Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Secundus modus dicendi et describendi membra corporis mystici Christi est dicentium quod soli fideles in gratia gratum faciente existentes membra corporis Christi dicendi sunt. Ad quam sententiam plures rationes formantur; primo quidem sunt octo illae quae in iiii c huius libri assignatae sunt, praeter quas sunt quae sequuntur.
Primo arguitur ex illo Cant. 6.: Una est columba mea, id est ecclesia, quae hoc loco columba dicitur, ut supra annotavimus, quia spiritus sancti donis est illustrata. Ex quo videtur aperte colligi ad membra huius columbae tantum illos pertinere qui virtutibus adornati sunt. Unde Aug. hoc verbum pertractans, lib. 4. contra Donatistas, ita dicit: Una est columba mea; alterat, qui potest, huius columbae membra esse qui saeculo verbis non factis renunciant.
Secundo arguitur ex illo Sapientiae. iii.: Filii sapientiae ecclesia iustorum, ubi soli ad ecclesiam iustorum, quae est ipsa sancta universalis ecclesia, pertinere videntur qui filii sunt sapientiae, cuiusmodi sunt iusti et sancti viri, secundum illud Ecclesi. 14.: Beatus vir qui in sapientia morabitur.
Tertio arguitur ex illo Augu. lib. 4. contra Donatistas: Vox, inquit, non mea vel alicuius hominis, sed ipsius Domini, nec per homines sed per angelos sonuit Christo nato: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis; quae utique nato Christo non sonaret ore angelico, nisi Deus hoc vellet intelligi, eos esse in unitate corporis Christi qui sunt in pace Christi, eos autem in pace Christi esse qui sunt bonae voluntatis.
Quarto arguitur ex illo Hugonis de sancto Victore, lib. de sacramentis in secunda parte dicentis: Nihil in corpore Christi mortuum, nihil extra corpus unum.
Quinto arguitur sic: Corpus Christi verum est figura corporis mystici, sed in corpore Christi vero non est aliquod membrum impurum; ergo videtur quod nullus dicendus sit membrum corporis Christi mystici nisi purus sit a peccato. Et confirmatur per illud Aug. quod magister sententiarum deducit in 4. di. 8., qui loquendo de unitate ecclesiae ita dicit: Cuius unitatis sacramentum est corpus Christi proprium de virgine sumptum, quia ut corpus Christi ex multis membris purissimis et immaculatis constat, ita societas ecclesiastica ex multis personis a criminali culpa liberis consistit. In cuius rei typo archa Domini de lignis Sethim facta est, quae sunt imputribilia et albae spinae similia, haec ille.
Tertius modus loquendi in hac materia est, quod omnes fideles fidei integritatem servantes sunt membra Christi. Pro quorum sententia facere videntur omnia quae dicta sunt circa c. 3. huius operis, in quo longo sermone ostensum est quod in sancta et universali ecclesia boni et mali permixti sunt. Pro quorum opinione etiam hoc suffragari potest quod ait Apostolus, ad Gal. 3.: Quicumque baptizati estis in Christo, Christum induistis. Ex quo videtur omnes baptizati in Christo membra Christi dicen di sunt, cum induere Christum nihil aliud esse videatur quam Christo adhaerere sive Christo uniri tanquam membrum eius. Unde Aug. tractans hoc verbum super psal. 33. ita dicit: Si enim Christiani omnes, et fideles, et baptizati ipsum induerent sicut Apostolus ait: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis, si membra sunt facti corporis et dicunt se sancta non esse, capiti ipsi faciunt iniuriam, haec ille. Item idem arguitur ex illo i. Thi. 4.: Salvator omnium est et maxime fidelium; et i. Ioan. ii. dicitur: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non autem pro nostris tantum, sed etiam totius mundi. Salvare autem homines aut propitiatorem esse pro peccatis eorum competit Christo secundum quod est caput; ergo sequitur quod omnium illorum sit caput, et ita omnes fideles membra eius sunt.