Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Ad pleniorem intelligentiam eorum quae de duratione ecclesiae diffinita sunt, aliqua obiecta movebuntur contra illa, quibus aliqui haeretici impulsi sunt ad dicendum, quod ecclesia iam defecisset, aut quod ante finem seculi peritura esset. Et arguitur primo1 ex illo Hierem. 5. Circ vite vias Hierusalem et aspicite, et considerate quaerite in plateis eius an invenietis virum facientem iudicium, et quaerentem fidem. q. d. non est aliquis, ergo videtur quod aliquando fides defecerit de ecclesia, et per consequens aliquando desiit esse. Secundo idem arguitur2 ex c. 7. eiusdem ubi dicitur. Periit fides, et ablata est de ore eorum, ex quo videtur quod fides aliquo tempore periit, et ita ecclesia Dei.
Tertio arguitur3 ex illo Dan. 9. ubi dicitur. Deficiet hostia, et sacrificium, et erit in templo abominatio desolationis, et usque ad consummationem, et finem perseverabit desolatio: ergo videtur quod ante finem mundi sacramenta, et sacrificium ac fides ipsa deficient in ecclesia, et per consequens ipsa ecclesia non est duratura usque in finem seculi.
Quarto arguitur4 ex illo Mat. 24. Abundabit iniquitas et refrigescet charitas, sed charitatem refrigescere superabundante iniquitate nihil aliud esse videtur quam charitatem deficere: ergo videtur quod aliquando charitas deficiet de ecclesia.
Quinto idem arguitur5 ex illo Lv. 18. Veruntamen filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra. hoc autem non videtur dictum, nisi quia fides ante consummationem seculi defectura sit, ergo idem quod prius.
Sexto ratione arguitur6 sic. Fides illius hominis est corruptibilis sive defectibilis, et ita fides alterius: et ita de singulis, nisi sit aliquis confirmatus possibile est ergo fidem in omnibus deficere.
Septimo sic7. In libertate est credere, et non credere: ergo possibile est ut tota ecclesia in cuius arbitrio est credere, et non credere, non credat, et ita patet id quod prius.
Octavo arguitur8 sic, universitas Iudaeorum quae prius fuit ecclesia iam non est ecclesia: unde tota ecclesia Iudaeorum videtur defecisse, dedit enim dominus illi libellum repudii, primo tribubus, et postea ducibus, ut dicitur Hiere. 5. Praevaricata est in me, domus Israel et domus Iuda ait dominus Negaverunt dominum et dixerunt non est ipse, ergo pari ratione tota ecclesia in Christianis est defectibilis. Consequentia patet, quia sicut modo ecclesia est in Christianis, ita aliquo tempore fuit in Iudaeis, iuxta illud psal. Notus in Iudaea Deus, et in Israel magnum nomen eius. Nono arguitur sic. In passione videntur omnes fideles defecisse a fide Christi, unde super psal. 14. beatus Augustinus tractans illum versiculum. Singulariter sum ego donec transeam, dicit sic. Vide: quoniam multi defecerunt usque ad ipsos primos haerentes, orti eius etiam ipsi defecerunt. et infra, sed quia in eius passione etiam illi primi cum futuri erant duces ecclesiae, et columnae terrae defecerant, et nondum factum erat quod ait in vii. psal. Ego confirmavi columnas eius qui ait singulariter sum ego donec transeam, scilicet ex hoc mundo ad patrem. Haec Aug. ergo pari modo posset modo contingere, et ita ecclesia deficeret.