Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
QUAM damnatissime errent praefati adversarii dicentes tam Romanum pontificem quam alios ecclesiae praelatos nullam ex Christi ordinatione habere iurisdictionem coactiuam, sed ex concessione Imperatoris, facile ostendimus. Ostendimus autem imprimis falsitatem, et errorem primae partis in qua dicunt praelatos ex Christi ordinatione non habere super fideles iurisdictionem coactiuam. Secundo errorem secundae partis in qua dicunt quod huiusmodi iurisdictionem coactiuam praelati habuerunt ab Imperatore sive a seculari potestate. Prima autem pars ostenditur erronea multipliciter. Primo auctoritate sacrae Scripturae. Secundo auctoritate sacrorum conciliorum. Tertio diffinitione apostolicae sedis. Quarto sanctorum doctorum testimonio. Quinto rationibus. Imprimis autem sacrae Scripturae auctoritate erronea pars illa ostenditur. Primo ex illo quod Christus Petro et in Petro successoribus suis cunctisque ecclesiae praelatis ait Matth. 16. Tibi dabo claves regni caelorum. Claves dicit in plurali, quia scilicet ut est doctrina communis sanctorum tam clavem in foro conscientiae quam in foro exterioris iudicii. Unde ait glo. interli. i. praesentis iudicii potestatem. Et sequitur. Quodcumque ligaveris super terram sive in foro conscientiae sive exterioris iudicii, ligatum erit et in caelis. Cum autem non tantum voluntarii ligentur sed etiam inuiti, manifestum est quod in clavibus datis Petro et in eo suis successoribus intelligatur data iurisdictio coactiva. Secundo improbatur praefatus error ex illo Matth. 18. ubi habetur. Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum. Et infra. Si autem te non audierit, dic ecclesiae; si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus, et publicanus. Amen dico vobis quaecumque alligaveritis, etc. ubi Hiero. in glo. ait. Potestatem tribuit apostolis ut sciant qui a talibus damnantur humanam sententiam divina sententia roborari. Ceterum apostolos 1. Corinth. 6. reprehendens Corinthios quod contemptis fidelibus coram infidelibus iudicibus litigassent, ad probandum quod de rebus secularibus et terrenis iudicandi potestas esset apud ecclesiam inquit. Nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis secularia glo. 1. de rebus seculi. Non est autem dubium quin talis damnatio pertineat ad iurisdictionem coactiuam, ergo apostoli et eorum successores ex Christi ordinatione coactiuam iurisdictionem habuerunt. Tertio idem ostendi potest ex illo Matth. 26. ubi de Petro dicitur quod exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius. Per quod designatur apud Petrum futuram esse potestatem coactiuam ad correctionem. Unde beatus Greg. ut habetur in c. si Petrus 24. q. 1. inquit. Tollit ergo Petrus aurem, quare Petrus? quia ipse est qui accepit claves regni caelorum. Ille enim condemnat qui et absoluit, quoniam ligandi et solvendi idem adeptus est potestatem. Tollit autem aurem male audientis, tollit autem gladio: spirituali aurem interiorem male intelligentis. Quarto idem colligitur ex illo Luc. 22. ubi apostolis dicentibus. Ecce duo gladii hic, respondit dominus satis est. Ubi cum per gladios duos mystice intelligantur duae potestates, spiritualis scilicet et temporalis, ut beatus Bernardus lib. de consideratione ad Eugenium papam exponit, quas apud Romanum pontificem aliquo modo residere dicit: manifeste datur intelligi Romanum pontificem ex Christi ordinatione iurisdictionem coactiuam quae per gladios designatur habere. Quinto erroris praefati ostenditur stultitia ex illo quod dominus ait Petro Ioan. ult. Pasce oves meas, ubi officium pastoris committit beato Petro, quod officium planissimum est non posse bene agi sine iurisdictione coactiva, cum glo. in eo loco dicat. Pascere oves est credentes ne deficiant confortare, terrena subsidia si necesse est subditus providere, exempla virtutum praebere, adversariis obsistere, peccantes corrigere. Sexto idem ostenditur ex apostolica doctrina, unde 1. ad Cor. 4. Paulus inquit. In virga veniam ad vos, in charitate, et spiritu mansuetudinis. ubi apertissime se demonstrat habere iurisdictionem coactiuam, unde in sequenti capite habetur quod Paulus fornicatorem quendam tradidit Sathanae in interitum carnis ut spiritus eius salvus fiat. Ex quo manifeste apparet quod apostolus iurisdictionem coactiuam habebat, et patet quod non ab Imperatore qui infidelis erat, ergo a Deo. Consequenter secundo confutatur error praefatus ex gestis quasi omnium conciliorum universalium, et maxime illorum quattuor principalium in quibus damnati excommunicati, et a suis dignitatibus depositi leguntur plures haeretici, sicut in Nicaeno Arrius, in Constantinopolitano Macedonius in tertio, scilicet Ephesino Nestorius, in quarto scilicet Calcedonen. Eutices ut in ea. canones, dist. 15. Et simili modo in aliis conciliis. Hoc autem sancti patres minime facere potuissent nisi habuissent ex Christi ordinatione iurisdictionem coactiuam. Praeterea totus quintus liber decretalium qui de poenis intitulatur manifeste ostendit stultitiam erroris praefati. Tertio erroris praefati temeritas ostenditur ex apostolicae sedis quae fidei magistra est determinatione quae in Extravaganti Ioan. 22. quae incipit. Licet secundum doctrinam apostoli, ubi Marsilium de Padua et Ioan. de Ianduno praefati erroris, et aliorum quorumdam auctores reprobat, et condemnat. Quarto praefatus error damnabilis ostenditur etiam ratione. Potestas spiritualis est maior et Deo coniunctior quam secularis, ut superius circa finem primi libri multipliciter ostendimus. Sed secularis potestas ad exercitium officii sui habet iurisdictionem annexam coactiuam, est enim Dei minister ad Roman. 13. Ergo etiam potestas spiritualis cum eius minister sit etiam vices eius gerens pariter ad exercitium eorum quae ad officium ei iniunctum pertinent necessario habet modo sibi convenienti annexam iurisdictionem coactiuam, unde Ecclesiastici 10. dicitur. Iudex sapiens iudicabit populum suum, ergo etiam potestas spiritualis, consequentia est manifesta. Secundo sic. De ratione cuiuscumque perfecti principatus est habere iurisdictionem coactiuam. Sed principatus ecclesiasticus est maxime perfectus, unde comparatur soli iuxta ca. Solitae, extra de ma. et ob. Ergo principatus ecclesiasticus habet iurisdictionem coactiuam, consequentia est bona. maior est Aristot. 4. Ethic. Cum enim sermones persuasivi qualicunque ratione fulciti non sint semper potentes movere subditos ad bonum, quod est principalis intentio boni principis, necessarium est ut apud principem sit iurisdictio coactiva qua per poenas faciat quod persuasionibus non potuit. Hinc est quod legis, ut dicit Isid. Ethy. et habetur in decreto distinct. 3. omnis autem lex, non solum est imperare vetare permittere, sed etiam punire. Et hoc sufficiat de improbatione primae partis praefati erroris. Secunda vero pars in qua praefati pestiferi aut damnatissimi adversarii dicunt quod iurisdictio coactiva quae principi apud ecclesiam est ex concessione imperatoris sit, patet luce clarius erroneum esse. Primo ex dictis iam supra in reprobatione primae partis erroris praefati. Constat enim beatum Petrum pro se et suis successoribus a primo principatum suscepisse: ergo ab eo, scilicet Christo iurisdictionem habuit, et habent eius successores et non ab aliquo alio. Consequentia est manifesta, antecedens non modo ex dictis patet, sed etiam supra ex cap. 31. Secundo idem ostenditur ex antiquitate ecclesiastici principatus sic arguendo. Principatus ecclesiasticus etiam cum iurisdictione coactiva praecessit multo tempore Imperatores catholicos, ergo sequitur quod ipse in iurisdictione coactiva quam habet non dependet ab Imperatoribus. Consequentia est manifesta cum prius non dependeat a posteriori, nisi adversarius tanta caligaret cecitate ut ab Imperatoribus etiam infidelibus quales omnes fuerunt enim duo Philippi pater et filius, sed non a parte Christiani ut dicit Eutropius, usque ad Constantinum magnum dicere Romanum pontificem suscepisse, principatum. Tertio ostenditur sic. Nobilius, et perfectius non recipit a minus nobili, et minus perfecto perfectionem potestatis, et virtutis suae, ut enim ait Aristot. 2. de anima et August. super Gene. agens nobilius est et praestantius passo. Sed principatus ecclesiasticus est multo nobilior ac perfectior quam secularis, quanto scilicet anima corpore ut dicit Hugo de sancto Vict. quanto sol luna ut dicit Innocentius in proxime allegato ca. Solitae, quanto aurum plumbo, ut ait Ambro. in c. duo quippe distinct. 96. Ergo nullo modo est dicendum sed tanquam falsum, et erroneum abiiciendum est quod iurisdictio coactiva papae et praelatorum ecclesiae dependeat ab imperatore. Quarto sic. Ab illo a quo alicui committitur aliquod officium committuntur ea sine quibus officium agi non potest. Sed a Christo et non ab imperatore commissum est Petro, et eius successoribus pastorale officium, et cura totius populi Christiani ac regimen ut supra ostensum est. Ergo necesse est dicere quod a Christo et non ab imperatore terreno aut ab aliqua terrena potestate habet iurisdictionem Romanus pontifex coactiuam. Quinto sic. Imperatores leguntur puniti utpote excommunicati, et privati dignitate a Romanis pontificibus, immo etiam ab aliis minoribus ecclesiae praelatis. Ergo iurisdictio coactiva Romani pontificis, et aliorum praelatorum ecclesiae non dependet ab Imperatoribus sive ab aliqua alia terrena potestate, consequentia est clarissima, antecedens licet pateat ex multis historiis quae notae sunt, nihilominus probatur per illud quod Gelasius Papa in c. duo quippe dist. 96. dicit, ubi ad imperatorem Anastasium scribens ita inquit. Duo quippe sunt Imperator Auguste quibus principaliter hic mundus regitur, auctoritas sacra pontificum et regalis potestas, in quibus tanto gravius est pondus sacerdotum quanto et pro ipsius regibus in ultimo reddituri sunt examine rationem. Et post pauca. Nostis itaque inter haec et illorum te pendere iudicio non illos ad tuam redigi voluntatem, talibus igitur institutis talibusque fulti auctoritatibus pluresque pontificum, alii reges, alii Imperatores excommunicarunt. Nam si speciale aliquod de personis principum requiratur exemplum, beatus Innocentius Papa Archadium Imperatorem quia consensit, ut sanctus Chrysostomus a sua sede pelleretur, excommunicavit. Beatus Ambrosius licet sanctus, non tamen universalis ecclesiae episcopus pro culpa quae aliis sacerdotibus non adeo gravis videbatur Theodosium magnum Imperatorem excommunicans ab ecclesia exclusit. Manifeste ergo patet stultitia praefati erroris in utraque sui parte.