Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Ex his quae iam diximus facile est videre tam praelatos maiores ecclesiae scilicet episcopos quam religiosos in statu perfectionis esse. Cum enim ut in praecedenti c. dictum est ad statum perfectionis requiratur obligatio perpetua ad ea quae sunt perfectionis cum aliqua solemnitate: cum utrumque hoc competat tam episcopis quam religiosis, manifestum est illos in statu perfectionis esse. De episcopis quidem patet, obligant quidem se ad ea quae sunt perfectionis cum pastorale officium assumunt, ad quod pertinet, ut animam suam ponat pastor pro ovibus suis, sicut dicitur Ioan. x. Quod exponens beatus Grego. ita dicit. Audistis fratres eruditionem nostram, et periculum nostrum. Et postea subdit. Ostensa est nobis de contemptu mortis via quam sequamur: primum est exteriora nostra misericorditer pro ovibus impendere, postremum vero si necesse fuerit etiam mortem nostram pro eisdem ovibus ministrare. Quod vero ad hanc perfectionem se obligant episcopi colligitur ex illo apostoli. 1. ad Thym. ultim. Certa certamen bonae fidei, apprehende vitam aeternam in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus, scilicet in tua ordinatione ubi idem dicit glo. Praeterea etiam adhibetur quaedam solennitas consecrationis cum praedicta professione, secundum illud 2. Thymo. 1. Resuscites gratiam Dei quae est in te per impositionem manuum mearum. Quod gl. exponit de gratia episcopali, et beatus Diony. dicit in ea. x. eccle. hierar. quod summus sacerdos, id est episcopus, in sua ordinatione habet eloquiorum super caput sanctissimam suppositionem, ut significetur quod ipse est participatus integrae totius Hierarchicae virtutis, et quod ipse non solum sit illuminativus in omnia quae pertinent ad sanctas locutiones, et actiones, sed quod etiam hoc aliis tradat. Ex quibus facile est videre quibus praelatis, quia scilicet solis maioribus, competat esse in statu perfectionis quibus solum competit obligatio perpetua ad ea quae perfectionis sunt cum solemnitate aliqua celebrata, quae non competit aliis inferioribus praelatis, utputa presbyteris curatis atque archydiaconis. Unde tales non videntur in statu perfectionis esse, quod sanctus Tho. in.2. ii. q. clxxxiii. arg. vi. ita deducit. In presbyteris, et diaconibus habentibus curam animarum duo possunt considerari: scilicet ordo et cura. Ordo autem ipse ordinatur ad quendam actum in divinis officiis, ex hoc autem quod aliqui suscipiunt sacrum ordinem accipiunt potestatem quosdam sacros actus perficiendi, non tamen obligantur ex hoc ipso ad ea quae sunt perfectionis, nisi quatenus apud occidentalem ecclesiam in susceptione sacri ordinis emitteretur continentiae votum, quod est unum eorum quae ad perfectionem pertinent. Unde patet, quod ex hoc, quod aliquis accipit ordinem sacrum non ponitur simpliciter in statu perfectionis, quamvis perfectio ad hoc requiratur, quod aliquis digne huiusmodi actus exerceat. Similiter etiam ex parte curae quam suscipiunt non ponuntur in statu perfectionis, licet constituantur in aliquo officio, non enim obligantur ex hoc ipso vinculo perpetui voti ad hoc quod curam animarum retineant, sed possunt eam deserere, vel transeundo ad religionem etiam absque licentia episcopi, ut habetur in c. duae. xi. q. ii. vel etiam cum licentia episcopi dimittendo parochiam, vel archydiaconatum, et accipiendo simplicem praebendam sine cura, quod possunt facere, quod tamen nullo modo liceret si essent in statu perfectionis. Nemo enim mittens manum ad aratrum, et respiciens retro est aptus regno Dei, ut dicitur Lucae. 9. Episcopi autem quia sunt in statu perfectionis non nisi auctoritate summi pontificis ad quem etiam pertinet in votis perpetuis dispensare, possunt episcopalem curam deserere, et etiam ex certis causis. Unde manifestum est quod non omnibus praelatis, sed solum maioribus competit esse in statu perfectionis. Quod vero hoc etiam competat religiosis, patet, religiosi enim voto se astringunt ad hoc quod a rebus secularibus se obstineant quibus licite uti poterant ad hoc quod libertas Deo vacent in quo consistit perfectio vitae praesentis. Unde Dyon. 7. ca. caelestis Hierarchiae de religiosis loquens dicit. Quod religiosos alii quidem famulos Dei, alii quidem monachos nominant ex Dei servitio, et famulatu, i. indivisibili, et singulari vita viventes, ipsos indivisibili sanctis convolutionibus. i. contemplationibus ad Dei formem unitatem, et amabilem Deo perfectionem, etc. Horum etiam obligatio fit cum quadam solemnitate professionis, et benedictionis. Unde ibidem subdit beatus Dyon. Propter quod et perfectam ipsis donans gratiam sancta legislatio quaedam ipsos dignata est sanctificativa invocatione. Patet ergo quod tam episcopi quam religiosi professi in statu perfectionis esse dicendi sunt. Unde beatus Dyon. in lib. 5. ecclesiasticae Hierarchiae attribuit episcopis perfectionem tanquam perfectoribus, et in c. 6. eiusdem, perfectionem religiosis quos monachos vocant, sive Deo famulantes tanquam perfectis, etc. Ubi considerandum quod cum teste beato Aug. super Gen. ad litteram, semper agens nobilius sit patiente, et causa suo effectu, et ex iam dictis beati Dyonisii in genere perfectionis episcopi se habent ut perfectores, religiosi vero ut perfecti, quorum unum pertinet ad actionem, alterum vero ad passionem, manifeste habemus quod potior, et altior sit status perfectionis in episcopis quam religiosis. Praeterea hoc etiam ex eo patet, quod religiosus potest transire ad statum episcopalem. Dicitur enim in cap. 1. xviii. q. 1. quod sacra ordinatio de monacho episcopum facit. hoc autem nullo modo liceret nisi status episcopalis sit perfectior statu religiosorum: quoniam nulli licet a maiori statu ad minorem transire; hoc enim esset retro aspicere.