Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Quamvis statuum ad spiritualem servitutem, vel libertatem pertinentium differentia secundum incipientes, proficientes, ac perfectos, ut praediximus attendatur, nihilominus quia inchoatio et augmentum non quaeruntur propter se, sed propter perfectionem, nulla genera hominum specialiter deputantur statui incipientium, et proficientium, sed solum ad perfectionis statum aliqui homines cum quadam obligatione, et solemnitate assumuntur. Quocirca de statu perfectionis, utputa ad quem alii status ordinantur sermonem nostrum prosequemur declarantes in primis, in quibus vitae spiritualis perfectio consistat, et quibus in statu perfectionis esse conveniat. Pro primo autem notandum est, quod vitae spiritualis perfectio ex charitate pensanda est, quod ex eo primo ostenditur, quia cum unumquodque dicatur perfectum inquantum attingit proprium finem, qui est ultima rei perfectio, et charitas sit quae uniat nos Deo qui est ultimus finis humanae mentis, secundum illud 1. Ioan. 4. Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo, manifestum est, quod secundum charitatem perfectio vitae spiritualis maxime attendatur. Secundo, si charitatem non habens nihil spiritualiter esse dicitur, dicente Apostolo. 1. ad Corin. 13. Si habuero prophetiam et novero omnia mysteria, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Luce clarius habetur quod vitae spiritualis perfectio in charitate consistat. Tertio idem colligitur ex eo quod Ioan. totam spiritualem vitam in dilectione affirmat esse dicens. 1. Io. 3. Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam quoniam diligimus fratres: quos qui non diligit manet in morte. A perfectione ergo charitatis simpliciter aliquis in vita spirituali dicitur esse perfectus. Unde ad Colo. 3. inquit Apostolus. Super omnia charitatem habete, quae est vinculum perfectionis. Amor autem vim transformativam habet qua amans in amatum quodammodo transfertur. Unde Dyon. li. de diu. no. c. 4. dicit. Est autem extasim faciens divinus amor non sinens sui ipsorum amantes esse, sed amatorum. Quia ergo totum et perfectum idem sunt ut Aristot. dicit 3. phy. perfecte charitatem habet, qui totaliter in Deum transformatur, seipsum, et omnia postponens propter Deum. Unde Aug. 14. de civ. Dei dicit, quod sicut civitatem Babylonis fecit amor sui usque ad contemptum Dei, ita civitatem Dei facit amor Dei usque ad contemptum sui. Cuiuscunque ergo mens sic est affecta interius ut seipsum, et omnia contemnat propter Deum, secundum illud Apostoli ad Philipp. 3. Quae mihi aliquando fuerunt lucra arbitratus sum ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Iste perfectus est sive sit religiosus sive saecularis, sive clericus, sive laicus etiam matrimonio coniunctus. Abraham enim matrimonio coniunctus erat, et dives cui Deus dixit Gen. 17. Ambula coram me, et esto perfectus. Et Eccles. 31. dicitur. Beatus dives qui inventus est sine macula, et post aurum non abiit. Et post pauca subditur. Qui probatus est in illo, et perfectus inventus est.
Praeterea de secundo considerandum est, quod non est idem esse perfectum et esse in statu perfectionis, sunt enim aliqui in statu perfectionis, qui nondum sunt perfecti, sed interdum etiam peccatores: sunt etiam aliqui perfecti, qui in statu perfectionis non sunt. Ad videndum autem quomodo hoc sit, est advertendum quod sicut supra dictum est in c. praecedenti, status proprie pertinet ad conditionem libertatis, vel servitutis. Spiritualis autem libertas, sive servitus potest attendi in homine dupliciter: uno modo secundum id quod interius agit, alio modo secundum id quod agitur exterius. Et quia ut dicitur. 1. Reg. 16. homines vident, quae patent, sed Deus intuetur cor. Inde est quod secundum interiorem hominis dispositionem accipitur conditio spiritualis status in homine in comparatione ad iudicium divinum, quo modo possunt distingui status gratiae, et status culpae. Secundum autem ea quae exterius aguntur accipitur spiritualis status in homine per comparationem ad ecclesiam, et hoc modo nunc de statu loquimur prout, scilicet ex diversitate statuum quaedam pulchritudo consurgit. Ceterum est considerandum quod quantum ad homines ad hoc quod aliquis adipiscatur statum libertatis, vel servitutis requiritur quidem aliqua obligatio, vel absolutio. Non enim ex hoc, quod aliquis servit alicui efficitur servus, quia etiam liberi serviunt, secundum illud ad Gal. 5. Per charitatem spiritus servite invicem, nec ex hoc quod aliquis desinit servire efficitur liber, sicut patet de servis fugitivis: sed ille proprie servus est, qui obligatur ad serviendum, et ille est liber qui a servitute absoluitur. Secundo requiritur quod obligatio praedicta cum aliqua solemnitate fiat, sicut, et in ceteris quae inter homines ordinem perpetuum firmitatem quaedam solennitas adhibetur. Sic ergo in statu perfectionis proprie dicitur aliquis esse non ex hoc quod habet actu perfectae dilectionis, sed ex hoc quod obligat se perpetuo cum aliqua solemnitate ad ea quae sunt perfectionis. Contingit etiam quod aliqui se obligant, et non servant, et aliqui implent ad quod se non obligarunt, sicut patet Matth. xxv. de duobus filiis, quorum unus patri dicenti, operare in vinea, respondit, nolo, et postea abiit, alter autem respondens ait, eo, et non iuit, et ideo nihil prohibet aliquos esse perfectos, qui non sunt in statu perfectionis, et aliquos esse in statu perfectionis, qui non sunt perfecti.