Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
IMPROBATO errore praefatorum hominum perditorum iam respondendum restat eorum obiectionibus. Ad primam quae sumitur ex illo Matth. 20. Scitis quia principes etc. respondetur quod auctoritas illa nihil facit pro adversariis. Non enim bene ac recte intelligunt illam, sed deficiunt in duobus. Primo quidem in hoc, quia non est verum ut praetendunt quod in verbis praefatis dominus omnem dominatum sive principatum interdixerit apostolis, nec per consequens simpliciter omnem iurisdictionem coactiuam, cum Christus legatur dixisse Petro. Super plebem meam principem te constitui, et de apostolis dicatur psalm. 44. Constitues eos principes super omnem terram, sed tantum dominatum, et iurisdictionem qua gentiles, et homines mundani utuntur in subditos suos in servitutem eos redigendo, et eorum vita abutendo ad suas utilitates, et gloriam, sicut plenius explanavimus in superioribus, cap. duodecimo respondendo ad hanc obiectionem. Secundo deficiunt adversarii in hoc, quia administratio illa ad quam ecclesiae maiores deputantur non est ut ipsi praetendunt administratio, qua servus administrat domino suo, aut frater fratri suo, sed qua dominus, et praesidens intendit commoditatibus subditorum, qua medicus intendit saluti infirmantium, pater correctioni filiorum, pastor curae gregis, rector regimini populi, et gubernator navis directioni. Huiusmodi autem administratio non excludit iurisdictionem coactiuam in ministris supra eos quibus administratur, ut praefati haeretici fatue imaginantur, sed potius includit. Unde patet quod auctoritas illa catholice intellecta non facit pro adversariis.
Ad secundam respondetur negando minorem tanquam falsam immo haereticam cum de Christo dicatur Esa. 33. Ipse dominus noster iudex noster legifer noster et rex noster, quae absque iurisdictione coactiva non videntur posse praedicari de Christo. Ceterum ipse Christus ait Math. ultim. Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Praeterea quomodo iurisdictionem coactiuam dedisset apostolis. Math. xviii. dicit Quaecunque alligaveritis, etc. nisi ipse habuisset? Et ad probationem cum primo dicitur quod iurisdictio coactiva sine divitiis exerceri non potest, respondetur quod hoc sit falsum et stulte dictum, sicut manifestum est de iurisdictione coactiva spirituali, quae exercetur convenientissime, et a quolibet praelato quantumcunque divitiis careat, quicquid sit de iurisdictione seculari coactiva quae armorum potentia quandoque executioni mandatur. Ad id autem quod secundo dicitur quod Christus venit ministrare non ministrari, iam in prima responsione respondimus hoc insipienter esse dictum, quoniam huiusmodi ministratio Christi non evacuabat iurisdictionem coactiuam in Christo, sicut nec ut dictum est in apostolis, quoniam huiusmodi administratio erat sicut maioris et domini et magistri erga discipulos et servos eius, secundum illud Ioan. 13. Vos vocatis me magister et domine et bene dicitis, sum etenim. Et iterum. Quemadmodum bene feci et vos faciatis, non est servus maior domino suo, nec apostolus maior est eo qui misit eum. Quod vero tertio inducitur quod Christus iurisdictione coactiuam nequaquam exercuit, falsum est. Quod patet ex multis. Primo in eo quod Christus non modo consilia sed praecepta dedit tam circa sacramenta quam circa conversationem vitae. Circa sacramenta inquit Ioan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. De sacramento eucharistiae Ioan. 6. Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. De sacramento poenitentiae ait Matth. 4. Poenitentiam agite appropinquabit regnum caelorum. Circa conversationem vitae ait Ioan. 15. Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos, et similia. Praecipere autem non est nisi habentis iurisdictionem coactiuam, quoniam ut inquit Grego. et habetur in ca. quod praecipitur 14. questio 1. Quod praecipitur imperatur, quod imperatur necesse est fieri; si vero non fiat poenam, habet ubi consilium datur offerenmone domini in monte. Quisquis praeceptis non obtemperat reus est et debitor poenae. Tum secundo iurisdictionem coactiuam exercuit cum adiecit poenas aeternae damnationis non obedientibus praeceptis, et institutis suis, sicut patet superius, quod maxime spectat ad iurisdictionem coactiuam. Tum tertio etiam iurisdictionem coactiuam exercuit, cum Christus vendentes de templo, et ementes violenter eiecit, ut legitur Matth. 21. et Ioan. 2. Super quo verbo beatus Greg. 25. moral. ita loquitur, quod plurimum percutit stultum intellectum adversariorum. Nec frustra per semetipsum Deus aes nummulariorum fudit, et cathedras vendentium columbas euertit, quia nimirum signans per magistros quidem iudicat, vitam plebium sed per seipsum examinat magistrum.
Ad tertiam obiectionem quae sumitur ex auctoritate Origen. respondetur quod Origen. non vult secludere iurisdictionem coactiuam a praelatis ecclesiae, sed per hoc tantum vult quod etiam alii dicunt doctores sancti ut August. Isidorus et Bernardus, quod praelati spirituales debent velle plus diligi quam timeri. Hoc autem patet quoniam per solam mansuetudinem, et benevolentiam sine correctione disciplinae nulla respublica in hac mortali vita perfecte gubernari possit. Nam ut inquit Greg. in moral. et habetur in c. disciplina dist. 45. disciplina vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Sed circa subditos inesse debet rectoribus, et iuste consulens misericordia, et pie seviens disciplina, et multa ibi ad propositum. Ad quartam obiectionem patet responsio ex prima responsione. Dicimus enim quod non sit verum quod beatus Chrysosto secludat omnem iurisdictionem coactiuam a praelatis ecclesiae, cum ipse dicat super Matth. Ita se debet exhibere praelatus ut possit ridens timeri, et iratus amari. Sed excludit quemadmodum Christus iurisdictionem illam coactiuam tyrannicam quo principes gentium utuntur in subditos quia ut superius diximus talis non decet praelatos ecclesiae. Unde differentia inter principes ecclesiasticos, et seculares non est penes habere et non habere iurisdictionem coactiuam ut false adversarii somniant, sed penes habere, et non habere iurisdictionem coactiuam tyrannicam, sicut supra explanavimus.
Ad quintam quae est beati Ambrosii in ca. convenior. 23. quaest. 8. respondetur quam bene intellecta conformiter ad alia dicta eiusdem doctoris parum facit ad propositum adversariorum, quoniam licet potentia armorum, et in propria persona non congruat sacerdotibus resistere invadentibus bona ecclesiastica, cum ecclesia corporalia nesciat arma, ut in capi. porro 16. quaest. 3. dicit Ioan. Papa, non tamen propter hoc excluditur a sacerdotibus potentia sive iurisdictio coactiva spiritualis, cum ipse beatus Ambrosius legatur, ut supra induximus excommunicasse Theodosium magnum imperatorem, ut in cap. duo quippe distinct. 96. quod facere non potuisset si iurisdictionem coactiuam nullam habuisset.
Ad sextam quae sumitur ex auctoritate beati Chrysostomi in libro dialogorum suorum, respondetur quod non facit ad propositum adversariorum, quoniam Chrysostomus loquitur de his qui foris sunt, id est qui nunquam fidem Christi perceperunt. Talibus enim non est vis inferenda sed sunt cum charitate inuitandi ad fidem et morum correctionem: non autem loquitur de his qui iam fidem perceperunt, quoniam tales cogendi sunt retinere fidem, et religionem quam semel receperunt votisque firmaverunt. Unde in concilio quarto Toletano de Iudaeis ita diffinitum legitur, ut habetur in cap. de Iudaeis distinct. 45. De Iudaeis autem praecepit sancta synodus nemini deinceps ad credendum vim inferre, cui enim vult Deus miseretur, et quem vult indurat, non enim tales inuiti salvandi sunt sed volentes, ut integra sit forma iustitiae, sicut enim homo propria arbitrii voluntate serpenti obediens periit, sic vocante se gratiam Dei propria mentis conversione quisque credendo salvatur. ergo non vi sed libera arbitrii voluntate, et facultate ut convertantur suadendi sunt non potius impellendi: qui autem iam pridem fide semel imbuti sunt quia iam constat eos sacramentis divinis associatos, oportet ut fidem quam susceperunt tenere cogantur, haec ibi. Ista est sententia apostoli primi Corinthios quinto, cum ait. Quid enim mihi est de his qui foris sunt, id est extra ecclesiam, iudicare. His enim ut dicit glo. potius blandiendum est. Nonne de his qui intus sunt vos iudicatis, ubi glo. sic habet. Intus, id est in ecclesia professione, et nomine, in his enim putredo secanda est, haec glo. Manifestum est autem quod hoc sine iurisdictione fieri non potest, ergo apostolus praesupponit in ecclesia esse iurisdictionem coactiuam.
Ad septimam quae assumitur ex illo secundo Thimoth. secundo. Nemo militans etc. respondetur negando maiorem in qua dicitur quod ad habentem iurisdictionem coactiuam spectet implicari negociis secularibus. Et ad probationem cum dicitur quia ad ipsum pertinent contentiones, et lites dirimere, respondetur quod probatio ista nihil valet, quoniam dirimere contentiones, et lites inter aliquos maxime ecclesiasticos, et de ecclesiasticis rebus non est implicari negociis secularibus. Et cum dicitur quod contentiones et lites, et rixae inter negocia secularia computantur, extra ne cleri vel mona secu nego se immis capi 1. respondetur quod in praefato cap. bene computantur inter negocia secularia amare contentiones vel lites, non autem lites dirimere: magna certe est differentia inter amare lites, et contentiones quod vitii carnalitatis est, et dirimere lites quod charitatis est ut de se patet.
Ad octavam quae accipitur de Bernardo respondetur, quod nihil facit ad propositum, quoniam beatus Bernardus loquitur de terrenis, et secularibus causis atque tumultuosis litibus: istis enim apostoli non intendebant, non quia omni potestate iurisdictionis carerent, sed quia maioribus scilicet praedicationi, et orationi essent intenti. Praeterea si huiusmodi secularibus iudiciis apostoli non intenderent, sed relinquerent huiusmodi curam hominibus inferioribus iuxta consilium Apostoli primi ad Corinthios sexto. Secularia iudicia si habueritis contemptibiles, id est sapientes minoris meriti qui sunt in ecclesia constituite ad iudicandum, non propter hoc sequitur quod non fuerunt in aliis causis spiritualibus hominum iudices.
Ad nonam obiectionem quae sumitur ex dicto beati Gregorii respondetur quod in nullo favet proposito adversariorum, quoniam licet Gregorius dicat quod qui spiritualibus donis dotati sunt non debeant negociis secularibus implicari, sed maxime superioribus intendere, non tamen propter hoc negat tales habere iurisdictionem coactiuam simpliciter. Quod clarissime apparet si auctoritas beati Gregorii ex integro ponatur, ait enim sic, ut habetur in glo. 1. ad Corinth. 6. Hi Terrenas causas examinent qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt: qui autem spiritualibus bonis ditati sunt terrenis non debent negociis implicari, ut dum non coguntur inferiora bona disponere valeant bonis superioribus deservire. Sed tamen magnopere cavendum est ut hi qui bonis spiritualibus emicant nequaquam proximorum infirmantium negocia funditus deferant, sed haec aliis quibus dignum est tractanda committant vel per se gerant. Haec ille. Ex quibus manifeste patet quod adversarii contra se habent Gregorium, et non pro se.
Ad ultimam obiectionem quae sumitur ex glos. 1. Corinth. 6. respondetur quod illa glo. in nullo favet adversariis sicut supra diximus de dicto beati Gregorii, licet enim dicat glo. illa iuxta Apostolum quod ad iudicium causarum secularium, et negociorum terrenorum non maiores qui maioribus et spiritualibus intendere debebant, sed alii inferioris meriti instituendi sunt, non tamen excludit a praelatis ecclesiae iurisdictionem coactiuam, quod est propositum adversariorum ut patet manifeste. Ex quibus clarissime confutatur error Marsilii de Padua damnatissimus dicentis quod nec papa nec etiam tota ecclesia simul iuncta potest aliquem hominem punire punitione coactiva nisi concedat imperator.