Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
1 Ad ista quae obiecta sunt, non est difficile respondere. Pro quo considerandum quod de ecclesia possumus dupliciter loqui. Uno modo prout est congregatio fidelium, ut fidelis quis dicatur a fide Christi simpliciter, et hoc modo, sicut dictum est, ecclesia incepit a principio humani generis ex quo sancti inceperunt esse in terra. Secundo modo potest sermo haberi de ecclesia prout est congregatio fidelium, ut fidelis quis dicatur a fide Christi iam nati de virgine et consummantis humanae redemptionis sacramentum, et hoc modo de ecclesia loquendo reperiuntur dicta sanctorum patrum varia, ut in argumentis deductum est circa initium ipsius ecclesiae, quae tamen ad concordiam reduci possunt. Pro quo advertendum quod quadrupliciter loqui possumus de initio ecclesiae. Uno modo quantum ad primos credentes per mentalem sive interiorem vocationem, et hoc modo loquendo dicendum videtur quod ecclesia incepit a tempore conceptionis Christi sive nativitatis, quod tempus plenitudinis apostolus nominat ad Gal. 4. quia in ea adimplentur quae de Christo fuerunt praenunciata atque promissa, ut dicit glo. in hac consideratione ecclesia initium dicenda est habuisse maxime a beata virgine Maria, matre Domini, quae prima fide verbi Dei actu incarnati habuisse creditur, unde Luc. 1. Elisabeth eam a fide singulariter commendans ait. Beata quae credidisti, quoniam perficientur in te quae dicta sunt tibi a domino, cuius fides et sanctimonia constantissima semper, et firmissima fuit et nunquam interrupta, ut de ipsa dicatur illud Eccli. 26. Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius glo. i. ecclesiae. Sequitur, Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super aetatem stabilem. Columnae aureae super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. Fundamenta aeterna super petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae. Fueruntque alii plures credentes in Christum a principio nativitatis eius, sicut fuit Ioseph sponsus virginis Mariae: deinde annuncians natum esse Salvatorem mundi. Luc. 2. Deinde pastores quibus angelus apparuit in nocte ipsa nativitatis, qui pastores primitiae dicuntur fuisse Iudaeorum, et magi ipsi, qui stella duce perducti sunt ad Christum, ut dicitur Math. 2. quo ut ait Aug. primitiae fuerunt gentilium. Crediderunt etiam iusti. s. Symeon, et Anna Christo in templo praesentato, ut dicitur Luc. 2. Secundo loqui possumus de initio ecclesiae, quantum ad primos credentes per praedicationem, et doctrinam Christi vocatos. et hoc modo loquendo dicendum videtur quod ecclesia incepit in prima vocatione, et congregatione discipulorum Christi: quae facta est post baptismum ad fluvium Iordanis, de qua Ioan. i. habetur. Ubi Andreas Ioannes Petrus Philippus et Nathanael vocati leguntur ad fidem Christi. Unde glo. Gen. 36. dicit Synagoga primo adhaesit Christo quando Petrus et Andreas et ceteri discipuli Ioannis facti sunt discipuli Christi. Hinc beatus Aug. tractans illud psal. lxxi. A flumine usque ad terminos orbis terrarum inquit quod vero nunc ait a flumine: expressit evidenter inde voluisse Christum potestatem suam iam commendare, unde et discipulos coepit colligere a flumine, scilicet Iordanis, ubi supra baptizatum unicum cum descenderet spiritus sanctus sonuit vox de coelo. Hic est filius meus dilectus. Hinc ergo doctrina eius incipiens ac magisterii eius auctoritas dilatatur usque ad terminos orbis terrarum cum praedicatur evangelium regni in universo mundo in testimonium omnibus gentibus, haec Aug. Tertio modo loqui possumus de ecclesia quantum ad firmitatem fidei in ea et promulgationem eiusdem ac de ecclesiae dilatatione per orbem, et hoc modo loquendo de ecclesia dicimus illam incepisse quando consummatis et adimpletis mysteriis redemptionis humanae spiritus sanctus missus est in die penthecostes super credentes discipulos et confirmati sunt et solidati in fide Christi, iuxta illud prophetae in psal. lxxiiii. Ego confirmavi columnas eius, glo. i. apostolos qui in passione nutaverant. Et ita intelligendum venit dictum Aug. super canonicam Ioan. quod inductum est in sexto argumento ubi ait. Inchoata est ecclesia ubi venit de coelo spiritus sanctus et implevit in uno loco. cxx. Ad hanc etiam intelligentiam refertur dictum illud Aug. qui tractans illud psal. xlix. Ex syon species decoris eius. Ita loquitur. i. a Hierusalem incepit: quia inde coepit annunciari. A Hierusalem incepit: quia inde exeuntes apostoli speciem decoris Christi toto orbe nunciaverunt. Unde Esa. 2. De syon exibit lex et verbum domini de Hierusalem. Ex syon namque coepit decus evangelii. Inde sponsus speciosus forma prae filiis hominum coepit annunciari: quia ibi datus est apostolis spiritus sanctus. Et concludit Aug. super eundem locum dicens. Unde evangelium inde praedicatio: inde impletus orbis terrarum. et ab hoc tempore dicunt aliqui doctores ecclesiam incepisse dici catholicam. Quarto modo loqui possumus de ecclesia quantum ad virtutem sacramentorum quibus ecclesia formatur, et hoc modo loquendo dicimus quod cum sacramenta habeant virtutem ex passione Christi: secundum illud ad Ro. 3. Quem proposuit Deus pater ipsum, scilicet Christum propiciatorem per fidem in sanguine ipsius: ecclesia dicitur incepisse a passione Christi quoniam facta et formata tunc dicitur: ut ex glo. super psal. xl. habetur: quae inducta est in ar. vii. Unde glo. et est Aug. ad Eph. iiii. dicit. Dormiuit Adam ut fiat Eva: moritur Christus ut fiat ecclesia. Dormiente Adam, fit Eva de latere: mortuo Christo lancea percutitur latus, ut perfluant sacramenta quibus formetur ecclesia. Quibus notatis respondetur ad obiecta.
2 Ad primum dicitur quod ratio non militat: quoniam ut ait apostolus. Ubi venit fides etc. non loquitur de adventu fidei Christi simpliciter: ita ut ante non fuerit. Fuit enim a principio humani generis fides mediatoris Dei et hominum, cum dicat apostolus. Sine fide impossibile est placere Deo. ad Heb. xi. et eodem ca. de antiquis patribus loquens dicat. Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam etc. sed loquitur de adventu fidei secundum manifestationem, unde glosa ita habet. At ubi venit fides, id est postquam revelata est, quae prius occulta fuerat in antiquis, et Nicolaus de Lyra exponit. Venit fides, id est tempus fidei revelatae, vel exponendum est. Venit fides, id est impletum est illud quod credebatur futurum, sicut aliqua promissio dicitur venisse, quia id quod promissum erat est impletum. Et sic licet apud antiquos non esset fides ita revelata, et adimpleta in multis eo modo sicut adveniente tempore gratiae, nihilominus semper ab initio humani generis fuit fides. Unde Aug. lib. xviii. de civ. Dei, inquit. Procul dubio tunc innotuit per eius corporalem praesentiam doctrina, et religio Christiana quando discipulos coepit habere Christus, idest postquam in flumine Iordanis ministerio Ioannis est baptizatus. Propter hoc enim de illo prophetia illa processerat, et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum: sed priusquam passus esset, et resurrexisset a mortuis, non fides omnibus fuerat diffinita, id est resurrectione quippe Christi diffinita est.
Ad secundam3 respondetur eodem modo quod ratio procedit ex mala intelligentia eius quod dicit Apostolus, quod enim Apostolus inquit quod antiqui defuncti sunt iuxta fidem, non habet eam intelligentiam quod antiqui patres fidem non habuerunt cum eos idem Apostolus maxime de fide in eodem c. commendet, sed tunc dicuntur iuxta fidem defuncti, quia fidem habentes comitem sive sociam defuncti sunt. Unde glo. ita exponit, iuxta fidem, id est adherentes fidei.
Ad tertiam4 dicendum negando consequentiam, non enim ita dicitur ecclesia aedificanda a Christo super illam Petri confessionem. Tum es Christus filius Dei, etc. quod prius ecclesia simpliciter non fuerit, fuit plane aedificata super eandem fidem, cum omnes fideles a principio mundi in eadem fide fundati, et solidati sunt, in qua nos, illum liquidem crediderunt esse venturum quem nos venisse credimus, unde Mat. 21. Turbae quae praecedebant et quae sequebantur idem clamabant dicentes. Osanna Filio David, benedictus qui venit in nomine domini, in quo ut ait Hiero. et ponitur in glo. continua utrumque populum ostendit, et quae ante evangelium, et qui post evangelium domino crediderunt consona Iesu confessionis voce laudare, et Criso. Illi quidem prophetantes de Christo venturo clamaverunt, hi autem laudantes clamant de adventu Christi iam adimpleto; sed dicebatur a Christo aedificanda super confessionem praedictam Petri, quo ad illos qui credituri erant in Christo. Ecclesia enim quotidie hoc modo aedificatur, cum aliqui corpori Christi nouiter per fidem incorporantur, ad Ephe. 4. dicitur. Dedit quosdam apostolos etc. sequitur in aedificationem corporis Christi, glo. i. ut aedificent eos in corpus Christi qui adhuc alienati sunt. Et infra in eodem c. subiungit apostolus augmentum corporis facit in aedificationem sui, glo. quia illos qui non sunt corpus aedificat in suam civitatem vel societatem.
Ad quartum5 patet solutio ex dictis, pro eo enim syon dicitur omnes ecclesias generasse, quia inde exeuntes apostoli evangelium praedicarunt per universum orbem, unde fides non dicitur ibi simpliciter incepisse neque Dei ecclesia quae ante ab initio humani generis fuerunt, sed quantum ad promulgationem et dilatationem fidei per omnes nationes bene dicitur ibi initium fides sive ecclesia suscepisse, quia inde evangelium per apostolos et alios Christi discipulos derivatum est in omnes fines terrae. Ad quintum eodem modo respondetur.
Ad sextum6 eadem solutio datur.
Ad septimum7 patet etiam solutio ex dictis. Ecclesia enim quantum ad virtutem sacramentorum quibus formatur, et quae ex passione Christi virtutem suscipiunt, dicitur initium sumpsisse a passione Christi, licet fides ipsa simpliciter sive ipsa ecclesia a principio fuerit sicut saepe repetitum est.
Ad octavum8 dicendum quod nos loquimur in praesenti loco de ecclesia secundum praesentiam eius in rerum natura, et non secundum praedestinationem sive dispositionem quam ab aeterno habuit apud divinam sapientiam. Secundum enim praedestinationem, ut inquit Bernardus super Cantica, nunquam ecclesia electorum penes Deum non fuit. Si miratur hoc infidelis, audiat quod magis miretur, nunquam non grata extitit, nunquam non dilecta, quid inaudacter loquar quod mihi de corde Dei promptus ille supernorum delator consiliorum aperuit, paulum dico quae ut multa alia ita hoc quoque de divitiis bonitatis eius non est veritus divulgare secretum. Benedixit nos inquiens, in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati, et in conspectu eius in charitate, haec Bernardus. Et Origenes super Cantic. dicit. Non enim tu inde ex adventu Salvatoris in carne sponsam dici aut ecclesiam putes, sed ab initio humani generis, et ab ipsa constitutione mundi, immo ut paulo duce altius mysterii huius originem repetam, ante etiam constitutionem mundi, sic enim dicit ipse. Sicut elegit nos in Christo ante constitutionem mundi, ut essemus sancti, et immaculati etc.