Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Titulus I: Titulus

Privilegium I: Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Prologus I: Prologus

Liber I: Liber I — De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.

Expleto sermone de universali ecclesia in superiori libro, reliquum est ut secundum librum in quo de ecclesia Romana, et pontificis eius primatu nos loqui polliciti sumus, attingamus. Ostendemus autem in primis tanquam omnium dicendorum in hoc libro potissimum fundamentum, quod in ecclesia (quam in superiori libro multiplicium ordinum statuum ac officiorum varietate distinctam ornatamque ostendimus) esse debeat et sit ordo sive gradus superioritatis, quo quidam in ea potestate ac dignitate sive officio aliis superiores sint ac potiores. Quod nobis ostendere ex multis facile est. Primo sic iuxta sanctum Thom. in 4. Deus enim ita opera sua in sui similitudinem producere voluit ut perfecta essent, et per ea cognosci posset. et ideo in suis operibus repraesentaretur non solum secundum quod in se est sed etiam secundum quod aliis influit. Hanc legem naturalem posuit omnibus ut ultima per media perficerentur, et media per prima ut dicit beatus Diony. Decentissime ergo ne huiusmodi pulchritudo deesset ecclesiae posuit ordinem in ea, ut quidam aliis influerent sacramenta aliis dispensando suo modo in hoc Deo assimilati quasi Deo cooperatores: ergo in ecclesia est ordo et graduum differentia potestatis. Secundo sic. Eque vel magis debet esse regulatus processus ecclesiae ordinatus ad esse gratiae quam processus naturae ordinatus ad esse naturae: sed in processu naturae est ordo quo quidam aliis sunt superiores officio et habent aliis influere: ergo et in ecclesia debet esse ordo quo quidam aliis sunt superiores potestate, et officio et habent aliis influere, doctrina scilicet et sacramentorum dispensatione. Tertio sic. Ecclesia militans exemplata est a triumphante sive caelesti, secundum illud Exodi 24. Inspice, et fac secundum exemplar tibi monstratum in monte. Unde beatus Dionysius in c. 6. ecclesia, hierar. dicit ita. Nostra enim hierarchia a Deo traditis ordinibus sancte disposita sanctis, et caelestibus hierarchiis conformis est. De qua etiam conformitate ipse caelorum conditor et amator inquit Iob. 36. Nunquid nosti ordinem caeli, et rationem eius pones in terra, subaudi ut ego, inquit beatus Gregorius in glo. Ordo quidem caeli in terra ponitur, hoc est in militante ecclesia, cum a triumphantis ecclesiae exemplari militans disponitur, et formatur: sed in ecclesia triumphanti est ordo quo quidam angeli sunt aliis potestate superiores, et dignitate et habent eis influere divinas illuminationes: ergo similiter in ecclesia militante talis ordo sive gradus superioritatis ponendus est quo quidam aliis habeant divina ministrare. Et haec est ratio beati Grego. in cap. ad hoc 89. distinct. ita loquentis. Quia vero quaecunque creatura in una eademque qualitate gubernari vel vivere non potest, caelestium militiarum exemplar nos instituit, quia dum sunt angeli, et archangeli, liquet quia non aequales sunt sed in potestate, et ordine sicut nostis differunt alter ab altero. Quarto confirmatur ista ratio sic. Ecclesia militans est instituta ad formam hierarchiae. Unde de ecclesiastica hierarchia beatus Diony. librum illustrem fecit qui ita de ecclesiastica hierarchia intitulatur. Sed ratio hierarchiae in ordine potestatis consistit. Dicitur enim hierarchia a hieros quod est sacrum et archos quod est principes, quasi sacer principatus. Et Diony. diffiniens hierarchiam lib. cele. hierar. ca. 3. dicit quod est ordo scientia, et actio etc. ergo sequitur quod praefatus ordo hierarchicus, sit in ecclesia ponendus. Quinto sic. Ecclesia constituitur ex duplici pariete sive latere, scilicet laicali, et clericali, sed in pariete laicali est ordo, ut pote imperator rex, dux, comes, tribunus, ballius, centurio, decurio omnia haec ordinem dicunt: ergo videtur quod in pariete clericali qui spirituali militia Deo militat debeat esse huiusmodi ordo, ratio est manifesta. Sexto sic. Omnis multitudo aut confusa est aut ordinata sed universitas ecclesiae cum sit a sapientissimo Christo instituta, et Apostolus dicat ad Rom. 12. Quae a Deo sunt ordinata, confusa esse non possunt. Unde de ipsa dicitur Cant. 4. quod sit ut castrorum acies ordinata, ergo necesse confitendum est quod in ea ordo sit et esse debeat, maxime cum ordo faciat ad concordiam, et decorem et ad firmam existentiam universitatis, secundum illud beati Greg. in c. ad hoc distinct. 89. ita dicentis. Ad hoc dispensationis provisio gradus diversos, et ordines constituit esse distinctos, ut dum reverentiam minores exhiberent potioribus, et potiores minoribus dilectionem impenderent, vera concordia fieret, et ex diversitate contextio, et rectae officiorum gereretur administratio singulorum. Nec enim universitas alia poterit ratione consistere nisi huiusmodi eam magnus differentiae ordo servaret, haec ille. Ratione autem pulchritudinis quae in ecclesia ex huiusmodi ordinis differentia consurgit dicitur 3. Regis 10. quod regina Saba videns omnem sapientiam Salomonis, et habitacula servorum, et ordines ministrantium non habebat ultra spiritum. Quod verbum pertractans Origenes li. 2. super Cant. dicit. Per hoc puto ecclesiasticum ordinem dici qui in episcopatus vel presbyteri sedibus habetur. Ex quibus apertissime convincitur error et stultitia negantium ordinem in ecclesia, asserentes omnes ecclesiae ministros aequalis esse potestatis.

Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.

Ordo autem qui in ecclesia est et esse debuit ita accipiendus est, ut unus in tota universitate reip. Christianae summus princeps rector ac gubernator esse credatur. Quod multiplici ratione colligitur. Primo sic. Ex dictis ordo potestatis est in ecclesia, ut in praecedenti c. est ostensum, sed ordo iste intelligitur secundum praelationem, et subiectionem. Praelatio autem attenditur secundum ascensum, et descensum non secundum aequalitatem, et ascendendo superius necesse est status, et reductio ad unum cum non sit processus in infinitum, et econverso descendendo multiplicatio: ergo secundum rectum ecclesiae ordinem oportuit aliquem unum esse praelatum et supremum in quo totius potestatis ecclesiasticae esset status qui omnium aliorum esset rector et pastor. Unde dominus de hac ecclesiae suae regiminis dispositione futura loquens per prophetam ait: Suscitabo super eos pastorem unum, Ezech. 34.

Et pastor unus erit omnium vestrum. Ezech. 37. Secundo sic iuxta sanctum Thom. in 4. contra gentiles. Nulli dubium esse debet quin ecclesiae regimen sit optime ordinatum, utpote per eum dispositum per quem reges regnant et legum conditores iusta decernunt. Optimum autem regimen multitudinis est quod regatur per unum, quod patet, tum auctoritate Aristot. 11. Metaphysicae, et 3. polyticorum, tum ex fine regiminis. Pax autem, et unitas subditorum est finis regentis, ut inquit Augustinus. Unitatis autem causa congruentior est unus quam multi. ergo regimen ecclesiae sic a Deo esse dispositum creditur, ut unus in eo toti ecclesiae praesit. Tertio sic. Ad unitatem ecclesiae requiritur quod omnes fideles in fide conveniant. Unde primae ad Corin. 1. inquit Apostolus: Idipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata. Est autem fides religionis Christianae fundamentum, secundum illud ad Hebr. 11. Sine fide impossibile est placere Deo. Circa ea vero quae sunt fidei contingit quaestiones moveri. Per diversitatem autem sententiarum divideretur ecclesia nisi in unitate per unius sententiam conservaretur. Exigitur ergo ad unitatem fidei in ecclesia conservandam ut sit unus qui toti ecclesiae praesit, ut doctor et rector, manifestum est autem quod Christus ecclesiae non deficit in necessariis quam dilexit et pro qua sanguinem suum fudit, cum et de synagoga dicatur per dominum: Quid ultra debui facere vineae meae et non feci, Esa. 5. Non est ergo dubitandum quin ex ordinatione Christi unus toti ecclesiae praesit. Quarto sic. Ecclesia militans sicut in praecedenti c. argutum est ab ecclesia triumphante derivatur, unde Ioan. in Apocal. 21. ait. Vidi civitatem sanctam Hierusalem novam descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo, sed in triumphante ecclesia unus praesidet qui etiam praesidet toti universo scilicet Deus: ergo in militante ecclesia etiam debet esse unus praesidens etiam universis. Hac ratione beatus Bernar. utitur lib. 3. de consideratione ad Eugenium ita dicens. Non utem reputes formam hanc quae in terris formam habet in caelo. vidit hoc qui dicebat. Vidi civitatem sanctam Hierusalem novam descendentem de caelo, etc. sicut enim Seraphyn, et Cherubin, et ceteri ordines sunt sub uno capite Deo; ita et hic Patriarchae archiepiscopi et reliqui sub uno pontifice summo, quod non est parvipendendum quod Deum habet auctorem et quod de caelo ducit originem. Haec ille. Quinto sic. In ecclesia Dei non debet esse minor unitas quam in synagoga, immo tanto maior quanto sacerdotium evangelicum excellentius est levitico, sed in synagoga erat unus summus pontifex qui praeerat omnibus sacerdotibus scilicet Aaron et postea Eleazar, et sic de aliis successoribus, cum is qui summo sacerdoti non obediebat reus erat mortis, ut habetur Deut. 17. ergo multo magis in ecclesia debet esse unus summus pontifex cui omnes tanquam superiori obedire teneantur. Sexto sic. In uno speciali populo unius ecclesiae requiritur unus episcopus qui sit totius populi caput: cum summa regiminis fidelis populi ad episcopalem pertineat dignitatem, ergo etiam in toto populo Christiano requiritur quod sit unus totius ecclesiae caput. consequentia patet. Septimo sic iuxta sanctum Thom. in 4. Ubicunque sunt multa ordinata in unum oportet esse aliquod universale regitivum super particularia regitiva, quia in omnibus virtutibus, et actibus, ut dicitur 1. Ethicorum, est ordo secundum ordinem finis. Bonum autem commune dicitur divinius quam bonum speciale, et ideo supra praecedens regitiva quae comunicat bonum speciale oportet esse potestatem regitivam respectu boni communis, alias non potest esse colligatio ad unum: ergo cum tota ecclesia sit unum corpus, oportet si ista unitas debeat conservari quod sit aliqua potestas regitiva respectu totius ecclesiae supra potestatem episcopalem qua unaquaeque specialis ecclesia regitur, et gubernatur et haec est potestas papae. Unde ex hoc concludit sanctus Tho. quod qui hanc potestatem supremam negant scismatici dicuntur quasi divisores ecclesiasticae unitatis. Octavo sic. Regimen ecclesiae non creditur minus ordinatum esse quam regimen naturae: immo ordinatius dispositum cum gratia supergrediatur naturam, sed in his quae videmus in natura ubicunque est regimen naturale semper illud totum regimen reducitur ad unum principale regitivum omnium, ut in corpore animalis in quo sunt diversa membra diversis officiis et actibus diversis deputata oportet dare unum membrum, videlicet cor vel caput unde omnium aliorum membrorum motus sensus, et gubernationis regimen derivetur. Item tota machina universi est unum caeleste corpus, videlicet primum mobile per cuius motum moventur et reguntur motus corporum inferiorum, ut habetur per Aristot. 8. physicorum. In toto etiam mundo est unus supremus: scilicet Deus, unus rex universae terrae: ergo pariter in regimine ecclesiae oportet quod sit unus qui toti Christianae universitati praesideat caput, et rector illius. Nono sic. Tota ecclesia Dei est una. Cant. 6. Una est columba mea. Est unum corpus 1. Corin. 12. Multi unum corpus sumus. Est una civitas, secundum illud psal. Hierusalem quae aedificatur ut civitas. Una hierarchia, ut patet per sanctum Dyonisium lib. eccles. hierar. Unum ovile Io. 10. ergo necessario in tota ecclesia est dandus unus supremus praesidens et rector, unum caput totius corporis, unus princeps totius civitatis, unus Hierarcha totius Hierarchiae, unus pastor totius ovilis sive gregis dominici, et ita idem quod prius: hinc dicitur Ioel. 1. Congregabuntur filii Iuda et filii Israel pariter exponent sibi caput unum. Et dominus ait Ioan. 10. Erit unum ovile, et unus pastor. Decimo sic. Ecclesia est regnum, sive ecclesiae principatus est Monarchicus sive regalis. Hoc patet tum ex multis sacrae scripturae locis ubi ecclesia regnum caelorum nominatur. Unde et Esa. nono dicitur: Parvulus natus est nobis et filius datus est nobis. Et sequitur: Super solium David et regnum eius sedebit, gl. id est ecclesiam, et Lucae 1. dicitur: Regni eius non erit finis. Tum etiam quia optimum genus politiae est Monarchicum sive regale, cum iuxta sententiam Arist. 3. polyticorum. omnium urbanitatum perfectissima sit regnum quod consistit ex omni ordine ad unum secundum perfectissimam gubernationem, propter quod Dyo. li. de di. no. c. ii. dicit. Quod regnum est omnis finis legis et ordinis distributio: sed regnum est in quo potestas regiminis residet apud unum toti multitudini praesidentem, ut tam ex 8. ethycorum quam ex 3. poly. aperte colligitur. ergo talis a Deo ecclesiae principatus constitutus est, ut unus in eo superior potestate praesideat et principetur. Hoc enim est de ratione legalis sive Monarchici principatus ut dictum est. Dicitur enim Monarchicus a Monos quod est unum et Archos quod est princeps, quasi unus princeps toti multitudini praesidens. Et confirmatur per illud quod idem divus Dyon. in principio tam caelestis quam ecclesiasticae Hierarchiae dicit. Quod ratio ornatus, et decentissimae dispositionis attenditur in ordinatorum consonantia et connexione ad invicem, et ad unum simpliciter primum Monarcham. Undecimo sic. Principatus ille videtur omnibus aliis praestantior et nobilior quo inter subditos charitas et pax ac concordia maxime nutritur fovetur et conservatur, et quo seditio et discordia quae est cuiuslibet communis corruptio praecipue devitatur. Hoc patet: quoniam sunt quae maxime princeps cuiuscunque principatus tenetur nutrire et fovere in subditis. Nam ut Cassio. in epistolis suis dicit. decet regalis apicis curam, gentem sibi commissam custodire concordem: quoniam ad laudem regnantis traditur si a sibi subditis pax habetur. nihil quoque est quod hic principem praedicet sicut quietus populus, et concors senatus totaque, resp. morum honestate vestita. Unde princeps pacis Christus super cuius humerum factus est principatus Esa. 9. corporaliter a fidelibus discessurus pacem et dilectionem praecipue illis commendavit, di. Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis, Ioan. 13. Et iterum. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, etc. sed hoc magis et congruentius fit, si principatus fuerit apud unum sicut est in regno: quam si fuerit apud plures sicut in Aristocratia sive in politia, unitatis enim et pacis congruentior causa est unus quam plures. ergo sequitur quod talis ecclesiae principatus, scilicet Monarchicus sive regalis in quo omnium ordinatorum reductio ac adunatio est, redigatur ad unum principem potestate et auctoritate omnibus praesidentem. Hinc ecclesia per archam Noe designatur quae in uno cubito consummata fuit Gen. 6. Duodecimo praefatus ordo, scilicet omnium ad unum adunatio in ecclesia clarissime probatur ex eo quod commendabilior est atque praestantior. Unde de eius commendatione loquitur dominus Albertus magnus in li. suo de missa dicens. Haec adunatio scilicet multorum per omnem ordinem graduum ecclesiae ad unum caput in caelo refulget in naturis ostenditur, in operibus exemplificatur, in divinis legibus praecipitur, et in toto corpore mystico observatur. In caelis enim Angeli ad Archangelos, Archangeli ad principatus, et principatus ad potestates, potestates ad virtutes, virtutes ad dominationes, dominationes ad thronos, et throni ad Cherubyn, et Cherubyn ad Seraphyn secundem obedientiae et illuminationis ordinem ordinati ordinantur, et ipsa multitudo angelorum quae in quolibet est agmine ad unam personam quae in quolibet ordine praeminet adunatur. Et ideo ordo caeli vocatur, quia omnis ordo est multorum in gradibus differentium ad unum. Iob. 38. Nunquid nosti ordinem caeli, et rationem eius pones in terra. Hoc etiam in naturis ostenditur, ubi multi ramusculi ad virgas, ubi multae virgae ad ramum, ubi multi rami ad stipitem unum, ubi multi stipites in una radice infigurantur, ut omnia socia fiant et participia succi qui est in radice ad Rom. 11. Socius radicis olivae et pinguedinis factus es. Sic multae grues unam sequuntur ordine litterato, sic multa membra in corpore unius capitis percipiunt beneficia 1. Corin. 12. Sicut enim multa membra in uno corpore habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo. In Christi operibus haec adunatio etiam exemplificatur, quia Christi opus semper est in unum colligere dispersa. Diaboli autem opus est adunata dividere et dispergere. Hinc est quod Ioan. 10. dicitur. Fiat unum ovile et unus pastor. Et Matth. 12. Qui non colligit mecum dispergit. Haec adunatio praecipitur in legibus divinis quia sicut dicit beatus Dyo. Lex divinitatis est per prima media et per media ultima reducere. Talis autem reductio ultimorum ad media et mediorum ad prima non potest esse nisi in ordine ad primum: sic ergo lex divinitatis est sicut descensus est illuminationum et charismatum ab uno sic reductio ad primum. Haec enim lex sicut superiora monet, et ligat ad inferiorum providentiam et curam, ita inferiora ligat ad superiorum obedientiam, ut omnia hoc modo sint connexa, psalm. 47.

Distribuite gradus eius, ut enarretis in progenie altera, et Dan. 10. Sta in gradu tuo. Sic enim octo gradibus ascenditur ad deitatis templum et culturam, ut dicitur Ezech. 40. Papatus seu Patriarchatu, Primatu, Archiepiscopatu, episcopatu, Abbatum reverentia, praepositura, decanatu, cura parochiali. Curam enim archydiaconorum sub praepositura comprehendimus. Hoc etiam in toto corpore mystico quod est ecclesia observatur in quo omnia ad unum diriguntur quae Petri clavibus committuntur. Math. 16. Tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque solveris super terram, etc. Haec clavis uni committitur, ut plenitudo potestatis in uno ostendatur, et in alios ab illo secundum partem solicitudinis ad quam vocantur committatur: haec Albertus magnus. Ex quibus manifeste convincitur error dicentium principatum ecclesiae non esse monarchicum.

Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.

Sunt quidam adversariorum praedictae veritatis hostes qui rationes inductas in praecedenti c. ad ostendendum quod in ecclesia dandus sit unus princeps rector, et gubernator cunctorum fidelium evacuare molientes respondent ad rationes praefatas dicentes, quod ille unus rector, et pastor quem rationes praefatae in ecclesia esse necessario concludunt sit Christus qui caput est omnis principatus, ut inquit Apostolus ad Colo. 1. et quod nullus alius purus homo princeps in universali ecclesia unus dandus sit. Qui responsionem tribus rationibus fulcire nituntur.

Primo quia (ut dicunt) unitas universalis ecclesiae ex ordine populi Christiani ad unum caput quod est Christus salvator et redemptor ipsius et cui fide et spe et charitate coniungitur et non respectu alicuius alterius summenda est.

Secundo quia dicunt quod etsi principatus ecclesiae sit Monarchicus sive regalis hoc est respectu Christi et non respectu alicuius alterius qui unus principetur et praesideat toti ecclesiae cuiusmodi sit papa: quoniam si respectu alterius principatus ecclesiae esset regalis iam alius quam Christus rex universalis ecclesiae veniret dicendus, quod non videtur conveniens.

Tertio dicunt, quod sicut in potestate et principatu seculari non obstantibus praefatis rationibus non videtur necessarium nec forte expediens quod unus sit princeps super omnes alios laicos principes et reges, ita non videtur in principatu ecclesiastico necessarium quod detur unus qui omnibus praesideat.

Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.

Quod responsio praefata adversariorum ad rationes inductas in praecedenti cap. pro unitate unius rectoris, et principis qui toti ecclesiae praesideat nulla sit, nec rationes inductae in favorem eorum alicuius sint roboris faciliter ostendemus. Et primo quod responsio data nulla sit sic. Oportet omnem communitatem habere unum caput sive rectorem qui visibiliter cum illa conversetur circa personas illius regiminis (sui ministerium pro varietate temporum locorum ac personarum exercendo sententiando de illa vel de illa, corrigendo hanc vel illam personam secundum communem cursum). Christus autem non conversatur nunc cum fidelibus suis modo praedicto. Necessarium ergo videtur secundum rationes prius factas ad bonum regimen ecclesiae quod aliquis alius a Christo vices tamen eius gerens sit ipsius ecclesiae rector et pastor qui cum ipsa ecclesia visibiliter conversetur. Unde beatus Thom. in 4. contra gentiles c. 76. responsionem praefatam adversariorum tanquam minus sufficientem evacuans ita inquit. Si autem quis dicat quod unum caput, et unus pastor est Christus qui est unus unius ecclesiae sponsus non sufficienter respondet. manifestum est enim quod omnia sacramenta Christus ipse perficit ipse enim est qui baptizat Ioan. 1. et ipse est qui peccata dimittit Ioan. 1. ipse est verus sacerdos qui se obtulit in ara crucis in cuius virtute corpus eius continuo in altari consecratur, ut etiam habetur extra de sum. tri. et fid. cath. ca. 1.6. una de consec. dist. 2. c. quia corpus. Et tamen quia corporaliter non erat cum fidelibus omnibus permansurus elegit ministros per quos praedicta fidelibus dispensaret, eadem ratione qua praesentiam corporalem erat ecclesiae subtracturus, oportuit quod alicui committeret qui loco sui universalis ecclesiae curam gereret. Hinc est quod Petro inquit ante ascensionem suam. Pasce oves meas. Ioan. ult. Et ante passionem. Tu autem aliquando conversus confirma fratres tuos. Luc. 22. haec sanctus Tho. Quod vero rationes quas adversarii in suorum errorum favorem inducunt nullius roboris sint ostendimus. De prima quidem patet. Licet enim unitas corporis Christi quod est ecclesia principaliter sumenda sit ex ordine ad Christum qui principale caput eius est, cui omnes fideles qui eius vera membra sunt fide spe, et charitate connectuntur: nihilominus ecclesia unitas quantum ad gubernationem exteriorem secundum quam ex divina institutione est ordo inter ipsos ecclesiae praelatos et rectores etiam assumenda est et assumitur ex ordine ad unum principalem Christi vicarium totius universalis ecclesiae principem et pastorem. Est autem huiusmodi unitas ostensius, et conseruatiua unitatis interioris ecclesiae ad Christum. Ostensua quidem. Dicit enim Cyprianus in epistola ad Magnum. Dominus insinuans nobis unitatem de divina auctoritate venientem ponit et dicit. Ego et pater unum sumus, ad quam unitatem redigens ecclesiam suam ait. Et erit unus grex et unus pastor. Item in c. loquitur 24. q. Cyprianus ita inquit. Loquitur dominus ad Petrum. Ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Super unum aedificat ecclesiam. Et infra. Exordium ab unitate proficiscitur, ut ecclesia Christi una monstretur. Ceterum unitas haec in ecclesia penes ordinem ad unum generalem gubernatorem et rectorem ecclesiae est conseruatiua unitatis interioris fidelium ad Christum. Dicit enim gl. super illud Matth. 16. Tibi dabo claves etc. Specialiter potestatem clavium Christus Petro concessit, ut ad unitatem nos invitaret. Ideo enim eum principem apostolorum constituit, ut ecclesia unum principalem Christi haberet vicarium ad quem diversa membra recurrerent si forte inter se dissentirent: quod si diversa capita essent in ecclesia unitatis vincula rumperentur: haec ibi. Et Hiero. ait. Ex 12 unus eligitur ut capite constituto scismatis tolleretur occasio.

Secunda ratio adversariorum etiam nullius est roboris, quoniam falsum est quod aiunt, videlicet quod principatus ecclesiae respectu papae non sit monarchicus sive regalis. Hoc enim videtur contrariari et sacrae scripturae, et rationi. Sacrae quidem scripturae contradicit, quae habetur Ioan. 10. Erit unum ovile, et unus pastor. Item scripturae sanctae illi ubi beatus Ioan. Apoca. 21. ait. Vidi civitatem sanctam Hierusalem, novam descendentem de caelo, etc. ubi ecclesia militans dicitur imitatione descendere a caelo, quia formam ordinis caelestis habet, sicut beatus Bernard. ait 3. de consideratione ad Eugenium papam ita dicens, sicut fuit supra in secundo capite inductum. Non vilem reputes formam hanc quae in terris est, formam habet in caelo, vide enim hoc qui dicebat, vidi civitatem sanctam Hierusalem novam descendentem, etc. sicut enim ibi Seraphyn, et Cherubyn, et ceteri ordines sunt sub uno capite Deo: ita et hic Patriarchae archiepiscopi et reliqui sub uno pontifice summo, quod non est parvipendendum quod Deum habet auctorem, et quod de caelo sumpsit originem. haec ille. Ex quibus patet quod adversariorum fallacia sacrae scripturae adversatur. Quod adversatur etiam rationi patet. Tum quia eadem species politiae manet in principatu respectu principalis, et respectu vicarii instituta a principali cum plenitudine potestatis: unde idem consitorium reputatur episcopi et sui vicarii, ut in c. Romana extra de appell. lib. 6. Tum quia ecclesiae regimen non solum in praesentia corporali Christi debuit optime disponi, quod est disponi, et ordinari sub suprema et nobilissima specie regiminis, sive politiae, cuiusmodi est regalis: sed etiam in eius absentia corporali. Sunt etiam ad hoc rationes factae supra in secundo capite. Facit etiam ad hoc. Primo, quia naturalior est principatus unius in multos quam possit esse multorum in unum. Natura enim principiorum amat singularitatem, ut ait beatus Augustin. primo de nuptiis et concupiscentia. Hinc Aristoteles probans unitatem primi principii 12. metaphysicae ait. Entia nolunt male disponi, neque bona pluralitas principatuum: unus ergo princeps. In apibus etiam unus est princeps, et grues unam sequuntur ordine litterato ait beatus Hier. in cap. in apibus 7. quaest. 1. Secundo, quia inter species regiminis humanarum civilitatum nobilior et praestantior est species regalis regiminis in quo summa potestatis, et principatus auctoritas est apud unum, ut 3. polyticorum. Aristot. docet. Tertio, quia huiusmodi regiminis dispositio magis assimilatur divino regimini in quo Deus praesidet toti mundo unus Deus omnium gubernator et rector. Ecclesiastici 1. Unus est altissimus creator omnium. Quarto, quia in triumphante ecclesia a qua ecclesia militans exemplariter descendit Apocal. ultimus Hierarcha. unus supremus est cunctis ordinibus praesidens, in quem omnis Hierarchia consummatur, ut ostendit divus Dyon. 5. eccle. Hierar. Quinto, quia in lege veteri quae figura novae legis fuit, unus summus sacerdos divina dispositione fuit constitutus cui ceteri omnes parere deberent. Sexto, quia uno toti ecclesiae praesidente, nulli dubium quod unitas fidei per quam ecclesia maxime una dicitur melius conservatur, de qua Apostolus 1. ad Corinth. 1. Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis scismata. Quod vero adversarii arguunt quod si principatus ecclesiae esset regalis respectu alterius quam Christi, alius quam Christus rex ecclesiae dicendus veniret, quod inconveniens esse putant. putant. Hoc parum valet. Tum primo, quia non est inconveniens reputandum papam dici regem ecclesiae sub Christo tamen sicut eius vicarium, licet hoc usus non habeat: quoniam cum papa rector ecclesiae sit quantum ad interpretationem vocabuli non dubium quin rex recte et veraciter dici possit. Dicitur enim rex, ut ait Isid. a regendo. Praeterea non videtur magis inconveniens quod papa rex nominetur quam quod princeps. Legitur autem a Christo nominatus princeps secundum illud quo ecclesia dictum esse a Christo Petro commemorat cum ait: Symon Petre antequam de navi vocarent te noli te et super plebem meam principem te constitui. Ceterum hoc nomine etiam omnes apostoli a spiritu sancto per os prophetae appellati legantur, psalm. 44. Constitues eos principes super omnem terram. unde etiam episcopi loca apostolorum tenentes principes nominantur in c. ecclesiae principes dist. 35. Quocirca non mirum si etiam reges nominantur, attento maxime quod apostoli ipsi eorumque successores sub regis nomine a spiritu sancto describuntur, psalm. 44. ubi dicitur: Delectaverunt te filiae regum. Quod verbum Aug. exponens super psalm. 44. ita inquit. Etenim omnes ecclesiae, quae illis evangelizantibus et praedicantibus natae sunt, filiae regum sunt, et ecclesiae filiae apostolorum filiae regum sunt. ille enim rex regum, illi autem reges de quibus dictum est. Sedebitis super duodecim sedes iudicantes duodecim tribus Israel: haec Augu. Nihilominus tamen licet papa, et praelati ecclesiae reges nuncupari veraciter possent: hoc tamen non fit duplici de causa ut tangit dominus Alvarus in lib. suo de potestate ecclesiastica. Prima est propter superbiam vitandam, quae nomine regis importari videtur, secundum illud apostoli Petri. Regi quasi praeexcellenti. 1. Petri 2. Christus enim humilitatis magister, iuxta illud Matth. 11. Discite a me quia mitis sum, et humilis corde, suos discipulos ac vicarios voluit per omnia humilitatem servare. Unde Lucae 22. dicebat. Qui maior est vestrum fiat sicut minor, et qui praecessor sicut ministrator. propter quod illos non solum superbiam, verum etiam superbiae vocabula voluit declinare, maxime cum nihil in episcopali cervice splendidius fulgeat quam humilitas, ut in cap. contra morem di. c. Secunda causa est, ut quemadmodum inter spirituales, et temporales principes est discretio potestatis, ita etiam sit in nominibus differentia. Assumpserunt ergo sibi seculares principes nomen mundanae gloriae expressivum scilicet nomen regis. Spirituales vero aliis humilioribus proprium officium designantibus, et ultimum finem demonstrantibus nominibus nuncupantur. Dicuntur enim pastores rectores iudices sacerdotes praepositi pontifices etc. Unde in cap. duo sunt, distinct. 69. dicitur. Duo sunt quibus principaliter hic mundus regitur, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas. Patet ergo quod licet papa ratione humilitatis rex non nominetur ecclesiae: ex hoc tamen non sequitur quod principatus ecclesiae non sit monarchicus sive regalis, et quod regimen ecclesiae non sit Monarchicum sive regale: quia propria ratio regni in hoc consistit, quod regimen, et principatus eius sit apud unum, qualicumque nomine nominetur ille unus, sive regis nomine, sive ducis aut pontificis, sive pastoris, sive imperatoris.

Tum secundo ratio adversariorum vacua est, quia non est inconveniens ut alius in persona a Christo dicatur rex aut rector aut pastor, aut princeps ecclesiae, dum tamen non sit alius auctoritate. Papa enim cum vicarius sit Christi vices eius gerens in ecclesia non est alius rex ecclesiae alietate auctoritatis quam Christus.

Ceterum tertia ratio etiam non militat duplici de causa. Prima, quia praesupponere videtur quod in universitate Christiana non sit unus qui tam in spiritualibus quam in temporalibus praesideat universis, quod simpliciter et absolute negare non videtur nobis convenienter dici: quoniam ut nos infra auxiliantem Deo ostensuri sumus, papa qui est ille unus qui vice Christi omnibus praesidet non solum in spiritualibus, sed etiam aliquo modo inferius exponendo, in temporalibus principatum sive potestatem habet in tota repub. Christiana disponente eo cuius vicarius est. In cuius femore scriptum est rex regum, et dominus dominantium Apocal. 19. Secunda causa propter quam ratio adversariorum non valet, dato quod ille unus non praesideat in temporalibus, est quia non est eadem ratio de praesidendo unum in temporalibus et in spiritualibus. Primo quia scissura unitatis id est fidei in ecclesia, ad quam conservandam maxime institutum est, ut in 2. cap. ostendimus, quod unus praesideat toti ecclesiae est maxime periculosum et deterius: cum extra illam non sit salus iuxta illud Mar. ult. Qui vero non crediderit condemnabitur. Et illud Apostoli ad Hebr. 11. Sine fide impossibile est placere Deo. Non sic autem est de aliqua alia unitate in quacunque politia inter fideles observanda, cum non sit necesse omnes eos convenire in politia communi, sed possunt secundum diversitatem climatum et linguarum, et conditionum hominum esse diversi modi vivendi et diversae politiae sicut sunt, propter quod non est ita necesse mundum regi per unum in temporalibus plenam in omnibus potestatem habentem sicut in spiritualibus. Secundo quia non est necessarium leges civiles quibus regna et provinciae reguntur esse conformes sive easdem apud omnes nationes, propter varietatem morum et conditionum hominum in diversis provinciis, immo secundum varietatem nationum variantur, quia non omnibus eaedem leges convenire possunt: nec etiam omnes omnibus secundum naturam et consuetudinem possibiles esse possunt quod tamen est de ratione legis secundum illud Isid. lib. e. chy. et habetur dist. 4. c. erit autem ubi dicitur. Erit autem lex honesta possibilis secundum naturam, et secundum consuetudinem patriae loco temporis conveniens. Est autem necessarium ut observantia divinae legis per quam est ingressus ad vitam secundum illud Matth. 19. Si vis ad vitam ingredi serva mandata uniformiter in tota rep. Christiana ab omnibus observetur. Et quia ad hoc multum operatur, ut supra probavimus quod unus in tota politia Christiana rector et magister praesideat: ideo magis est necessarium ut in spiritualibus praesideat unus in rep. Christiana quam in temporalibus: tertio quia facilius unus potest praeesse toti populo Christiano in spiritualibus quam in corporalibus. Tum propter diversitatem, et variam multiplicitatem quae in temporalibus negotiis maior quam in spiritualibus invenitur: tum quia mucro quo princeps ecclesiae contra rebelles et errantes utitur quae est excommunicatio, facilius extenditur in quantumlibet longinquas nationes quam facit gladius materialis quo principes seculares utuntur. De quo Apostolus ad Rom. 14. inquit, quod non sine causa gladium portat. Quarto quia quod unus praesideat in tota ecclesia in spiritualibus est iure divino, et divina institutione, iuxta illud Ioan. ult. Symon pasce oves meas. Quod vero unus plene in temporalibus in toto populo Christiano praesideat nec naturali iure nec divino videtur haberi expressum: quoniam licet phylosophus in polyt. dicat dominationem esse in singulis civitatibus, vel religionibus non autem dicit imperii, vel Monarchiae. Unde Aug. 4. de ciui. Dei, dicit, quod melius, id est magis pacifice regebatur resp. quando uniuscuiusque regnum suae patriae terminis finiebatur. Ex dictis in hoc c. clarissime convincitur error dicentium, quod non est scintilla apparentiae quod oporteat esse unum caput in spiritualibus regens ecclesiam quod semper conversetur cum ea. qui error inter errores Ioan. Hus condemnatus est in concilio Constantien. ut patet in bulla domini Papae Martini 5.

Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.

Ostenso quam convenientissime in ecclesia Dei dandus sit omnium pastor et rector, qui Christi vice universitati praesideat fidelium: consequens est videre quis in ecclesia ille sit. Pro quo probavimus in primis quod beatus Petrus primus post Christum fuerit, huiusmodi qui in ecclesia super omnes primatum habuerit, quod tam sacrae scripturae auctoritatibus quam apertis rationibus facile est ostendere.

Primo quidem primatus beati Petri inter apostolos, et primatus eius in ecclesia Dei ostenditur ex illo Math. 10. ubi beatus Matheus evangelista nomina apostolorum describens ait. Duodecim nomina apostolorum sunt hic. Primus Symon qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, etc. In hoc autem quod primum apostolorum Petrum nominat, et eum in capite apostolorum ponit manifeste ipsum habuisse primatum apostolicae dignitatis ostendit, cum de prioritate dignitatis videatur loqui non autem vocationis: quoniam ordine temporis non Petrus, sed frater eius Andreas prius fuit secutus Christum, et per consequens ordine temporis prior fuit in discipulatu Christi sicut habetur Io. 1. Unde dominus Albertus magnus super Mat. exponens illud: Primus Symon, etc. ita dicit. Primus dignitate non vocatione propter quod vertex dicitur apostolorum. Andreas vero secundus et sic deinceps, quia omnes subditi Petro sunt aequales. Et attende quod licet Petrus vertex dicatur primus non tamen dicitur Andreas secundus, nec Philippus tertius, et sic deinceps: quia omnes secundi sunt Petro quo ad iurisdictionem, quia non unus sub alio, sed omnes sub Petro. Haec Albertus, gl. etiam ordinaria super illud Mat. 10. Primus Symon qui dicitur, satis explicat Petri primatum ita dicit. Voluit dominus apostolorum principem prius alio nomine vocari, ut ex ipsa commutatione nominis sacramenti vivacitas commendaretur.

Secundo primatus beati Petri ostenditur ex illo Mat. 16. ubi dominus singulariter loquens Petro inquit. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Et tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis, etc.

Super quo verbo gl. ordi. inquit. Specialiter Petro claves concessit, ut ad unitatem nos invitaret, ideo enim ipsum principem apostolorum constituit, ut ecclesia unum principale haberet Christi vicarium ad quem diversa ecclesia membra recurrerent si forte inter se dissentirent, quod si diversa forent in ecclesia capita unitatis vincula rumperentur. Item ad idem Rabanus in gl. et etiam Beda in homelia sic dicit. Qui enim regem caelorum maiori dilectione prae ceteris confessus est, merito prae ceteris ipse collatis clavibus regni caelestis donatus est.

Tertio primatus Petri ostenditur ex illo Mat. 17. ubi dominus postulatus solutionem tributi ad Petrum inquit. Vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit tolle, et aperto ore eius invenies staterem: illum sumens da pro me, et pro te. Ubi manifeste designatur praerogativa primatus Petri ex eo quod in solutione tributi Christus solum Petrum sibi sociavit. Pensa enim didragme, ut inquit Amb. solutio erat capitis, unde iam dabatur intelligi quod Petrus post Christum super alios apostolos caput, et primus constituendus veniret. Unde beatus Augu. li. de quaestionibus novi, et veteris testamenti q. 79. movens hanc quaestionem cur Christus tantum pro se et Petro solvit didragma ita respondendo dicit. Salvator noster cum pro se et Petro dari iubet didragma pro omnibus solvisse videtur, quia sicut in Salvatore erant omnes causae magisterii ita et post Salvatorem in Petro omnes continentur, ipsum enim constituit esse caput eorum, ut pastor esse gregis dominici. Haec Aug.

Quarto Petri primatus ostenditur ex illo quod Math. 19. sequitur ubi apostoli interrogant dominum dicentes: Quis putas maior est in regno caelorum, quod ideo quaerunt, ut Chrys. et gl. interl. dicunt.

Quia discipuli videntes in tributi redditione quod Petrus domino fuerat comparatus arbitrati sunt Petrum apostolis praelatum. Quinto Petri primatus ostenditur ex illo Luc. 22. ubi dicit quod facta est contentio inter eos discipulos Christi quis eorum videretur esse maior. Quod verbum Greg. ita commentatus est. Videtur haec contentio habuisse motivum, quia cum dominus ab hominibus transmigrare oportebat aliquem eorum fieri principem aliorum quasi domini vicem gerentem. Et rursus Chrys. in eodem loco. Credenda erat Petro summa apostolorum. Dixit autem eis: Reges gentium dominantur, etc. Ecce hic apparet quod unus inter eos apostolos maior ceteris, et praecessor et princeps erat ordinandus. Unde ait: Sed qui maior est in vobis fiat sicut minor et qui praecessor est sicut ministrator: quis autem esset huiusmodi praecessor sive maior non aperuit Christus, quousque loquens ad Symonem Petrum ait. Symon ecce sathanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Ubi ex hoc quod praecepit Petro coram aliis apostolis, ut deficientes vel titubantes fide in eis ipse eos confirmare debeat, manifeste dat illis intelligere Petrum esse praecessorem, rectorem ac principem illis ordinatum. Unde beatissimus Leo papa in sermone quodam ita inquit. Commune erat omnibus apostolis periculi de tentatione formidinis et divinae protectionis auxilio pariter indigebant: quoniam diabolus omnes exagitare omnes cupiebat elidere, et tamen specialis cura a domino Petri suscipitur et pro fide Petri proprie supplicatur tanquam aliorum status certior sit futurus si mens principis victa non fuerit. In Petri ergo omnium fortitudo munitur et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas quae per Christum Petro tribuitur per Petrum apostolis conferatur haec ille.

Sexto primatus Petri ostenditur apertissime ex illo Ioan. 13. ubi Christus pedes discipulorum loturus venit ad Petrum et dixit ei Petrus. Tu mihi lavas pedes? super quo dicit gl. interl. Venit ad Petrum non post alios, sed prius ad primum apostolorum. Et Aug. in gl. Quis nesciat primum apostolorum esse beatissimum Petrum? Primus autem, ut in superioribus circa intelligendum est dignitate non vocatione, quia vocatione primus non fuit.

Septimo primatus Petri ostenditur ex illo Ioan. ult. ubi Christus ascensurus in caelum praesentibus aliis apostolis soli Petro ovium suarum curam universaliter committit dicens. Symon diligis me, pasce agnos meos, pasce oves meas. Super quo verbo inquit beatus Chrys. in loco. mei praepositus est, et caput fratrum suorum. Ex quibus manifeste constat quod Christus beatum Petrum loco sui in ecclesia primatum singulariter habere voluit.

Octavo Petri primatus ostenditur ex eo, quod Christus doctrinam quam omnibus apostolis et discipulis tradebat per Petrum voluit in alios derivari. Unde Math. 18. Scribitur: Aspiciens Iesus in discipulos suos dixit Symoni Petro. Si peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum.

Nono primatus Petri ostenditur ex eo quod ipse Petrus quasi semper aut respondere Christo, aut interrogare Christum pro omnibus discipulis solitus est. Unde interroganti Christo discipulos: Vos autem quem me esse dicitis, respondit Symon Petrus dicens. Tu es filius Dei vivi. Matth. 16. Super quo verbo beatus Chrys. ita loquitur. De plebis opinione interrogat omnes, sed omnibus discipulis interrogatis Petrus tanquam os apostolorum caput pro omnibus respondet, unde sequitur. Respondens Symon Petrus etc. Item interroganti Christo an apostoli cum aliis discipulis qui retro abierant abire vellent, respondit Symon Petrus, gl. unus pro omnibus. Domine ad quem ibimus? verba Dei habes Ioan. 6. Praeterea dicenti Christo. Et vos estote parati, quia qua hora non putatis filius hominis veniet. Solus pro omnibus interrogat, an Christus doctrinam suam ad solos ipsos referebat, discipulos an ad omnes dicens. Domine an ad nos dicis hanc parabolam an ad omnes. Luc. 22. Super quo inquit gl. Theophyl. Petrus cui committenda erat ecclesia quasi omnium curam gerens inquit. Verum ad omnes hanc parabolam protulisset. Item Christo dicente difficile fore divites intrare regnum caelorum, solus Petrus pro omnibus interrogat. Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te, quid ergo erit nobis etc. Math. 19. Super quo verbo beatus Chrys. inquit. Qui claves regni caelorum acceperat de his quae ibi sunt iam confidit et pro orbe terrarum interrogat universa. Et hic de multis aliis. Quis ergo iam dubitabit attenta hac continuo interrogandi respondendique pro omnibus licentia quam sibi Petrus vendicabat, ipsum Petrum apostolorum fuisse dignitate primum et praestantiorem auctoritate? Ait, enim gl. in c. placuit dist. 16. illi in conventu deberi prius loqui cuius potior erat auctoritas.

Decimo primatus Petri ostenditur ex his quae Petrus post domini ascensionem praesentis aliis apostolis ac consentientibus publice gessit. In primis quidem sicut habetur Actuum 1. Exurgens Petrus in medio fratrum ostendens ex veteris testamenti scriptura alium loco Iudae proditoris fore subrogandum in apostolatu inquit. Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis. Plane hoc verbum principis esse videtur, quod beatus Chrys. testatur super illud. Exurgens Petrus in medio fratrum dixit. Petrus ut inflammatus: et sicut ille cui a domino commissum erat ovile et ut princeps semper incepit sermonem. Item 120. erant et unum quaerite ex omni multitudine. Opportune vero primo Petrus huiusmodi rei dominatur, quia ipse omnes in potestate acceperat. Ad eum enim dixerat Christus, Et tu aliquando conversus confirma fratres suos. Ceterum cum effuso spiritu sancto super discipulos in die Pentecostes et illis variis linguis loquentibus multi irriderent illos dicentes eos multo repletos, Petrus praesentibus aliis undecim discipulis elevans vocem suam locutus est, ostendens eis Ioelis prophetae testimonio eos non esse ebrios, sed spiritu sancto repletos, ut habetur Actuum 2. Quod autem hoc etiam in Petro primatum designat ostendit gl. interlin. dicens. Loquitur pastor pro ovibus. Praeterea Petrus Ananiam, et Zaphyram spiritui sancto mentientes, et apostolis sententiam mortis protulisse solus legitur dicens sic ad Ananiam. Cur tentavit Sathanas cor tuum mentiri spiritui sancto et fraudari de pretio agri? In qua re maxime primatus Petri ostenditur. Unde glo. Quamvis ante pedes apostolorum Ananias et Zaphyra scilicet partem pretii agri posuissent, tamen Petrus quasi princeps apostolorum loquitur. Pari etiam modo in Symonem magum offerentem pecuniam apostolis, ut potestatem haberet dandi spiritum sanctum: Petrus in illum condemnationis sententiam protulit dicens. Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia donum Dei existimas pecunia possideri Act. 8. ubi glo. interlin. super illud. Petrus autem dixit inquit etc. Petrus quasi princeps loquitur primus. Amplius sicut legitur Actuum 15. cum fieret magna inquisitione inter conversos ad fidem, utrum conversi ex gentibus circumcidi deberent, et alia legalia servare, convenerunt apostoli, et seniores videre de hoc verbo. Surgens autem Petrus dixit ad illos. Viri fratres vos scitis, etc. ubi Petrus protulit in concilio generali sententiam quod non tenerentur conversi ex gentibus circumcidi aut legis caerimonias servare. Quod etiam hoc fuerit signum primatus Petri ostendit glo. super verbo. Surgens Petrus dicit sic. Prae omnibus quasi princeps loquitur. Ex his ergo gestis per beatum Petrum post ascensionem Christi, quae clarissima principatus Petri testimonia sunt, manifeste apparet quod Petrus maior ac princeps apostolorum fuerit: cum non sit verisimile quod beatus Petrus spiritu sancto repletus praecipuus humilitatis commendator talia prae aliis attentasset nisi ex officio sibi incumbere cognovisset, et ceteris praelatum se fore non dubitasset. Ex quibus apertissime convincitur error dicentium quod beatus Petrus apostolus non ratione alicuius maioritatis potestatis sive auctoritatis, sed ratione tantum alicuius virtutis in eo praestantior super ceteris praeferebatur apostolis.

Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.

Licet ad probandum beati Petri primatum, et superioritatem auctoritatis super apostolos ceteros, et per consequens omnes alios fideles, sufficere debeant sacrae scripturae inducta testimonia, nihilominus ad ampliorem veritatis illustrationem per incipiatis beatissimi Petri apostoli illum apertis rationibus demonstrare curabimus. Primo sic. Ratione naturali dictante et experientia docente videmus, quod quisque sapiens paterfamilias habens plures filios ne familiam relinquat confusam et sine ordine, unum aliquem quasi primogenitum ceteris praeponit quem facit haeredem universalem, alios vero haeredes particulares sub eo, sicut Gen. 27. inquit Isaac filio suo Iacob cui primogenita dederat. Esto dominus fratrum tuorum. ergo videtur quod similiter paterfamilias sapientissimus Christus cuius omnes credentes in eum filii sunt secundum illud Ioan. 1. Dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius, qui etiam dicit ad apostolos omnes: Vos fratres estis. Matth. 23. ita credendum est fecisse, ne familiam suam confusam sine rectore relinqueret, ut aliquem unum alii apostolis praeficeret praelatum ac pastorem. Huiusmodi autem Petrus fuit, ut sacrae scripturae testimonia quae in c. praecedenti induximus apertissime designant. Unde Cyrillus vir ac doctor clarissimus super illud Luc. 22. Ego rogavi pro te Petre, ut non deficiat fides tua, ita inquit. Christus omissis ceteris venit ad Petrum ceteris praelatum. Secundo sic. Ille cui commissum est a Christo ceteros fratres suos deficientes, et titubantes in fide confirmare sive roborare videtur primatum, et magisteris auctoritatem super alios a domino suscepisse. Sed beato Petro apostolo commissum est a Christo ut ceteros fratres apostolos ac Christi discipulos si forte eos fluctuare, aut deficere a fide contingeret, in fide firmaret ac roboraret, iuxta illud Luc. 22. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Ergo beatus Petrus primatum habuit super apostolos. Unde beatus Cyril. tractans praefatum verbum: Tu aliquando conversus confirma fratres tuos, quasi dicat postquam me negato ploraveris, et si penitueris corrobora ceteros fratres tuos, cum te principem apostolorum deputaverim: hoc enim decet qui mecum robur es et petra ecclesiae. Tertio sic. Ille cuius curae et regimini tempore apostolorum fuit totus grex dominicus commissus a Christo super omnes qui tunc erant et futuri erant de grege dominico, primatum habuit sive obtinuit: sed curae et regimini beati Petri totus grex dominicus commissus est a Christo dicente Petro Ioan. ultim. Symon pasce oves meas. inter has et illas non distinguens et apostoli ipsi nequaquam extra gregem dominicum censendi sunt, sed intra computandi: ergo beatus Petrus primatum, et principatum habuit super apostolos. consequentia patet. Quarto sic. Caput super omnia membra primatum habere dinoscitur: sed beatus Petrus caput fuit apostolorum. Unde Ioan. 1. inquit Christus Petro. Tu vocaberis Cephas quod scilicet secundum graecam linguam caput sonat. Dicit enim beatus Anacletus, ut habetur in cap. sacrosancta distinct. 22. inter beatos apostolos quaedam fuit discretio potestatis, et licet sint omnes apostoli, Petro tamen concessum est, ut reliquis omnibus praeficeret apostolis, et Cephas id est caput et principatum teneret apostolatus. Et eadem sententia colligitur ex illo cap. beati Leonis papae. ita dominus distinct. 19. ergo sequitur quod beatus Petrus primatum habuit super omnes alios apostolos. Quinto sic. Beatus Petrus potestatem acceperat a Christo regendi et gubernandi omnes apostolos, et ceteros fideles, teste beato Grego. et habetur in c. Petrus 2. q. 7. qui ait. Petrus potestatem regendi acceperat, et tamen idem apostolorum primus querimoniae contra eum a fidelibus factae etc. ergo sequitur quod beatus Petrus apostolus super omnes alios apostolos, et reliquos fideles habuit principatum. Sexto hoc idem apertissime habetur totius ecclesiae testimonio quae illi universaliter decantat. Tu es pastor ovium princeps apostolorum, tibi tradidit Deus claves regni caelorum.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.

Adversarii veritatis ex opposito multipliciter insurgunt. Primo quidem fundamentales rationes inductas ex auctoritatibus sacrae scripturae pro primatu beati Petri supra in 5. c. insufficientes esse ostendere nituntur. Et in primis dicunt quod ratio sumpta ex eo quod Matheus apostolorum nomina describens. Mat. 10. inter apostolos Petrum primum nominat: non sufficienter probetur beatum Petrum habuisse primatum, quia pari ratione beatus Iac. dicendus esset maior beato Petro, eo quod Paulus ad Gal. 2. describens apostolos cum quibus fuerat Hyerosolymis, Iacobum praeferat beato Petro sic dicens. Et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas, et Ioannes qui videbantur columnae ecclesiae dextras dederunt mihi, et Barnabae societatis etc. ubi Petrum cepham vocat apostolus iuxta illud Ioan. 1. Tu vocaberis cephas. Ergo videtur quod ratio illa non faciat fidem sufficientem quod Petrus primatum habuerit.

Secunda etiam ratio illa non videtur sufficienter probare primatum Petri quae inducta est ex illo quod beatus Petrus dictus est fundamentum ecclesiae: cum ei dictum est. Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam: quia pariter idem de duodecim apostolis arguendum esset cum ipsi etiam fundamenta ecclesiae dicantur. Unde Apoc. 21. dicitur, quod murus civitatis scilicet ecclesiae habebat duodecim fundamenta et in ipsis erant nomina duodecim apostolorum, et ita videtur quod ratio illa non sufficienter probet primatum beati Petri.

Tertio etiam ratio illa non videtur sufficienter probare primatum Petri quae ex illo sumebatur quod consequenter dictum Petro legitur. Tibi dabo claves regni caelorum: quoniam hoc idem dictum est omnibus apostolis sicut legitur Mat. 18. Amen dico vobis quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in caelis, et quaecunque soluveritis super terram, erunt soluta et in caelis. Claves enim regni caelorum nihil aliud videntur quam potestas ligandi atque solvendi. Quarto nec illa ratio videtur sufficienter probare primatum Petri quae ex illo sumebatur Ioan. ult. Pasce oves meas, quia pascere oves specialiter non contingit nisi tripliciter, scilicet doctrina salutari, vita exemplari, et disciplina seu correctione: sed quilibet istorum modorum pascendi oves Christi communis fuit omnibus apostolis. Universi enim apostoli omnes oves Christi doctrina pascere debuerunt, ipsa veritate testante, quae omnibus praecipit apostolis. Matth. ult. di. Euntes docete omnes gentes baptizantes eos etc. Omnes etiam debebant pascere vita exemplari Christo dicente illis. Matth. 5. Vos estis lux mundi. Et sequitur. Sic luceat lux vestra coram hominibus, etc. De modo pascendi correctione disciplina habetur Ioan. ult. ubi Christus dixit omnibus apostolis quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc. ergo videtur quod Christus omnibus apostolis potestatem corrigendi alios commisit, et per consequens ratio illa non videtur sufficiens ad probandum primatum beati Petri.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.

AMPLIUS contra ipsam principalem conclusionem quam nos de primatu beati Petri super apostolos ceteros firmauimus, adversarii multa obiiciunt et ex evangeliis. Primo sic. Omnes apostoli videntur recepisse aequalem potestatem a Christo: ergo nullus eorum Christi institutione principatum habuit super alios: consequentia patet: quia par super parem nullum noscitur principatum habere. antecedens autem deducunt ex multis evangeliorum locis. Primo ex illo Math. 18. cap. Amen dico vobis quaecumque ligaveritis super terram, erunt ligata et in caelis. Secundo ex illo Ioan. 20. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc. Ex quibus verbis dicunt adversarii manifeste patere, quod potestas ligandi, et solvendi aequaliter data sit a Christo Petro et aliis apostolis. Quod etiam confirmari credunt aliquorum sanctorum patrum testimoniis. Primo auctoritate beati Anacleti papae, qui ut habetur in c. in novo dist. 22. inquit, quod ceteri apostoli cum beato Petro pari consortio praediti et honorem et potestatem acceperunt. Secundo auctoritate beati Cypriani qui ut habetur in c. loquitur dominus 24. q. 1. di. quod hoc ceteri apostoli erant quod Petrus fuit pari consortio praediti et honoris et potestatis. Secundo sic principaliter. Christus interdicit apostolis dominatum et principatus potestatis: ergo sequitur quod nullus inter eos habuit primatum super alios. consequentia patet, quia recipere potestatem super alios quam non debet in eos recipiens exercere, superfluum et vacuum est ac inutile, quod in operibus Christi qui summa sapientia est esse non potest. antecedens patet ex illo Matth. 22. ubi Christus inquit ita apostolis. Scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos: non ita erit inter vos, et Marc. 10. idem habetur. Tertio sic. Luc. 22. dicitur de apostolis quod facta est contentio inter eos quis eorum videretur esse maior. Dicit autem eis Salvator. Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici vocantur, vos autem non sic: sed si quis maior est in vobis fiat sicut minor, et qui praecessor est sicut ministrator, etc. Ex ista auctoritate adversarii arguunt dupliciter. Primo sic. Si apostoli de maioritate id est honoris sive primatus contendebant, ergo sequitur quod nullus inter eos primatum habebat. patet consequentia: quia si habuisset cum eis fuisset notum non contendissent super hoc. Secundo ex eo quod dominus contentionem resolvens dicit eis ut singuli se minores singulis reputarent: sed hoc apostoli facere non potuissent si aliquis inter eos habuisset principatum: cum ipse seipsum aliis minorem aestimare non posset cum veritate, ergo videtur quod nullus inter apostolos habuit principatum. Quarto sic. Si quis maior fuit inter apostolos, et princeps: ille potius dici deberet qui immediate Christo successit in ecclesia militante in qua Christus pontificatum tenuit, et quam sui passione glorificavit, et ita ergo Iacobus alphe[i] potius Christi vicarius, et eius successor ac ecclesiae princeps dici deberet quam Petrus: sed hoc non: ergo videtur quod nec Petrus principatum habuisse dicendus sit.

Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.

Arguunt consequenter adversarii ex cap. 2. epistolae beati Pauli ad Gal. et maxime ex eo primo quod beatus Paulus de Christi apostolis principalibus loquens ita dicit. Mihi enim qui videbantur esse aliquid nihil contulerunt inter quos erat Petrus: sed etiam cum cognovissent quod creditum est mihi evangelium praeputii id est praedicandum gentibus, sicut et Petro circumcisionis id est Iudaeis. Qui enim operatus est Petro in apostolatu circumcisionis operatus est mihi inter gentes: dexteras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentes, et ipsi in circumcisionem. Ex quo loco contra Petri primatum arguunt adversarii ex quattuor capitibus.

Primo ex illo quod ait Paulus. Nihil mihi contulerunt. Ex quo patet inquit gl. quod non illis inferior fui qui a domino Deo adeo perfectus sum quod nihil esset quod in collatione perfectionis meae addiderint, qui enim illis imperitis tribuit sensum dedit et mihi: haec gl. Ex hoc sic arguunt. Si Petrus princeps fuisset primatum habens inter apostolos, profecto Paulus, et ceteri in ecclesia potestatem habentes eam a Petro suscepissent: cum capitis sit influere sensum et motum regiminis ceteris membris omnibus.

Secundo arguunt ex illo, ubi inquit apostolus. Cum cognovissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut et Petro circumcisionis, quia in hoc videtur Paulus aequiparare se Petro: cum innuat se potestatem recepisse inter gentes aequalem potestati Petri inter Iudaeos, maxime cum dicat glo. in hoc loco. Creditum est evangelium mihi fideli ita principaliter sicut et Petro. Non est autem dubium quin ista repugnent principatui Petri.

Tertio arguunt ex illo quod ait apostolus, quod sibi et Barnabae dexteras societatis dederunt. Cum enim societas videatur importare paritatem quamdam non videtur princeps nominandus socius subditi sive subiecti.

Quarto ex illo quod sequitur. Ut nos in gentes et ipsi in circumcisionem. Ubi videtur Paulus restringere apostolatum Petri ad circumcisionem tantum. Ex quibus dicunt manifeste videri quod ex institutione Christi Petrus non fuerit Paulo nec aliis apostolis superior.

Consequenter arguitur per adversarios ex illo quod in praefato cap. ad Gal. 2. dicit apostolus sic. Cum autem venisset Petrus in Antiochiam in faciem ei restitit quia reprehensibilis erat. Ex hoc arguunt quod Paulus nequaquam ita publice ausus fuisset Petrum apostolum reprehendere si Petrus princeps eius fuisset aut superior: cum praeceptum legis sit Deutero. 21. Diis non detrahes et principi populi non maledices. Unde beatus Hieronymus in hoc loco inquit, et habetur 2. q. 7. c. Paulus, quod Paulus Petrum reprehendit, quod non auderet nisi se non imparem sciret: ergo videtur quod Petrus non fuit Paulo maior, et per consequens nec princeps apostolorum.

Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.

AMPLIUS errorem suum adversarii firmare nituntur ex actibus apostolorum. Et primo ex illo Actuum 1. ubi de electione apostoli Mathiae agitur, quia si Petrus habuisset primatum inter apostolos non concurrisset cum eis ad electionem cuiuscunque inferioris sed potius sua auctoritate instituisset: sed Petrus concurrit cum aliis apostolis ad electionem Mathiae, ut habetur Act. 1. ubi dicitur quod undecim statuerunt duos. Ioseph qui vocabatur Barsabas qui cognominatus est iustus, et Mathiam, et orantes dixerunt etc. Et sequitur. Dederunt eis sortes, et cecidit sors super Mathiam, et annumeratus est 11. apostolis. Et sic patet quod Mathias simul electus est a Petro et ab aliis, ergo sequitur quod Petrus non habuit aliquem primatum super apostolos.

Secundo idem arguitur ex illo Act. 6. ubi de electione 7. dyaconorum ita scribitur. Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt. Non est aequum etc. Et infra. Elegerunt Stephanum et alios sex et statuerunt eos ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus. Ex hoc arguunt sic. Si Petrus princeps apostolorum fuisset sibi praesentari debebant electi, et non omnibus apostolis, et ad ipsum et non ad omnes apostolos confirmatio sive manus impositio debuit pertinere, sed videmus quod hoc non est factum sed aequaliter omnibus, ergo videtur quod Petrus primatum inter apostolos non habuit.

Tertio sic. Contra rationem esse videtur quod inferiores mittant superiores. Missio enim superioritatem importare videtur in mittente respectu personae missae. Non est autem credendum quod apostoli aliquid egerint contra rationem, sed Actuum 8. habetur quod cum audissent apostoli quod recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem: ergo videtur quod Petrus non fuit superior ceteris apostolis eum mittentibus.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.

FACILE patebit adversariorum improbationes superius inductas contra ea ex quibus principaliter Petri principatum probavimus, nullius fore vigoris, cum ostenderimus aliunde rationes nostras recepisse fundamentum, quam unde adversarii arbitrati sunt.

In primis quidem prima improbatio nulla est, non enim argumentati sumus Petrum apostolum primatum habuisse, quia inter apostolos primo fuerit nominatus, sed quia apostolorum primus fuerit nuncupatus. Ait enim sic evangelista. Duodecim nomina apostolorum sunt haec, primus Symon qui dicitur Petrus. Dictus est autem primus, ut supra in c. 5. diximus, prioritate apostolicae dignitatis, non prioritate temporis vocationis ad apostolatum. Unde glo. super hunc locum quae est Rabani dicit sic. Symon, id est obediens, qui propter primatum apostolici ordinis vocatur Petrus, id est firmus. Praeterea quod beatus Paulus ad Gal. 2. prius nominavit Iacobum quam Petrum, hoc non ideo fecit quod Iacobus maior aut aequalis Petro fuerit auctoritate, sed ut dicit sanctus Thom. super epistolas ad Gal., quia episcopus erat Hierosolymitanorum ubi haec fiebant. Et ita dicit dominus Petrus de tarantasia super epistolas Pauli.

Ceterum secunda improbatio nulla fuit, quia non argumentati sumus Petrum primatum habuisse, quia dictus fuit fundamentum sive Petra ecclesiae, sed ideo quia singulariter Petrum aliis praesentibus apostolis Christus Petram nominavit ecclesiae. Ex quo videtur quod licet aliis apostolis commune fuerit cum Petro fundamentum esse ecclesiae, ut aperte ad Eph. 3. habetur, et Apoc. 21. sicut infra plenius habebitur. Nihilominus Petrus post Christum principale fundamentum fuerit, et totius fundamentum ecclesiae, unde beato Dyonisio Paulus fertur Petro versus mortem dixisse. Pax inquit tecum fundamentum ecclesiarum, et pastor ovium episcopi. Unde Leo papa in sermone 3. consecrationis suae dicit, quod in Petro omnium fortitudo innuitur, et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas quae per Christum Petro attribuitur per Petrum apostolis conferatur, haec ille.

Tertio improbatio tertia nulla fuit, quoniam non probavimus Petrum primatum habuisse nec ex eo quod claves a Christo acceperit, nec ex eo quod dictum fuerit illi. Quodcunque ligaveris etc. sed ex eo quod ipsi singulariter aliis praesentibus apostolis Christus claves regni caelorum promittit, et prius tempore ipsi soli dicit. Quodcunque ligaveris super terram etc. quam ipsi et aliis discipulis communiter dixerit. Quaecunque ligaveritis etc. Unde ut dicit sanctus Tho. in 4. dist. 24. Quamvis omnibus apostolis data sit communiter potestas ligandi, et solvendi, tamen ut in hac potestate aliquis ordo significaretur primo soli Petro data est ut ostendatur quod ab eo in alios debeat deri-vari. Hoc plane manifestum signum est primatus Petri. Ceterum ex differentia etiam verborum quibus Christus usus est cum Petro soli potestate clavium dat et quibus usus est cum illi, et aliis communiter tribuit etiam ipse Petri primatus arguitur. Nam ad Petrum usus est his verbis. Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis etc. Ad apostolos vero sic. Quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo. Super quo dicit Origenes. Apostolis inquit in caelo, non in caelis sicut Petro, quia non erant tantae perfectionis sicut Petrus. Et sic patet quod improbatio illa adversariorum nulla sit.

Quarto hoc idem facile ostenditur de improbatione quarto loco facta, et hoc propter tria. Primo quia non sumus argumentati primatum beati Petri ex sola pastoralis curae commissione, sed ex eo quod praesentibus aliis apostolis nulla de illis mentione facta soli Petro Christus indefinite curam gregis sui committit, dicens. Symon Ioannis diligis me, pasce agnos meos, pasce oves meas. Unde Theophilus in glo. ait. Praeteriens autem dominus alios Petro de talibus loquitur, eximius enim erat apostolorum, et vertex collegii. Item beatus Greg. super Ioan. et sanctus Tho. adducit in glo. super illud Ioan. 21. Accessit Symon et traxit rete. Petro autem sancta ecclesia est commissa, ipsi spiritualiter dicitur, Pasce oves meas. Nec obviat huic quod August. dicit quod etiam hoc ad omnes dictum est, quia etsi ad omnes apostolos dictum esse intelligatur, hoc tamen in Petri persona tanquam a quo in alios derivanda erat potestas dictum est illis, per quod singularis praerogativa primatus Petri demonstratur in hoc quod figuram gessit omnium aliorum. Unde beatus August. super Ioan. dicit, quod totius ecclesiae Petrus apostolus propter apostolatus sui primatum gerebat figurata generalitate personam. Secundo nulla est adversariorum improbatio, quoniam licet modus ille pascendi communis fuisset omnibus apostolis, non tamen aequaliter, cum discretio potestatis fuerit inter eos, ut dicit beatus Anacletus in ca. Sacrosancta dist. 22. Solus enim Petrus habuit in universo orbe pascendi auctoritatem, utpote totius gregis dominici pastor. Alii vero non universaliter sed secundum mensuram taxandam, et limitandam per Petrum. Unde glo. super illud 1. Petri 5. Pascite eum qui in vobis est gregem, dicit sic. Sicut dominus Petrum curam totius gregis habere iussit, ita Petrus sequentibus iure mandat ut eum quisque qui secum est gregem Dei solicita gubernatione tueatur, haec ibi. Hanc singularitatem praeminentiae Petri beatus Ambro. tangit super Luc. ulti. exponens praefatum verbum. Ioan. ult. Petre amas me etc. ubi sic dicit. Bene conscius sui non ad tempus assumptum, sed randudum Deo cognitum Petrus testificatur affectum, quis est alius qui de se hoc facile profiteri possit? Ideo quia solus profitetur ex omnibus, omnibus antefertur, haec Ambro. Tertio potest dici quod falsum adversarii assumunt cum arguendo dicunt quod pascere oves non contingit nisi tripliciter, quod patet ex glo. Ioan. ulti. quae Alchuini est sic dicentis. Pascere oves est credentes in Christo ne a fide deficiant confortare: terrena subsidia si necesse fuerit subditis providere, et exempla virtutum cum verbo praedicationis impendere, adversariis resistere, errantes subditos corrigere, haec glo. Patet ergo quod cura pastoralis beato Petro commissa plus continet auctoritatis quam illa contineant quae Petro et aliis apostolis simul dicta fuerunt. Sed de hoc plenius inferius habebitur.

Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.

Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.

Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.

Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.

Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.

Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.

Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.

Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.

Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.

Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.

Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.

Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.

Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.

Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.

Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.

Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.

Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.

Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.

Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.

Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.

Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.

Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.

Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.

Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.

Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.

Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.

Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.

Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.

Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.

Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.

Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.

Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.

Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.

Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.

Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.

Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.

Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.

Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.

Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.

Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.

Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.

Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.

Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.

Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Liber III: Liber III — De universalibus conciliis

Caput I: Cap. I. Quid concilii nomine importetur.

Caput II: Cap. II. De origine celebrationis conciliorum in ecclesia.

Caput III: Cap. III. De multiplici specie conciliorum in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. De tempore quo uniuersalia concilia in ecclesia celebrari inceperunt.

Caput V: Cap. V. Quid per diffinitionem dicatur uniuersale concilium catholicae ecclesiae.

Caput VI: Cap. VI. Cuius auctoritate concilium uniuersale congregandum sit.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta in praecedenti cap. de auctoritate conuocandorum uniuersalium conciliorum.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones iam factas.

Caput IX: Cap. IX. De causis congregationis uniuersalium conciliorum.

Caput X: Cap. X. De utilitate celebrationis conciliorum.

Caput XI: Cap. XI. Quod Roman. pontif. praesentia personalis non necessario requiritur in conciliis universalibus.

Caput XII: Cap. XII. Qui ad uniuersalia concilia necessario uocandi sunt.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo ponuntur obiectiones contra iam dicta.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponitur solutio ad obiecta facta.

Caput XV: Cap. XV. Qui admittendi sunt ad concilium uniuersale, et qui non.

Caput XVI: Cap. XVI. An omnes praelati maiores totius orbis Christiani necessario uocandi ueniant ad concilium uniuersale.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra praedicta.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo datur responsio ad superiora obiecta.

Caput XIX: Cap. XIX. De qualitate praelatorum ad uniuersalia concilia conuocandorum.

Caput XX: Cap. XX. De punitione praelatorum qui uocati ad concilium uenire contempnunt.

Caput XXI: Cap. XXI. De impedientibus celebrationem uniuersalium conciliorum.

Caput XXII: Cap. XXII. Quis in uniuersali concilio praesidere debeat.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo obiicitur per aduersarios contra ea quae dicta sunt de praesidentia Romani pontificis in concilio uniuersali.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo respondetur ad obiectiones praefatas in primo loco positas.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo respondetur ad obiectiones secundo loco positas.

Caput XXVI: Cap. XXVI. De his quae in ipso uniuersalis concilii prosecutionis exordio obseruanda sunt.

Caput XXVII: Cap. XXVII. A quibus cauendum est in conciliis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod uniuersalium conciliorum auctoritas a Romano pontifice de iure pendeat.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo obiectiones aliquae adversariorum ponuntur contra praedicta.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo reprobatur praedicta adversariorum assertio, scilicet quod concilium habeat immediate potestatem a Christo non mediante Roman. pont. et quod hoc pertineat ad veritatem fidei.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur obiectionibus supra positis adversariorum ad probandum quod universale concilium habeat immediate a Christo potestatem.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod quicquid in conciliis universalibus statuitur, diffinitur, aut sententia auctoritate Romani pontificis principaliter fit.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. De laudabili consuetudine antiquorum conciliorum quod absque prius habito decreto apostolicae sedis non fieret in synodo diffinitio cuiuscunque quaestionis ad fidem pertinens.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. Quod uniuersalia concilia semper solita sunt gesta sua petere confirmari per Roman. pont.

Caput XXXV: Cap. XXXV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo respondetur ad obiectiones factas.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. De honorando summo pontifice per uniuersalia concilia, et uniuersos fideles, et de grauissimis culpae inhonorantium eum.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De quibus causis uniuersale concilium debeat se intromittere.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo obicitur contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad obiectiones praedictas.

Caput XLI: Cap. XLI. Ad quae uniuersale concilium congregatum aut congregandum uacante sede apostolica se debet aut possit extendere et qua auctoritate.

Caput XLII: Cap. XLII. In quo obiiciuntur contra praedicta.

Caput XLIII: Cap. XLIII. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. In quo ostenditur quod Romanum pon. auctoritate iurisdictionis superior sit uniuersali concilio.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. Quod non liceat appellare a papa ad uniuersale concilium.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. In quo aduersariorum obiectiones ponuntur contra praedicta.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput L: Cap. L. Quod uniuersale concilium in Rom. pon. uerum et indubitatum extra casum haeresis nullam habeat iurisdictionem.

Caput LI: Cap. LI. Quod Rom. pon. legibus, et statutis uniuersalium conciliorum nec legatur nec necessario subiicitur.

Caput LII: Cap. LII. Quod uniuersale concilium non possit facere contra Romanum pontif. decretum irritans.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod ad Romanum pon. pertineat canonum sacrorum interpretatio.

Caput LIV: Cap. LIIII. Quod ad Romanum pon. maxime spectat tam dispensatio sacrorum canonum quam regularum sanctorum patrum moderatio.

Caput LV: Cap. LV. Quod Rom. pon. habet auctoritatem tollendi statuta aliqua tam sacrorum conciliorum quam praedecessorum suorum.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo obicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LVIII: Cap. LVIII. Quod uniuersale concilium plenarium in his quae fidei sunt errare non possit.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LX: Cap. LX. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo ostenditur quod apostoli omnes in passione Christi a fide eius defecerunt.

Caput LXII: Cap. LXII. Quod ad Romanum pontificem spectat corrigere, et damnare concilia quae in pernitiem fidei aut scandalum ecclesiae profecisse contingit.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De ordine conciliorum ad inuicem, cui standum sit si sibi inuicem discrepare siue dissonare inueniantur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Cuius iudicio standum sit: si in concilio uniuersali contingat patres et papa uel eius legato dissentire.

Caput LXV: Cap. LXV. Cui parti patrum de concilio standum sit si inter eos dissensionem interuenire contingat.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quod papa possit transferre concilium congregatum de loco ad locum id rationabili causa exigente.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Quod Rom. pon. causa legitima siue rationabili existente possit auctoritate sua uniuersale concilium dissoluere etiam inuitum.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. In quo obiicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LXIX: Cap. LXIX. In quo respondetur obiectionibus factis.

Liber IV: Liber IV — De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Caput I: Cap. I. Quid sit schisma.

Caput II: Cap. II. In qua obiicitur contra posita in praecedenti capitulo.

Caput III: Cap. III. In quo respondetur obiectionibus factis.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ostenditur quomodo differat schisma ab haeresi.

Caput V: Cap. V. De grauitate peccati schismatis siue schismaticorum.

Caput VI: Cap. VI. De differentia grauitatis peccati inter schisma et haeresim.

Caput VII: Cap. VII. Quid spiritualis potestatis in scismaticis maneat.

Caput VIII: Cap. VIII. De poena scismaticorum.

Caput IX: Cap. IX. Quae scismata fuerunt in ecclesia.

Caput X: Cap. X. De multiplici uia sopiendi siue tollendi scismata.

Caput XI: Cap. XI. In quo declaratur an papa possit in scisma incidere uel esse scismaticus.

Caput XII: Cap. XII. De opinione quorundam quod propter scisma tollendum uerus et indubitatus papa possit compelli cedere, aut nolens cedere possit deponi.

Caput XIII: Cap. XIII. Quid in praefata quaestione dicendum uideatur secundum ueritatem, et respondetur rationibus in oppositum.

Caput XIV: Cap. XIIII. An omnes adhaerentes intruso siue antipapae ueniant scismatici dicendi.

Caput XV: Cap. XV. De forma obiurationis scismatis obseruanda, cum aliquis ad unitatem ecclesiae reuertitur.

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work