Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Cum autem ea quae de eminentia potestatis spiritualis supra secularem diximus, saluo semper meliori iudicio, vera esse credamus, respondebimus ad obiectiones factas in contrarium. Ad primam respondetur negando antecedens, et ad probationem primam in qua dicebatur quod Chayn ante diluvium fuerit primus dominus inter homines, dicimus duo. Primo quod Chayn non fuit vere dominus, utputa ordinariam habens potestatem, sed fuit unus tyrannus per violentiam, et oppressionem quaerens sibi principatum. Secundum est quod antequam Chayn dominium illud quod habuit usurparet iam praecesserat oblatio Abel quem Christus in evangelio Luc. 11. iustum vocat quae fuit vera res sacerdotalis. unde subditur Gene. 4. Et respexit Deus ad Abel, et ad munera eius, et propter hoc, ut supra diximus dicit beatus Augu. quod inter caetera iustitiae praeconia quae fuisse in Abel comprobantur est sacerdotium. Ad id quod inducitur in probatione secunda de Nembroth pariter respondetur. Primo quod etiam post diluvium antequam mentio fieret aut de dominio, aut de regno prius tempore fuit de re sacerdotali modo ad sacrificium pertinente facta memoria. unde cum Noe egressus esset de Archa cum filiis suis, et uxore ut legitur Gen. 9. aedificavit altare domino, et tollens de cunctis pecoribus, et volucribus mundis obtulit holocausta super altare, odoratusque est dominus odorem suavitatis. Haec autem oblatio sive actus sacerdotalis praecessit tempore ipsum Nembroth de quo arguebatur cum fuerit quartus a Noe. Noe enim genuit Cham, et post diluvium Cham genuit Chus, et Chus genuit Nembroth, praecessit ergo tempore spiritualis dignitas temporalem. Secundo respondetur quod dominium, sive regnum ipsius Nembroth non fuit legitimum, sed usurpatum, et violentum quemadmodum Gen. 10. designatur cum dicitur Nembroth erat robustus venator coram domino, id est oppressor hominum, et extinctor ut exponit Alchuinus, quod etiam ex illo colligitur, quod principium regni eius fuit Babylon quae interpretatur confusio. Bene autem dicitur principium regni eius confusio, quoniam nec iustum fuit nec legitimum, sed tyrannicum et usurpatum magis latrocinium dicendum quam regnum. Et ideo ex tali usurpato, et violento dominio non bene arguitur quod in ecclesia Dei potestas terrena praecedat spiritualem sive sacerdotium. Ad id quod tertio inducitur quod verum sacerdotium in Christo inceperit, regnum autem in Saule; respondetur, quod verum capitur dupliciter. uno modo ut distinguitur contra fictum. alio modo ut distinguitur contra figuratum. Dicimus ergo quod sacerdotium legale fuit verum sacerdotium prout verum distinguitur contra fictum, vel falsum cum a Deo institutum fuerit, ut habetur Exod. 28. Deus autem cuius perfecta sunt opera Deutero. 32. nihil facit fictum aut falsum. Nihilominus dicimus quod non fuit verum prout verum distinguitur contra figurativum. Figuravit enim sacerdotium Christi prout omnes hostiae veteris testamenti figurabant veram hostiam, quae Christus est. Unde ex hac parte qua legale sacerdotium fuit figurativum dicit non verum, quia non veras hostias quae peccata delerent, sed figurativas verae hostiae offerebat, et ita imperfectum iuxta illud ad Heb. 7. Nihil ad perfectum adduxit lex. Et ita licet sacerdotium verum prout distinguitur contra figurativum inceperit in Christo qui est sacerdos in aeternum. sacerdotium tamen legale quod fuit verum sacerdotium prout verum distinguitur contra fictum, aut falsum praecessit in Aaron qui praecessit Saul primum regem in populo Dei, et per consequens sacerdotalis dignitas praecessit regalem in populo Dei. Ad secundam rationem in qua arguitur quod potestas spiritualis non praeemineat nobilitate originis, respondetur quod potestas cuiuscunque dignitatis sit quantum ad duo ad praesens considerari potest, videlicet quantum ad ipsam potestatem sive essentiam potestatis, et sic omnis potestas est a Deo ut argutum est, et hoc modo cum sit una, et eadem origo omnis potestatis creatae scilicet divina maiestas non differunt in origine potestas spiritualis, et secularis. Alio modo potest considerari potestas quantum ad modum adipiscendi, et sic potestas est a Deo quando scilicet aliquis ordinate adipiscitur potestatem. secundum illud ad Heb. 5. Nemo sibi honorem assumit, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Quandoque vero non est a Deo, sed ex peruerso hominum appetitu quo per ambitionem, vel alio modo quocunque inconvenienti potestatem adipiscuntur Amos. 5. Nunquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua. Et hoc modo cum ut supra declaravimus dominia terrena non legitime, sed per usurpationem, et violentiam primo fuerint introducta, sacerdotium vero institutione divina, dicimus potestatem spiritualem originis nobilitate praeeminere potestati seculari.
Ad tertiam rationem respondetur quod potestas regalis non nominatur sic excellens quod simpliciter praeemineat omni potestati, sed bene in ordine ad secularium potestatem est excellens, et ideo ex hoc non sequitur quod praeemineat potestati spirituali quae alterius, et superioris ordinis est, ut supra dictum est.
Ad quartam rationem respondetur quod licet papa ante consecrationem, utputa si sit solum diaconus aut simplex presbyter, sit episcopo Hostiensi consecratio maior auctoritate iurisdictionis: minor tamen est dignitate consecrationis illo, et hoc non est inconveniens: sicut de archiepiscopo dicimus respectu suorum suffraganeorum a quibus consecratur. Et sic verum est quod maior est qui benedicit quam qui benedicitur in eo quod benedicit, sicut agens nobilius est passo, 2. de anima.
Ad quintam respondetur quod ad praesens sufficit. Primo quod non intelligimus potestatem regalem causalitate in genere causae efficientis sic pendere a spirituali potestate, quod regalis potestas in quibuscunque fuerit, aut sit auctoritate instituta sit per spiritualem, quoniam sicut argutum est, ambae istae potestates ab eodem principio processerunt, scilicet Deo. sed dicimus quod potestas regalis in primo rege qui fuit in populo Dei ministerialiter dependerit a potestate spirituali sive sacerdotio. quoniam sicut supra inductum est per sacerdotium iubente domino, et ordinante instituta est regalis potestas, sicut patet in Saule per Samuelem, 1. Regum, 8. et quodammodo etiam in David quem idem Samuel praecepto domini inunxit in regem reprobato Saule, 1. Regum, 16. Secundo dicimus prout supra diximus, quod potestas secularis pendere causaliter a spirituali potestate potest dici quantum ad perfectionem eius, quae attenditur penes ordinem ad ultimum finem simpliciter qui est felicitas superna. Cum autem potestas secularis, ut sic nihil noverit de ultimo fine nec de mediis perducentibus ad illum, sed hoc sit proprium spiritualis potestatis, necesse est quod si in ordine ad ultimum finem potestas secularis dirigere habet subiectos suos hoc habeat ex derivatione a spirituali potestate. unde August. lib. 2. de ciui. Dei. cap. 21. dicit quod sine summa iustitia non potest regi respublica. vera autem iustitia non est in republica, cuius Christus non est rector. Unde sanctus Tho. dicit in iiii. dist. xix. Reges inunguntur, ut excellentia potestatis ipsorum a Christo descendere significetur, et ut ipsi sub Christo in populo Christiano regent. Perfectio ergo potestatis secularis quodammodo dependet in populo Christiano a potestate spirituali, praeterea etiam ratione facta non procedit, quia dato quod potestas secularis in ratione causae efficientis non penderet a potestate spirituali, penderet tamen in ratione causae formalis, et finalis, ut dictum est.
Ad sextam rationem respondetur quod cum dicitur quod rex non habet superiorem, intelligendum est in suo ordine. Est enim, ut dictum est ordo potestatum duplex, scilicet potestatum secularium, et potestatum spiritualium. in ordine potestatum secularium omnibus maior est rex, vel Imperator, quemadmodum in ordine potestatum spiritualium superior omnibus est papa. nihilominus collatione facta potestatis spiritualis ad potestatem secularem potestas spiritualis est supra secularem, sicut spiritus supra corpus, ut dictum est. unde Hieremiae sacerdoti dicitur. Ecce constitui te super reges, et regna. Hierem. 1.
Ad septimam rationem respondetur quod ecclesia non solvit tributum Imperatori, aut principibus secularibus in recognitionem dominii, vel subiectionis, sed solum pro pace, et quiete servanda, quam ipse Imperator, et principes seculares tueri, et conservare tenentur, sicut colligitur ex eodem cap. Tributum, et ita ecclesia solvit tributum non in recognitionem dominii, sed potius in recognitionem praefati beneficii seu in solutionem stipendii. unde proprie non est tributum. Praeterea nec ecclesia de omnibus temporalibus tributum solvit potestati seculari, quia non de his quae possidet forte spirituali, et iure divino, ut de decimis, et oblationibus, sed de exterioribus bonis qui possidet sorte temporali, ut titulo venditionis, vel concessionis.
Ad octavam respondetur quod Moyses non tantum fuit princeps, sed etiam sacerdos, secundum illud psalm. Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, ubi Glossa dicit. Nota quod Moyses sacerdos dicitur, qui et si non hostias, tamen vota obtulit Deo, et pro populo supplicavit. Secundo dicitur quod non est verum quod Moyses simpliciter maior fuit Aaron: quoniam sicut Moyses in aliquo maior fuit Aaron, ita econverso Aaron maior fuit Moyse: in cuius signum in sacra scriptura quando simul conbinantur aliquando praeponitur Moyses, ut in psalm. cxxvii. Moyses et Aaron in sacerdotibus eius aliquando praeponitur Aaron, ut Exod. 6. ubi dicitur. Iste est Aaron et Moyses, ubi dicit magister Nicolaus de Lyra quod praeponitur hic Aaron propter duo. Tum ratione primogeniturae. Tum quia dominus praeviderat eum, et elegerat in summum sacerdotem. Moyses vero praeponitur aliquando etiam propter duo. Primo quia illi principaliter concessum erat educere filios Israel de Aegypto. Secundo quia verba domini immediate recipiebat a Deo, et per Aaron tanquam interpretem reddebat populo.