Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
1 AD primam rationem sumptam ex prima parte auctoritatis inductae ex apostolo ad Gal. 2. respondetur negando consequentiam, quoniam apostolus Paulus in praedictis verbis non negat se aliquid auctoritatis a Petro suscepisse, sed tantum ostendit veritatem evangelii sui ex collatione cum aliis apostolis et eorum approbatione. Ascendit enim ut dicit in principio eiusdem c. post 14. annos a passione Christi Hyerosolymam et contulit cum Petro et aliis secum stantibus evangelium quod praedicabat in gentibus, et ostendit tria. Primo quod alii apostoli cum quibus contulit nihil in sua praedicatione correxerunt quasi falsum. Secundo quod nihil supleverunt vel addiderunt quasi diminutum. Tertio quod eum in societatem suam receperunt tanquam verum apostolum: propter quod ex parte perfectionis doctrinae, ut dicit glo. non fuit inferior aliis apostolis qui ita a Deo perfectus fuit ut nihil esset quod in collatione perfectionis suae adderent. Dei enim perfecta sunt opera Deutero. 32. Et ita patet quomodo sive in quo Paulus non dicebatur inferior Petro, scilicet in duobus. Primo in hoc quod a Christo immediate erat institutus apostolus ut Petrus et alii. Secundo in hoc quod a Deo perfecte instructus in evangelio erat sicut et ipse Petrus, non autem dictus est par Petro in potestate iurisdictionis, quoniam non latebat ipsum Paulum Petrum caput esse ecclesiae, unde eum vocat cephas quod caput secundum linguam graecam sonat, ut dicit beatus Isid. Ceterum licet Paulus non immediate a Petro apostolatus officium susceperit sicut nec alii apostoli sed a Christo immediate, non sequitur quod beatus Petrus non fuerit Pauli sicut et aliorum apostolorum princeps et praelatus. Sicut enim superius in c. praecedenti diximus, licet potestatem Christi reliquis apostolis contulerit, in ordine tamen ad Petrum contulit eis, cui primo singulariter ait. Tibi dabo claves regni caelorum etc. In cuius signum beatus Paulus licet a Deo esset immediate gentium praedicator constitutus nihilominus ad Petrum venit cum eo de evangelio suo collaturus, de quo Hyero. in epistola ad August. 22. Denique tantae auctoritatis Petrus fuit ut Paulus in epistola sua scribat. Deinde post tres annos veni Hyerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim, rursumque in sequentibus post annos quattuordecim ascendi iterum Hyerosolymam cum Barnaba assumpto, et Tito. Ascendit autem secundum revelationem, et exposui eis evangelium quod praedicavi inter gentes, ostendens non habuisse securitatem evangelii praedicandi nisi Petri, et eorum qui cum eo erant fuisset sententia roboratum, haec Hyero.
2 Ad secundam rationem quae ex secunda parte inductae auctoritatis ad Gal. 2. assunebatur, respondetur negando quod per illa verba Paulus aequiparare se vellet Petro in potestate regiminis quem sciebat rectorem constitutum, et caput totius universitatis ecclesiae nec Paulus credidit Petri potestatem restrictam esse solum ad circumcisos, licet appropriate pro illo tempore ad illos specialiter verbum praedicationis extenderet: quoniam Petrus in Antiochia sedit, et in Hierusalem, et multos convertit ibidem, et alibi ex gentibus, sicut patet Actuum 12. de Cornelio, et 11. ubi reprehensus legitur a circumcisis fratribus quod ad gentes ingressus fuisset, et cum conversis ex gentibus manducasset. Ad id autem quod gloss. dicit, quod ita principaliter sicut Petro erat sibi creditum evangelium. Respondetur quod ly principaliter ut exponit magister Nicolaus Gorran in postilla sua super epistola Pauli, dicit esse intelligendum quo ad officium praedicationis non quo ad officium praelationis: quod ex ipsis verbis Pauli manifeste colligitur. Paritas autem haec potestatem ordinis quae par fuit in apostolis, ut supra declaravimus respicit, non autem potestatem iurisdictionis.
3 Ad tertiam rationem quae ex tertia parte auctoritatis praefatae assumebatur respondetur negando consequentiam, sicut enim ex hoc quod Christus Ioan. 20. cap. vocat apostolos fratres non sequitur quod non fuerit eis superior, similiter sicut nec ex hoc quod papa episcopos vocat fratres in aliquo primatu apostolico derogatur: ita nec ex hoc quod Petrus frater et socius dictus sit Pauli modo praedicto sequitur quod non fuerit princeps eius ac superior. Praeterea falsum est quod assumitur, videlicet quod princeps ac superior nunquam dicatur subditos habere socios. nam 1. Reg. 23. cap. dicitur. Iurauit rex Saul et socii eius ad quaerendum David.
4 Ad quartam rationem sumptam ex quarta parte supradictae auctoritatis respondetur falsum esse quod Paulus crediderit Petri potestatem restrictam esse solum ad circumcisos, immo eius auctoritas et potestas etiam ad gentes se extendit, sicut in responsione ad secundam rationem diximus, quod etiam manifeste colligitur Actuum 10. ubi ostenso sibi linteo pleno animalibus dictum est ei. Surge Petre occide, et manduca, ubi glo. interli. ita dicit, id est recipe ad unitatem corporis ecclesiae cuius Petrus princeps, et occide in gentibus quod fuerant, et fac quod es.
5 Ad quintam. Ad ultimam rationem quae sumpta est ex illo loco in eadem epistola, ubi apostolus Paulus dicitur Petro in faciem restitisse, respondetur negando consequentiam, quoniam ex hoc quod Paulus restitit in illo casu Petro in faciem publice non sequitur quod maior aut par in auctoritate Petro fuerit, quoniam ubi imminet periculum fidei sive animarum subditi etiam publice possunt in faciem resistere praelatis suis, ut beatus Greg. inquit et habetur in cap. Paulus 2. q. 7. ubi ita dicit. Paulus dicit, Seniorem ne increpaveris, sed haec eius regula in eo referenda est cum culpa senioris suo exemplo non trahit ad interitum corda iuniorum. Et hac inquit beatus Thom. in 2.2. Paulus licet esset subditus Petri propter imminens scandali periculum circa fidem Petrum publice arguit. Et sicut glo. dicit ad Gal. 2. cap. Petrus exemplum maioribus tribuit, ut si cubi forte rectum reliquissent non dedignarentur etiam a posteribus corrigi. Id autem quod inducebatur. Deutero. 21. Diis non detrahas, et principi populi tui non maledices, non facit ad propositum, quoniam talis reprehensio nec est detractio nec est maledictio. Ad glo. autem Hyero. dicentem quod Paulus Petrum reprehendisse non auderet nisi se illi non imparem sciret, dicit Gratianus in cap. Paulus 2. quae. 7. ita. Hoc non de officio ecclesiasticae dignitatis sed de paritate vitae et sanctitate conversationis intelligitur. Solus enim Petrus inquit inter apostolos primatum gerebat, sed melius videtur dicendum iuxta sanctum Thoma. in 2.2. quaest. 34. arti. 4. quod Paulus erat par Petro quo ad fidei defensionem, non quo ad dignitatem praelationis: quoniam de paritate vitae conversationis sanctitate non bene videtur intelligendum cum Paulus dicat. Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. 1. Corinth. 4. ubi gloss. magistri ita ait. Id est non ideo me iustum puto, quia potest esse quod nescio, delicta enim quis intelligit, et quis gloriatur se mundum habere cor etc. humiliat se apostolus hoc dicens ut homo loquitur qui potest habere culpam nescius, haec glo.