Christus sunt tam maiores quam minores caput et corpus dicitur Christus propter ineffabilem unitatem capitis, et membrorum, haec glo. Praeterea eandem propositionem beatus Aug. in multis locis ponit, unde super Ioan. Homel. 27. ita dicit. Gratulemur et gratias agamus non solum nos Christianos factos esse, sed Christum, intelligitis fratres gratiam Dei super vos capitis admiramini gaudete Christus facti sumus. Si enim caput ille nos membra, totus homo ille et nos. Item idem Aug. super psal. 122. scilicet Ad te levavi oculos meos, tractans illud. Ioan. 3. Nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo filius hominis qui est in caelo, dicit sic. Tanquam se solum videtur dixisse: ergo ceteri remanserunt: quia solus ascendit qui solus descendit: quid deberent facere ceteri uniti corpori ipsius ut sit unus Christus qui ascendit, et descendit; descendit caput ascendit cum corpore vestitus ecclesia quam sibi exhibuit sine macula et sine ruga. Solus ergo ascendit sed etiam nos quando cum illo sumus, et in illo membra eius sumus et nobiscum solus est, et ideo unus et semper unus, unitas nos compaginat uni, et illi soli, cum illo non ascendunt qui cum illo unus esse noluerunt. Et infra. Ascendat ergo iste cantor sed in uno quoque nostrum cantet hic homo, et unusquisque sit iste homo cum dicitis illud singuli quia unum estis in Christo, unus homo illud dicit, haec Aug. Item idem Aug. tractans illud Ioan. 17. Ego pro eis sanctifico meipsum, dicit sic, et ponitur in glo. ordinaria. Pro eis ego sanctifico me, id est ut eis profit, quia et ipsos qui sunt ego quia caput et corpus sunt unus Christus sanctifico in meipso. Ceterum beatus Greg. in moralibus tractans praefatum verbum evangelii: Ioan. 3. Nemo ascendit in caelum, etc. et ponitur in glo. continuo dicit sic. Quia enim nos unum in illo iam facti sumus, unde solus venit in se, illuc solus redit etiam in nobis et his qui in caelo semper est ad caelum quotidie ascendit, quia qui in divinitate super omnia permanet humanitatis sine compage sese quotidie ad caelos trahit, haec Greg. Praeterea hanc propositionem satis aperte idem Greg. attestatur per simile quod de corpore malorum et capite diabolo loquens lib. 13. moral. cap. 10. dicit sic. Ita quippe unum corpus sunt diabolus, et omnes iniqui: ut plerumque nomine capitis censeatur corpus, et nomine corporis appellatur caput. Nam capitis nomine censetur corpus cum de perverso homine dicitur, ex vobis unus diabolus est, et rursum nomine corporis appellatur caput cum de ipso apostata angelo dicitur, inimicus homo hoc fecit, haec Greg. Circa secundum valet in quo diximus nos explicaturos qua intelligentia accipiendae sint huiusmodi auctoritates, et propositiones quae sonare videntur quod ipsum corpus Christi quod est ecclesia aut aliquod membrum eiusdem corporis sit Christus. Est notandum, quod tales propositiones non sunt ita accipiendae, quod corpus Christi mysticum aut quodcumque eius membrum sint ipse Christus qui caput est ipsius corporis. Unde in corpore humano ad cuius similitudinem de corpore ecclesiae apostolus loquitur, nec corpus ipsum nec aliquod eius membrum dicitur ipsum caput, semper siquidem differentia est inter caput et residuum corporis, et quaecumque alia membra, tam superioritate dignitatis quam amplitudine perfectionis et suppositione virtutis, sicut in superioribus dictum est. Quare beatus Aug. tractans illud apostoli ad Eph. 5. Erunt duo in carne una, inquit sic. Duo refert ad distantiam maiestatis, plane duo, non enim nos verbum, non enim nos in principio apud Deum, non enim nos per quem facta sunt omnia venitur ad carnem, et ibi Christus et ibi nos. Cum ergo dicitur corpus Christi aut quaecumque membra eius sunt Christus, accipiendum est altero quattuor modorum. Primo sic: corpus Christi sive membra eius sunt Christus, id est cum Christo sunt unus et integer Christus, et hoc est verum modo supra exposito. Unde beatus Aug. tractans illud quod supra dictum est Ioan. 17. Ego pro eis sanctifico meipsum, cum exponeret, id est ipsos qui sunt ego deinde adiungit qua liter accipiendum sit hoc dicens. Quia caput et corpus sunt unus Christus. Hoc ergo sensu accipiendum est id quod idem Aug. dicit quod fideles sanctificati sunt ipse Christus sanctificans, quia ipsi sanctificati fideles cum ipso Christo sanctificante sunt unus et idem Christus modo supra declarato. Secundo modo possunt huiusmodi propositiones sic accipi, corpus Christi quod est ecclesia sive fideles huiusmodi sunt Christus, id est sunt unum cum Christo participatione unius spiritus inhabitantis, et vivificantis totum corpus ecclesiae qui ultima perfectio ipsius corporis mystici est, sicut in superioribus diximus. Unde dominus Altisio. in summa sua in materia unitatis capitis, et membrorum Christi ratione illius quod saepe allegatum est ex Esa. 61. Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento, in quo ut ait Aug. Christus se dicit sponsum, et sponsam, queritur. Utrum sit verum quod sponsus sit sponsa, et respondens ita inquit. Duplex est forma sive perfectio ecclesiae similiter et Christi. Est enim perfectio Christi naturalis, et ecclesiae quae est humanitas, et quantum ad hanc perfectionem sponsus est alius quam sponsa, scilicet Christus quam ecclesia. Est autem alia perfectio Christi, et ecclesiae, scilicet gratuita perfectio quae est spiritus sanctus, et secundum hanc perfectionem sponsus est sponsa, quia eadem est perfectio Christi, et ecclesiae, scilicet spiritus sanctus, et per hanc unitatem dictum est, multitudinis credentium erat cor unum, et anima una, et quod omnes sumus unum in Christo, et propter istam unitatem Christus, quandoque in persona sua quandoque in persona ecclesiae non mutata persona loquitur quae est prima regula tychonii. Haec Altisiodoren. Tertio modo potest sic accipi, Christi fideles sunt Christus, id est sunt unum unitate conformitatis, et consonantiae voluntatis cum Christo, sicut illud accipitur 1. Corin. 6. Qui adhaeret Deo unus spiritus est cum illo, glo. unus spiritus non identitate substantiae: diversae substantiae enim sunt spiritus hominis, et spiritus Dei, sed quia accedit ille spiritus, scilicet hominis ad perfectionem naturae veritatis, et beatitudinis illius, est spiritus Dei. Haec autem unitas quae secundum affectionem sive consonantiam voluntatis est a beato Bern. li. 5. de consideratione, vocatur unitas votiva, quae ut ait est cum anima votis omnibus adhaeret Deo. Quarto modo possunt accipi praefatae propositiones sicut illa Mat. 11. ubi Christus de beato Ioan. loquens ait. Ipse est Helias glo. in virtute non in persona, quia scilicet similis Helyae in multis quippe fuit illi similis sicut in eadem glo. tangitur, et tam Albertus quam Nicolaus in postillis suis exponunt, videlicet in austeritate vitae, et soliditate constantiae in auctoritate doctrinae in similitudine officii sive ministerii. Hoc modo quidam doctor antiquus cuius nomen ignoramus in summa illa theologiae, quae incipit, Habet argentum principium venarum suarum in li. 3. quaerens de unitate capitis, et corporis quomodo debeat intelligi sacra scriptura de hac mystica unitate loquens, et maxime illa. Esa. 61. Sicut sponso alligauit mihi mitram, et sicut sponsam decoravit me monilibus, quae loquitur de sponso, et de sponsa quasi sit una sola persona dicens sic. Quod haec unitas quae dicitur esse inter sponsum, et sponsam non est nisi similitudo illorum, et inter quemlibet sanctum et sponsum est similitudo ista: spiritus autem sanctus proprie facit illam similitudinem, quia ei appropriatur unitas, quamvis tota trinitas illam similitudinem faciat, sponsum autem vocat Christum secundum humanitatem, et consuetudo sic loquendi est de duobus similibus ut unum dicatur esse aliud non per essentiam, sed per similitudinem, sicut dominus dixit de Ioan. Matth. 11. quod erat Helyas. Haec praefatus doctor. His ergo modis accipiendae sunt propositiones praefatae, salvo tamen semper meliori iudicio, nec sunt extendendae sed potius pie, et religiose exponendae, non enim ut ait Aug. 4. de doctrina Christiana, sanctos patres semper in verbis imitari debemus: quia non pares illis gratias habemus sed laborandum est ut illi qui utili ac salubri obscuritate dixerunt recte intelligantur, et exponantur.