Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Praeterea ecclesia reperitur similitudinarie sive mystice dici vinea, hortus, fons, puteus aquarum viventium. Quia vinea dicatur habetur Esa. 5. Vinea Domini exercituum domus Israel est, et Matth. 20. Simile est regnum caelorum homini patrifamilias qui exiit primo mane conducere operarios suos in vineam suam. Nam Christus verus paterfamilias est, qui totius humani generis curam habens omni tempore universos ad culturam vineae, id est ecclesiae, mittit operarios. Dicitur autem universalis ecclesia vinea duplici ratione. Primo propter amplissimam et continuam eius propagationem; continue enim palmites, id est viri iusti, propagantur ex ea. Unde Greg. tractans illud verbum proxime inductum, Matth. 20. dicens: Pater iste familias conditor noster est, qui habet vineam, universalem ecclesiam, quae ab Abel usque ad ultimum electum qui in fine nasciturus est, quotquot sanctos protulit quasi tot palmites misit.
Secunda, quia ex ea spirituale vinum emanat quo fideles iusti potantur et inebriantur et exhilarantur iocunditate caelesti, de quo propheta: Vinum laetificat cor hominis, psal. 103. gl. Hoc vinum sic inebriat ut sobrios reddat; haec ebrietas videtur in alienatione mentis a terra ad caelum, et hoc vinum non est carnale quo male quidam inebriantur, sed spirituale interiorem hominem reficiens spirituali laetitia.
Praeterea de hoc quod ecclesia vinea dicatur illustre testimonium, Cant. ulti. habetur, ubi in persona ecclesiae dicitur: Vinea fui pacifico, in ea quae habet populos. Vinea, inquit, ecclesia iuxta glossam, quae ex diversis populis collecta est, scilicet de gentibus et Iudaeis, fui pacifico, id est Christo, qui recte pacificus nominatur. Ipse quidem pacem composuit inter Deum et hominem, propter quod mediator Dei et hominum dicitur, id est Thi. 2. Item pacem fecit inter hominem et angelum, Colo. 1. Pacificans per sanguinem crucis sive quae in caelis sive quae in terris sunt, gl. caelestia et terrestria. Item ad pacem reduxit gentiles et Iudaeos, eos in unius Dei cultu coniungens ad Ephes. 2. Ipse est pax nostra qui fecit utraque unum, glossa utrumque populum in unum, et fide et moribus. Ipse est lapis angularis in quo duo populi tanquam parietes de diverso angulo venientes sibimet quasi in pacis osculo copulantur. Haec gl.
Dicamus adhuc quod haec vinea plantata dicitur ab ipso summo patrefamilias in ipso humani generis principio. Ierem. 2. Ego te plantavi vineam electam. Deinde translata legitur de Aegypto in terram promissionis, psal. lxxix. Vineam de Aegypto transtulisti in terram, scilicet promissionis, glossa id est ecclesiam quae incepit a Iudaeis et perficitur in gentilibus. Consequenter legitur tradita agricolis ad excolendum. Matth. 21. Erat homo paterfamilias qui plantavit vineam et locavit eam agricolis. Et Matth. 20. dicit de eodem: Misit operarios in vineam suam. Operarii sunt praedicatores quos ad erudiendum fidelium plebem mittere paterfamilias non desistit, ut dicit Greg.
De huius autem vineae cultura Bern. ita loquitur: Haec vinea Domini Sabaoth plantata est in fide, mittit radices in charitate, defossa sarculo disciplinae, stercorata poenitentium lacrymis, irrigata praedicantium doctrinis, et exuberans vino suavissimo delectationis, haec Bern. Item ecclesia nominata legitur hortus iuxta illud Cantico. 4.: Hortus conclusus soror mea, et in capitulo omnibus consideratis, et in capitulo quoniam vetus 24. q. 1., et ita nominatur iuxta glossam propter amoenitatem, florum fragrantiam aromatum et copiam optimorum fructuum. Sunt enim in hoc ecclesiae horto flores amoenissimi pulcherrimi, plurimi etiam secundum varietatem gratiarum et honorum membrorum eius. Sane redolet in eo flos uvae, qui cum ex eo una formetur beatissimam Virginem speciosissimam atque florentissimam designat, quae illam uvam genuit in cuius vino et sanguine Iudas, id est omnis confessione fidei ad ecclesiam pertinens, lavat stolam suam et pallium suum, id est utrumque hominem, sicut habetur Gene. 49.: Iudas in vino, scilicet quod pro multis effusum est in remissionem peccatorum, lavit stolam suam et pallium suum in sanguine suo. Redolet etiam in horto ecclesiae flos lilii, qui candidus est in virginibus. Flos violae, qui parvulus ac purpureus est in innocentibus. Flos mali generati, qui rubeus est in apostolis, qui non modo verbo et exemplo sed et sanguine suo innumeras per orbem fundarunt ecclesias. Redolet insuper flos rosae, qui sanguinatus est in martyribus. Flos olivae, qui pinguis est in sanctis confessoribus, quoque proprietatis pinguedine et misericordiae operibus, quibus affluxerunt recte per olivam designantur. Redolet etiam flos amigdali, qui etsi frigoris tempore nascatur, non tamen marcescit a fructu in patriarchis et prophetis, qui in hyeme infidelitatis et iniquitatis gelicidio, doctrina verbi et operis sanctitate floruerunt, feceruntque fructum immarcessibilem mercedis aeternae. Redolet etiam in horto ecclesiae flos spicae, qui quia inter paleas et aristas nascitur statum sanctorum coniugatorum designat, quibus multae paleae venalium peccatorum concretae sunt; multas aristas habent miseriarum praesentis saeculi, et aculeis punguntur mundanae solicitudinis atque plurimum fatigantur cura propriae familiae; nihilominus tamen florem et fructum sanctitatis producunt.
De fragrantia aromatum huius horti ecclesiae dicitur Cant. 6.: Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum. Sancta enim ecclesia merito in bonis fidelibus areola aromatum dicitur, quia per virtutum eius excellentiam et sanctae conversationis pulchritudinem in illis glorioso nomine redolet. Ecclesiastici 24.: Ego quasi vitis frutificavi suavitatem odoris, et cetera. De fructibus huius horti dicitur Cant. 5.: Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum, id est operum suorum, quae velut poma delectabilia sunt et odorifera. Dicitur autem hortus conclusus, id est undique clausus, non expositus bestiis, non avibus, non furibus, non hostibus. Et dicitur bis clausus propter duplicem clausuram, de qua dicitur Esa. 26.: Urbs fortitudinis nostrae Syon Salvator, ponetur in ea murus secundum divinitatem defendens et muniens eam interius, et antemurale secundum humanitatem, vel antemurale, id est angelorum custodia qui muniant eam exterius.
Consequenter ecclesia legitur etiam fons nominata. Unde Cant. 4. dicitur fons signatus, et hoc duplici ratione. Primo propter abundantiam irrigantis doctrinae, unde glossa Cant. 4.: Ecclesia fons dicitur, quia doctrina salutari abundat, unde proximos irrigat. Et signatus fons dicitur, quia spiritualis sensus indignis absconditur, et nulla incursione turbatur. Esa. 56.: Eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae. Secundo ecclesia dicitur fons, quia ex ea copia multarum salutarium aquarum in salutem redundat fidelium. Emanat quidem ab isto fonte primo aqua baptismi, aqua abluitur peccatum originale, ratione cuius dicitur Zach. 13.: Erit fons puteus domui David et habitatoribus in Hierusalem in ablutionem peccatorum et menstruatae. Ceterum emanat aqua poenitentiae, qua abluuntur peccata actualia, ratione cuius dicitur Ioel. 3.: Fons egrediebatur de domo Domini et irrigabat torrentem spinarum, id est peccatorum. Et dicitur fons signatus, quia, ut ait Augustinus in sacramentis, ipsis sub tegmento rerum visibilium divina virtus secretius operatur salutem. Puteus.
Item nominata legitur puteus aquarum viventium, unde loco supra nominato ita subiungitur: Puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. Appellatione autem putei ecclesia describitur ratione profunditatis mysteriorum eius, unde glossa sic dicit: Puteus dicitur propter occulta mysteria quae solis sanctis revelatione Sancti Spiritus panduntur. Et dicitur puteus aquarum propter divina eloquia quae de invisibilibus divinae gratiae thesauris procedunt, cum in vitam aeternam ducunt, secundum illud Ioan. 4.: Fiet in eo fons aquae vivae salientis in vitam aeternam, quae fluunt impetu, id est abundanter, psalm. 45.: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, de Libano, id est a Christo, qui est candor lucis aeternae, Sapien. 7. Ab ipso enim fluunt omnia spiritualia dona. Ioan. 1.: De plenitudine enim eius omnes accepimus.