Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Plane absque omni dubitatione inconcussa fide tenendum est quod de permanentia sanctae universalis ecclesiae dictum est, nam ut ait Bern. super Cant. Finis omnium pendet, tolle hanc et frustra inferior ista creatura revelationem filiorum Dei expectat: tolle hanc et neque Patriarchae neque prophetae aliqui consummabuntur, cum Paulus ait ita providisse pro nobis, ne sine nobis consummarentur. Tolle hanc et ipsa sanctorum angelorum pro imperfectione sui numeri gloria claudicabit, neque Dei civitas de sui integritate gaudebit. Dicendum est igitur ad rationes. 1 2 Ad primam et secundam quae ex duabus auctoritatibus Hierem. inductae sunt, respondetur quod id quod ibi inquit propheta intelligendum est propter raritatem fidei et paucitatem bonorum virorum quae illo tempore fuit quo prophetavit ipse Hieremias, non autem quod omnino fides et iustitia periissent, quoniam illo etiam tempore aliqui erant fideles, et iusti sicut ipse Hierem. licet pauci essent comparatione malorum. Ad tertium quod ex dicto Dani. inducitur respondetur quasi eodem modo. Daniel enim propheta non videtur loqui de consummatione totius seculi, sed de finali desolatione civitatis Hierusalem in qua locus sanctificationis erat, ut etiam videtur exponere ipse Christus. Mat. 24. Civitas autem illa primo vastata est a Tito et Vespasiano, postea suscitatae sunt ruinae eius et qui prius aufugerant et latuerant in montibus, et speluncis, reversis Romanis habitauerunt in parietibus civitatis: deinde Elius Adrianus imaginem suam posuit in muris templi, id est in loco ubi fuerat templum ut adoraret eam, confregerunt nolentes tantam iniuriam sustinere, ex quo indignatus Elius funditus euertit civitatem. Recte autem statua illa vocata est abominatio, quia ut ait Hieronymus abominatio secundum veritatem idolum nuncupatur, et additur desolationis, quia in templo desolato atque deserto idolum positum est, ut dicit glo. et ita argumentum non est ad propositum nostrum. Si vero dictum Dan. accipiatur de consummatione seculi, et abominationem dicat antichristum hominem peccati qui in templo sedens extollet se super omne quod dicitur Deus ii. ad Thes. 2. non est intelligendum quod fides totaliter deficiat, quoniam ut scribitur Ecclesiastici quarto. Fides in seculum stabit. Semper enim apud aliquos fides ecclesiae firma atque immutabilis usque in finem seculi permanebit, ita Christus ad patrem orans beatissimo Petro apostolo quem delegaturus erat tanquam vicarium suum pastorem, universalis ecclesiae pollicitus est dicens: Ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua. Luc. 22. Quod autem dicitur quod deficiet hostia et sacrificium, hac ratione fortassis dictum est, quia instante illa saevissima persecutione antichristi hostia sacrificii non in manifesto offeretur, et pro tanto dicatur deficere in auctoritate praedicta prophetae.
Ad quartum quod sumptum est de evangelio Matth. respondetur quod tempore antichristi charitas non ita refrigebit quod omnino deficiat ab ecclesia, licet bene in multis, unde textus non dicit, refrigescet simpliciter charitas, sed multorum; non dicit omnium. Immo tempore illo apud aliquos charitas ferventissima futura creditur, qui perfectissime invenientur servi Christi, martyres gloriosissimi. Unde Prouer. xv. Firmos faciet terminos viduae, id est ecclesiae, visibili praesentia sponsi viduae; ultimos enim milites suos tempore antichristi patientia et constantia firmabit. Et Apocalipsis primo dicitur: Pedes eius similes aurichalco sicut in camino ignis ardentis, et ultimi fideles tempore antichristi erunt similes aurichalco, quia in camino et igne tribulationis decoquentur et purgabuntur tanquam aurichalcum, quod dum magis incenditur puriore colore decoratur; de quo tempore Cassio super psal. xxx. dicit: Ecclesia magis incipiet esse uberrima cum ad finem saeculi erit perducta, tunc enim passionibus electorum cito implebitur numerus beatorum.
Ad quintum quod sumptum est de Luca, simili modo respondendum venit quod illud dictum sit propter raritatem et paucitatem fidelium, quae tempore antichristi erit propter maximam tribulationem quae tempore illo vigebit, de qua Mat. 24.
Ad sextum respondetur negando consequentiam; licet enim fides possit deficere in aliquibus personis specialiter, generaliter tamen nunquam deficiet. Unde in iii. di. vi. his verbis nostro favet proposito Tho. dicens: Fidem ecclesiae militantis non est possibile deficere totaliter Deo ordinante, quae dicit Matth. ulti.: Ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Hoc sanctus Tho. Unde dicimus quod quemadmodum singularia alicuius universalis, licet corruptibilia sint, universale tamen est incorruptibile, quia si non salvatur in uno individuorum, salvatur in alio per naturam; ita etiam de fide dicimus, et per consequens de ecclesia: quod si non salvatur in uno, salvatur in alio per gratiam et hoc divina providentia favente. Quare sicut nullum tempus fuit postquam incepit ecclesia in quo non fuit aliquis qui Deo placeret, sic neque unquam erit in futurum usque ad saeculi consummationem.
Ad septimum respondetur quod et si absolute loquendo possibile sit totam ecclesiam militantem a fide deficere, considerata tamen divina providentia eius ordinatione fides in ea usque ad consummationem saeculi super illibata permansura est, non est possibile illam deficere; divina enim providentia nunquam in dispositione sua fallitur. Unde nunquam Deus omnes fideles permittet a fide cadere, nec aliquos sic permittet cadere quin alios erigat, secundum illud Iob. 34. Conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
Ad octavum respondetur quod ecclesia de Iudaeis nunquam ita defecit quin super in ea aliqui essent iusti, in quibus integra fides et sincera charitas inviolata persisteret; sed scriptura ita absolute loquitur quia comparatione malorum illo tempore paucissimus erat numerus bonorum. Praeterea licet ecclesia quae fuit in Iudaeis defecerit quo ad sacramenta et ceremonialia illius legis, quia lex et prophetae usque ad Ioannem, Mat. 11. non tamen quo ad gentem, quoniam ecclesia ipsa quae est in Christianis ex utroque populo collecta est, Iudaeorum scilicet et gentilium, ut in pluribus locis testatur apostolus, primique discipuli Christi fuerunt omniumque credentium primitiae, qui ex Iudaeorum gente venerunt, sicut superius ex Apostolo 2. ad Thess. 2. commemoratum est. Non ergo tota ecclesia de Iudaeis sic defecit ut nulli eorum in ecclesia permanserint, unde Apostolus ad Rom. 11. inquit: Reppulit Deus populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum de semine Abrahae, de tribu Beniamin. Non reppulit Deus plebem suam quam praesciit. Ubi glossa sic inquit: Si enim dico Iudaeos esse infideles, non tamen omnes, et sic Deus reppulit eos ex parte, non tamen ex toto, quia me et alios praedestinatos non reppulit. Haec glo.
Ad ultimum dicendum, quod in passione Christi fides non ita defecit quin ita manserit in aliquo; mansit quidem integerrima et illibata in virgine gloriosa matre Domini nostri Iesu Christi, ut dicere videtur Anselmus in lib. Cur Deus homo. Quare magister Alexander de Alis in fine tertii sui in expositione symboli apostolorum dicit quod opinio dicentium quod in sola virgine stetit ecclesia tempore passionis Christi videtur sibi vera. Unde et dominus Guilhelmus in libro qui dicitur Rationale divinorum officiorum dicit quod candela quae occultatur in officio matutinali in ultimis diebus hebdomadae sanctae significat fidem Christi quae in sola virgine remansit, per quam postea omnes fideles docti et illuminati sunt.