Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
1 PRAeTEREA ecclesia Mulier legitur nominata, et hoc ratione duplici. Primo ratione aptitudinis ad foecunditatem. Prouer. ult. Mulierem fortem quis inveniet, glossa interlinearis ecclesiam filios Dei generantem. Item alia gl. Mulier fortis sancta ecclesia est. Mulier, quia ex aqua et spiritu sancto Deo filios spirituales gignit. Fortis quia cuncta adversa vel prospera seculi pro Dei amore contemnit. De qua ecclesia Ioan. in Apoca. cap. xii. ita loquitur. Signum magnum apparuit in coelo, mulier amicta Sole, et Luna sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum. xii. et in utero habens, et clamat parturiens et cruciatur ut pariat. Mulier id est ecclesia. Amicta Sole, i. Solis protectione munita sive a sole illuminata. unde glo. Amicta Sole induit Christum qui eam illuminavit. Luna sub pedibus eius quia praesentis vitae prospera despicit et adversa Dei protectione munita equanimiter tolerat. In capite eius corona xii. stellarum dicitur fuisse, quia primitivam ecclesiam xii. apostoli velut stellae iuxta glos. in huius mundi nocte lucentes adornaverunt, quia spiritu sancto disponente nec plures, nec pauciores sunt electi, quia duodenarius numerus perfectus est. Huius perfectio arithmeticis et divinis rationibus comprobatur. In utero habens, et clamat parturiens et cruciatur ut pariat, quod eo dicitur iuxta glo. quia cupit alios generare. Secunda ratio quare sancta ecclesia mulier nuncupata legitur, est propter similitudinem formationis suae cum prima muliere. De formatione autem primae mulieris ita Gen. 2. c. scriptum legimus. Aedificavit dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem, quod verbum pertractans, beatus Aug. super psalm. sic dicit. Quando dormiuit in cruce Christus signum gestabat immo implebat quod significatum erat in Adam, quia cum dormiret Adam, costa illi detracta est, et Eva facta, et dominus cum dormiret in cruce, lancea latus eius percussum est, et sacramenta fluxerunt unde facta est ecclesia. Et ad idem est gl. Gen. 2. et ad Eph. 4. et beatus Amb. super Luc. lib. 2. Mater ergo viventium est ecclesia, quam aedificavit Deus in ipso summo angulari lapide Christo Iesu in quo omnis structura compaginata crescit in templum. Veniat ergo Deus aedificet mulierem illam adiutricem quidem Adae hanc vero Christi, non quia Christus adiumentum requirit, sed quia nos quaerimus, et desideramus ad Christi gratiam per ecclesiam pervenire, et nunc aedificatur, et nunc formatur, et nunc mulier figuratur, et nunc creatur, et ideo novo verbo usa est scriptura quia superaedificamur super fundamentum apostolorum. xii. et prophetarum et nunc domus spiritualis conditur in sacerdotium sanctum. Veni domine Deus aedifica mulierem illam, aedifica civitatem, veniet et puer tuus, tibi enim credo dicenti, ipse aedificabit civitatem mihi, ecce mulier omnium mater: ecce domus spiritualis, ecce civitas quae vivit in aeternum quia mori nescit, ipsa est civitas quae nunc videtur in terris, sed rapietur in aeternum supra Helyam. Helyas enim unus fuit sed transferetur supra Enoch cuius mors non invenitur.
2 Ceterum ecclesia legitur amica Dei nominata, et hoc propter singularitatem affectus quo ipsam ecclesiam Christus complectitur. unde Cantic. 4. dicitur. Quam pulchra es amica mea. Item ibidem. Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te. De amoris vero magnitudine quo Deus ipsam ecclesiam diligit, dicitur Zach. 1. Zelatus sum Hierusalem zelo magno. Et apostolus ad Eph. 5. inquit. Diligite uxores vestras sicut Christus dilexit ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret, glos. iustitia bonae vitae, plane maiorem dilectionem hac nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ioan. xv. De hac magnitudine amoris Christi ad ecclesiam dicit Chrysostomus. Charior est ecclesia Deo quam coelum, non enim ecclesia propter coelum sed propter ecclesiam coelum est. Et Bern. super Cant. Denique non propter animam unam, sed propter multas in unam ecclesiam colligendas, in unicam astringentes sponsam Deus tam multa, et fecit, et pertulit, et operatus est salutem in medio terrae. Charissima illa est una uni non adhaerens alteri sponso, quid ista non audeat apud tam ambitiosum amatorem? quid non ab illo speret qui se quaesivit e coelo, vocavit a finibus terrae, nec modo quaesivit, sed acquisivit: adde et de modo acquisitionis in sanguine acquisitoris.
3 Item ecclesia legitur nominata columba Cant. 5. Amica mea columba mea. Item Cant. 6. Una est columba mea, et hoc quia spiritualibus donis est singulariter illustrata. De cuius columbae decore dicitur in psal. lxvii. Pennae columbae deargentatae, et posteriora eius in pallore auri. Pennae eius sunt doctores ecclesiae, ut dicit gl. per quos exaltatur ecclesia, et super volat ad alta quorum praedicatione in coelum fertur gloria ecclesiae. Dicuntur autem pennae ecclesiae deargentatae, quia est divinis eloquiis erudita, per argentum enim divinum eloquium designatur, secundum illud psal. xi. Eloquia domini eloquia casta. i. sine corruptione aliqua, argentum igne examinatum, gl. Argento autem comparatur divinum eloquium, quia sicut inter omnia metalla nihil est quod dulcius tinniat argento: ita inter omnia eloquia sermo divinus dulcius insonat menti. Posteriora huius columbae dici possunt ultima tempora ecclesiae, quae erunt in resurrectione communi quae in specie auri splendebunt, immo incomparabiliter supra aurum, secundum illud Math. 13. Fulgebunt iusti sicut Sol in regno patris eorum.
4 Verum licet in superioribus circa c. c. vi. plura dixerim de unitate ecclesiae, non est inutile aliqua in hoc loco de unitate ecclesiae addere, maxime quia dehinc illa specialis capitur auctoritas, cum dicitur. Una est columba mea. Est ergo notandum quod columba id est ecclesia dicitur una multipliciter. Est enim una tanquam unum ovile, sub uno pastore. Ioan. 10. Fiat unum ovile, et unus pastor. Et Oseae. 7. Pastor erit unus omnium eorum. Item est una tanquam una domus, sub uno patrefamilias. Exo. xii. In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras, dicitur de agno paschali quod beatus Greg. de ecclesia exponit dicens in c. Quia. xxiiii. q. i. In una namque domo comeditur, quia in una catholica ecclesia vera hostia redemptionis immolatur. Item est una tanquam una civitas, sub uno principe. Esa. 19. Civitas solis vocabitur una. Item una tanquam unum regnum sub uno rege. Ezech. 37. Rex unus erit omnibus imperans. Item una tanquam una navis sub uno gubernatore sive rectore, quod significatum est Luc. 5. ubi dicitur quod Christus ascendit in unam navim quae erat Symonis id est in ecclesiam, cuius cura et gubernatio commissa est Symoni Petro tanquam Christi vicario. Math. 16. Tibi dabo claves regni coelorum. Item soli Petro dictum est. Duc in altum. Luc. 5. et inducit Amb. in c. non turbatur. xxiiii. q. i. Item est una tanquam una uxor unius viri. 2. ad Corint. 11. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo, glos. Despondi vos annulo fidei, non multis, sed uni, non adultero, sed viro legitimo scilicet Christo vero sponso. Praeterea notandum quod columba id est ecclesia dicitur una per naturae et vitae conformitatem, ad Rom. xii. sicut in uno corpore multa membra habemus, ita multi unum corpus sumus. Secundo per unam spirituum sive animorum unitatem, unde in praeconium primitiuae ecclesiae dicitur Actu. 4. Erat eis cor unum et anima una in domo, a sensu scilicet et eadem voluntate non dissonans fide socia amoris ac sententiae unanimitate perfecta, de qua gratiae conformitate Paulus gentium doctor ita Corinthios exhortatur dicens. Sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia, gl. in eadem voluntate et eadem intelligentia, velut exponit Hilarius in eadem sententia id est ad Corinth. 1. Et simili exhortatione idem apostolus ad Philip. utens idem dicit. Implete gaudium meum, ut idem sapiatis, gl. non diversa. Eandem charitatem habentes, gl. ad omnes. Unanimes, gl. unius voluntatis. Idipsum sentientes, gl. ut mala cuiuscunque sint omnium. Philip. 2. Tertio dicitur una propter unius hereditatis sive praemii participationem, psal. Unam petii a domino hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnibus diebus vitae meae; psal. lxxvi. et Luc. x. dicitur. Porro unum est necessarium, gl. Deo iugiter inhaerere.
5 Item ecclesia appellata est perfecta iuxta illud Cant. 6. Una est perfecta mea, hoc est, quia ut dicit gl. omnibus virtutibus perficitur. Merito plane sancta universalis ecclesia singulariter perfecta nominatur: quoniam ipsa prae omnibus aliis incomparabiliter perfectior est, unde de ea dicitur Prouer. ult. Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas, ita ut beatus Bern. in sermone. lxix. super Cant. dicat. Nec praerogativas omnes unius catholicae multitudinis ob quam omnia fiunt una persona de multitudine arrogabit sibi quantalibet emineat sanctitate.
6 Item ecclesia legitur nominata soror Christi. unde Cant. 5. Veni in hortum meum soror mea. Item. Aperi mihi soror mea. Nominatur autem sancta ecclesia soror Christi duplici de causa. Primo propter conformitatem multam quae est inter Christum, et ecclesiam. Est enim soror Christi in carne per conformitatem in natura. De qua Cant. 8. dicitur. Ubi ecclesia magno cum desiderio incarnationem filii Dei postulans per quam soror sua conformitate naturae efficeretur, ait. Quis mihi det7 te fratrem meum sugentem ubera matris meae. Est soror Christi in spiritu per participationem gratiae sive conformitatem voluntatis. Math. 12. Qui fecerit voluntatem patris mei, hic meus frater et soror mea est. Secundo dicitur ecclesia Christi soror eius per participationem unius paternae coelestis hereditatis, ad Roma. 8. Si filii et haeredes, haeredes quidem Dei, coheredes autem Christi, glos. in quo et cum quo beati erimus. Et super illud. Vulnerasti cor meum soror mea, dicit glos. coheres.
8 Ceterum etiam ecclesia legitur nominata filia, secundum illud Cant. 7. Quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis, glos. i. Dei. Et psal. xliiii. dicitur. Audi filia, et vide et inclina aurem tuam. Dicitur autem ecclesia filia Dei per gratiam, sive adoptionis, secundum illud Ioan. 1. Dedit illis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius, ubi gl. dicit. Mirabilis potestas, ut qui filii diaboli erant, filii Dei, et fratres Christi per eum liberati dicantur.