Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Praemissis non obstantibus dicendum est ut prius, videlicet quod potestas dispensandi sacramenta sive clavium usus communis sit tam sacerdotibus bonis quam malis. Quod etiam convenientissime atque sapientissime ordinatum esse sic ostendit sanctus Tho. in 4. contra gentiles. Inconveniens videtur ut placet salutis in bonitate puri hominis quis ponat. Dicitur enim Hier. 17. Maledictus homo qui confidit in homine. Si autem homo consequi salutem per sacramenta non speraret nisi a bono ministro dispensata, videretur spem suae salutis aliqualiter in homine ponere. ut ergo spem nostrae salutis in solo Christo ponamus qui Deus, et homo est, confitendum est quod sacramenta sunt salutaria ex virtute Christi, sive per bonos sive per malos ministros dispensentur. Dicendum est ergo ad rationes factas in oppositum. Pro quarum solutione notandum iuxta dominum Bonaven. in 3. sententiarum, distinct. 10. quod dupliciter loqui possumus de clavium collatione alicui. Aut quantum ad ea quae sunt de necessitate, aut quantum ad ea quae sunt de idoneitate. Si loquamur primo modo quantum ad ea quae sunt de necessitate sive ad esse clavis sufficit donum spiritus sancti secundum gratiam gratis datam, hoc enim infallibiliter secundum divinam institutionem datur omni suscipienti ordinis sacramentum sive sit bonus sive sit malus. Ratio autem huius est quia donum gratiae gratis datae non repugnat iniquitati quia insimul esse potest cum ea, sicut patet in scientia et in aliis donis. Et rursus perversitas non repugnat utilitati illius doni, sicut enim praedicator malae vitae saepe bene praedicat, et frequenter fructificat. Propter quod dominus noluit prohibere eum qui in nomine eius eiiciebat daemonia quamvis eum non sequeretur, ut habetur Matth. 9. quia hoc erat ad utilitatem aliorum, sic quia bonum illud gratiae gratis datae ordinatum. est ad1 utilitatem communem quamvis non valet accipienti tamen valet aliis. Et ideo dominus qui in distributione sacramentorum utilitatem communem considerat, et suam institutionem non retractat, malis etiam confert istam potentiam qui ordinati sunt secundum ecclesiae catholicae formam. Si ergo quantum ad id quod de necessitate clavium loquamur sive quantum ad esse sive quantum ad executionem, cum nihil exigatur ad hoc nisi ordo, et iurisdictio praefata potestas clavium tam in bonis quam in malis est. Si autem loquamur quantum ad ea quae spectant ad idoneitatem, cum ad debitum usum officii concurrat meritum, et auctoritas praelationis, convenit talis habeat charitatem sive vitae sanctimoniam: quia cum illud sit officium mediatoris, et reconciliatoris, et auctoritas illa sit iudiciariae potestatis, et nullus sit bonus mediator qui est inimicus, nullusque sit bonus iudex in ea causa in qua est reus, convenientissimum est ut minister huius potestatis sit mundus, et sanctus. Unde Esa. 52. Mundamini qui fertis vasa domini, alias et si minister sit non tamen idoneus sive dignus est. His notatis facile est respondere obiectis. Ad omnes namque auctoritates inductas in oppositum unica responsio dari potest, videlicet quod loquantur de clavibus sive de usu earum quantum ad idoneitatem, non autem quantum ad necessitatem: quoniam licet omnes sacerdotes habeant potestatem solvendi, et ligandi, non tamen recte ac digne habent nisi qui vitam, et doctrinam apostolicam servant. Unde praemissae auctoritates non dicunt malos sacerdotes potestatem praefatam non habere, sed illos solos digne ac recte hac potestate uti significat qui praedicta sunt vita, et doctrina apostolica, ut exponit magister sententiarum in 4. distinct. 20.
Ad primum igitur respondetur, quod licet vita sanctimonia requiratur in ministro utente claves de congruitate non tamen de necessitate, ut superius ostensum est. Unde cum soli apostolorum imitatores digne recteque possint ligare, et solvere, ratio illa bene probat quod nemo digne habeat usum clavium qui non fuerit sanctimoniae Petri imitator. Ad quem sensum dicit August. quod beatus Petrus qui cum potestate habuit idoneitatem in receptione clavium figuram gesserit bonorum.
Ad secundam et est eadem responsio, dicimus enim quod ad usum clavium requiritur de necessitate donum spiritus sancti, intelligendo per donum spiritus sancti donum gratiae gratis datae quod est ipsa potestas clavium. Sed intelligendo per donum spiritus sancti donum gratiae gratum facientis non requiritur de necessitate, ita ut sine eo fieri non possit, bene de congruitate, sive quia sine eo incongrue vel non recte fit ex parte utentis quamvis subiiciens se clavibus clavium consequatur effectum, et ideo ratio non procedit. Ad tertiam respondetur quod beatus Aug. ut dicit sanctus Tho. loquitur de remissione peccatorum secundum quod sancti homines cooperantur ad ipsam non ex vi clavium sed ex merito congrui. Et ideo dicit quod etiam per malos sacramenta ministrat inter quae absolutio sacramentalis computanda venit sed per membra columbae, id est per sanctos viros facit remissionem peccatorum inquantum eorum intercessionibus peccata remittit. Vel potest dici quod membra columbae nominat omnes ab ecclesia non praescisos, qui enim ab eis sacramenta recipiunt gratiam consequuntur, non autem qui recipiunt ab illis quae sunt ab ecclesia praescisi, quia hoc ipso peccant excepto baptismo quem in casu necessitatis licet etiam ab excommunicato recipere. Ad quartam respondetur eodem5 modo quod August. loquitur de remissione peccatorum quae fit non vi clavium sed merito congrui sive suffragio orationis ecclesiae. Unde ait, quae per orationem id est columbae gemitum datur, vel loquitur quantum ad idoneitatem non quantum ad necessitatem, unde gloss. decreti dicit sic. Avari remissionem peccatorum non dant, id est non sunt digni dare. Vel etiam per avaros raptores, et foeneratores intelligit praescisos, ut eadem gloss. etiam exponit. Ad quintam respondetur quod dictum beati Greg. accipiendum est quemadmodum dictum beati August. scilicet quantum ad idoneitatem usus clavium seu dispensationis sacramentorum, quoniam verissimum est quod nullus digne recteque hoc exequi potest sicut apostoli nisi qui eorum doctrinam, et vitam imitatus fuerit. Ad sextam quae est auctoritas Origenis eodem modo est respondendum. Ad septimam rationem respondetur iuxta sanctum Thom. in 4. cum dicitur: quod nullus sapiens etc. hoc verum sit de rege qui defraudari aut decipi possit quales sunt reges terreni, talis autem non est rex caelestis qui defraudari non potest. quicquid enim facit totum ad eius honorem cedit etiam quod aliqui male clavibus utantur quia novit ex malis bona elicere et etiam per malos multa bona facere, et ideo non est simile. Ad octavam iuxta dominum Bonaven. in 4. respondetur dupliciter. Primo quod Deus non dat indigno propter se sed propter communem utilitatem, et ideo malus quamvis non sit dignus habendi, potest tamen esse utilis, et ideo ei confert. Secundo dicitur quod hoc facit Deus ad ostendendum abundantiam largitatis suae qui solem suum oriri facit super bonos, et malos. Matth. 5. Et haec pro primo huius summae libro.
Primi Libri Finis.