Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.
Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.
Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.
Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.
Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.
Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.
Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.
Data responsione ad auctoritates sacrae scripturae quas adversarii in eorum favorem inducunt, consequens est ut responsa demus ad ea quae inducunt secunda via, videlicet ex decretis conciliorum Constantien. et Basilien. Ad quae respondentes dicimus quod nihil eorum quae inducunt militat contra conclusionem praefatam. Quod vero non militant ea quae inducuntur de concilio Constantien., apertissime ex multis ostenditur. Primo quidem1, quia non est verum, immo falsum, quod adversarii dicunt, videlicet quod Constantiae declaratum sit sive decretatum quod universalis synodus in Spiritu Sancto legitime congregata, generale concilium faciens, ecclesiam militantem repraesentans, potestatem a Christo habet immediate, cui quilibet cuiuscunque status sive dignitatis etiam si papalis existat obedire tenetur, etc. Plane nunquam in Constantia sub hac forma legitur aliquod decretum factum. Declaratio autem facta per patres illos sub obedientia Ioan. vigesima tertia congregata emanavit sub hac forma: Haec sancta synodus Constantiensis, generale concilium faciens pro extirpatione praesentis scismatis et unione ac reformatione ecclesiae in capite et in membris fienda, declarat quod ipsa in Spiritu Sancto congregata, generale concilium faciens et ecclesiam catholicam militantem repraesentans, potestatem a Christo habet immediate cui quilibet, etc. Ecce manifeste quod decretum illorum patrum non loquitur universaliter de qualibet synodo universali, sed de illa singulariter, pro cuius tempore non erat in ecclesia unus pastor totius ecclesiae indubitatus. Et ita patet primum, videlicet quod falsum sit quod tale decretum in forma qua proponitur fuerit factum Constantiae.
Secundo non militant quae inducuntur de concilio Constantien., quoniam dato quod tale decretum sicut dicitur per adversarios ibi fuisset factum, non habet necessitatem, quoniam hoc quod adversarii praesupponunt, videlicet quod fuerit ab universali concilio legitime congregato et repraesentante universalem ecclesiam militantem, est valde dubium apud multos, immo plurimorum iudicio scilicet eorum qui fuerunt de obedientia Gregorii et Benedicti falsum, quoniam sicut apertissime patet ex gestis illius congregationis, decreta illa, si ita sint appellanda, facta sunt solum a patribus aliquibus obedientiae Ioan. 23. Pro quo notandum quod congregatio illa Constantiae celebrata tria tempora habuit. Primum fuit in quo sola obedientia praefati Ioan. Balthasar Constantiae convenerat. Secundum tempus fuit in quo Angelus Corarius vocatus in obedientia sua Gregorius 12, iuri suo cedens, praefatae congregationi sub certis modo et formis se coniunxit. Tertium tempus est in quo reges et principes ac praelati obedientes Petro de Luna, Benedicto 13. vocato, in obedientia sua per suos oratores nova facta convocatione concilii se unierunt praefatae congregationi ad pacem dandam universali ecclesiae, et fuimus nos tunc praesentes in minoribus constituti. Pro quo solo tempore convenientibus omnibus simul tribus obedientiis fuit certum dicere quod universalis ecclesia repraesentative congregata esset Constantiae. Nullus autem dubitat, quando asserere quod sola obedientia Ioannis faceret concilium universale universalem ecclesiam repraesentans esset temerarium et scandalosum aliis duabus obedientiis.
Tertio ea quae inducuntur de decretis concilii Constantien. non militant, quoniam auctoritati illius aliae duae obedientiae, scilicet Gregorii et Benedicti, apertissima contradictione in plena congregatione se opposuerunt, et eorum contradictio iuit acceptata. Contradixit ac reclamavit in primis Gregorius ita in sua obedientia vocatus, qui verum se Romanum pontificem asserens et scribens mittens post praefatam declarationem factam ab illis, de obedientia Ioannis, oratores suos ad Constantiam committit eis dominis, scilicet cardinali sancti Sixti, Ioan. electo patriarchae Constantinopolitano, archiepiscopo Treveren., comiti palatino Carolo de Malateita, auctoritatem congregationem ipsam Constantien. in quantum per serenitatem regiam et non per Balthasar se nuncupari facientem Ioan. 23 vocatam, vice sua convocandi et auctorizandi in generale concilium, remota tamen omnimode inde praedicti Balthasar praesidentia et praesentia ab eisdem, etc. Verba sunt formalia bullae datae auctoritatis praefatis oratoribus, quae inserta est in gestis praefati concilii. Quod autem haec verba et gesta domini Gregorii praefato decreto contradicant et opponantur, manifestum est. Contradixit praeterea eidem decreto obedientia dominorum regum, praelatorum et principum et communitatum qui Petro de Luna, Benedicto 13 vocato, tanquam vero summo pontifici universalis ecclesiae adhaerebant. Nam ut ex gestis eiusdem concilii patet, pro eo quod tenebant praefatos patres Constantiae congregatos sub obedientia Ioannis sive etiam Gregorii non facere concilium universale nec eorum congregationem repraesentare ecclesiam Dei catholicam, noluerunt se unire illi nisi prius iuxta compacta in Narbona cum bonae memoriae domino Imperatore Sigismundo nova fieret per eos apud quos veram esse arbitrabantur Dei ecclesiam concilii convocatio, sicut et factum est nobis praesentibus in minoribus constitutis. Quae omnia ita facta esse et ab omnibus acceptata synodus ipsa Constantiensis per diversas sessiones apertissime testatur. Quibus tribus obedientiis tandem in nomine Christi Constantiae convenientibus sub intentione celebrandi concilium universale habita est certitudo et fides apud omnes Christi fideles universale concilium universalem ecclesiam repraesentans Constantiae celebrari, et non ante concurrente ambigua inter fideles concertatione apud quem trium pro Romanis pontificibus se gerentium apostolicae sedis auctoritas resideret et principatus. Ut enim testatur devotissimus Bernardus libro quinto de consideratione: Fides ambiguum non habet; alias si habet, fides non est, sed opinio. Ex qua contradictione aliarum duarum obedientiarum clarissime percipit quisque doctus quam praesumptuosa sit illa assertio quam obedientia illa Balthasar Constantiae conveniens faceret concilium universalem ecclesiam repraesentans. Quarto ea quae inducuntur de decretis concilii Constantien. nullius sunt roboris aut momenti, quoniam in illorum determinatione non modo non intervenit universalis ecclesia, sed obedientia una tantum, scilicet Ioannes vigesima tertia, ut dictum est, sed etiam non integre tota illa obedientia: quoniam plures patres doctissimi illius obedientiae illis non praestiterunt consensum aut assensum suum. Item nec ipse in sua obedientia vocatus Ioan. vigesimo tertio: quoniam cum post recessum suum a Constantia Scaphusae constitutus audiret praefatam declarationem conclusam, dominis oratoribus Christianissimi regis Franciae visitantibus eum, videlicet domino duce Bavariae, domino Nicolao de Calavilla aliisque eorum collegis, amaro animo conquestus est falsa quaedam et erronea adversus auctoritatem Romani pontificis decreta per aemulos suos post recessum eius esse conclusa. Quinto praefata decreta concilii Constantien. non militant: quoniam nunquam fuerunt per omnes alias obedientias simul approbata immo nec repetita; immo tota synodus ex tribus obedientiis congregata statutis suis videtur designasse decretum illud nunquam in mente sua insedisse. Quod patet ex duobus. Primo ex eo quod in sessione 36. ita dicitur. Sacrosancta Constantiens. synodus statuit, et decrevit quod futurus Romanus pontifex, per Dei gratiam de proximo assumendus cum hoc sacro concilio, vel deputandus per singulas nationes debeat reformare ecclesiam in capite Romanae curiae secundum aequitatem, et bonum regimen ecclesiae, etc. Et sequitur in 13. articu. propter quae et quomodo papa possit corrigi vel deponi. Ecce quod manifeste datur intelligi quod synodus illa hoc discernens non approbaverit aut mente habuit illa decreta prima Constantiae. Secundo ex illo quod praefata synodus Constantiens. postquam papa Martinus fuit creatus morem observando antiquorum conciliorum humiliter petiuit ab eo confirmationem, et roborationem omnium quae fecerat, cum autem confirmare, et roborare superioris auctoritatis sit: planissimum est quod synodus illa integra ex omnibus obedientiis Christianitatis non erat huiusmodi fidei quod concilium universale habeat a Christo immediate potestatem cui etiam papa obedire tenetur. Sexto praefatum decretum Constancien. non militat: quoniam per apostolicam sedem non fuit approbatum: immo videtur per dominum Martinum reprobatum sive annullatum in condemnatione erroris Ioannis vicleff, et Ioannis Hus: inter quos, ut patet in bulla quam approbante concilio Constantien. dominus Martinus misit universis praelatis nationis Germaniae, unus articulus condemnatus est. Quod Petrus non est nec fuit caput ecclesiae sanctae catholicae. Secundus articulus de quo mandat praefatus dominus Martinus praelatis, et inquisitoribus fidei, ut inquirant suspectos de praefatis erroribus: utrum credant quod papa canonice electus qui pro tempore fuit eius proprio nomine expresso sit successor beati Petri habens auctoritatem supremam in ecclesia Dei, haec ibi. Clarissimum est autem quod hi duo articuli per dominum Martinum assentiente et approbante concilio plenario Constantien. videlicet quod papa sit caput sanctae sedis catholicae, id est universalis, et quod habeat supremam potestatem in ecclesia Dei: non possunt simul stare cum decreto illo quod Constantiae factum legitur per quosdam de obedientia Ioan. Balthasar de superioritate conciliorum supra papam: quoniam ut habetur in cap. inferior distinct. 21. Sola sedes potior inferiorem convenienter absoluit: nec potest quisquam quae inferioris auctoritatis est eum qui maioris potestatis est adiicere aut propriis subiugare diffinitionibus. Si papa manens papa alterius iudicio praeterquam Dei subiacet non potest stare in veritate articulus ille diffinitus Constantiae per dominum Martinum: quod papa habeat supremam potestatem in ecclesia, ut in superioribus etiam deduximus. Septimo praefata decreta quae inducunt adversarii de concilio Constantiensi non militant: quoniam expresse sunt contra sacrorum conciliorum canones, et apostolicae sedis diffinitiones sicut in superioribus est demonstratum, quare quicquid diffinitum sit in contrarium quibuscunque viribus caret iuxta cap. haec est fides pater beatissime 24. q. prima. Octavo decreta illa non militant: quoniam sanctorum patrum sententiis, quorum doctrinam in his quae fidei sunt universalis iam approbavit ecclesia manifeste contradicunt: sicut patuit exemplariter in superioribus ubi pro principatu Romani pontificis testimonia induximus de beatis Hieronymo, Augustino, Ambrosio, Cyrillo, Chrysostomo, Theophilo et Cipriano atque Leone primo: quorum sententiae in materia fidei cum iam ab universali ecclesia sint firmatae, ut patet in quinta synodo nulla auctoritate nulla hominum diffinitione possunt repelli. Omnis quippe contradictio facta horum patrum sententiis fieret profecto fidei ipsius universalis ecclesiae. prima namque salus ut habetur in ca. prima 15. quaest. 1. est rectae fidei regulam custodire, et a constitutis patrum nullatenus deviare. Nono praefata decreta locum non habent: quoniam contradicunt communi doctrinae clarissimorum doctorum tam iuris divini quam humani: qui ut in superioribus declaratum est de venerabili Hugone de sancto Victore, de Alberto Magno, de sancto Thom. de magistro Alexandro de Alis, de sancto Bonaventura, etc. qui testimoniis scripturarum sanctarum, et canonum reverentia totius orbis consecratorum, et auctoritatibus summorum pontificum clarissima luce demonstrant Romanum pontificem ita principatum habere in universa ecclesia ut extra casum haeresis in quo a papatu cadit solum Deum iudicem superiorem habeat cuius vicarius immediatus existit. Est autem mirabile quod patres illi Constantiae congregati voluerunt uno ictu non solum delere sed haereticare tantorum patrum doctrinam. Est autem hic non praetereundum quod habetur in cap. placuit 36. quaest. 2. quod auctoritas concilii non praeiudicat auctoritati Hieronymi, et maxime cum divinae scripturae innitatur: ubi dicit glossa quod haec ratio est, quia roboratur auctoritate veteris testamenti, et concilii Meldensis. Si autem unius doctoris sancti auctoritas roborata auctoritate sacrae scripturae, et auctoritate unius concilii praeiudicat auctoritati unius concilii universalis, ut ibidem dicitur: quanto magis auctoritas tantorum doctorum, et sanctorum roborata, et sacra scriptura, et conciliis universalibus, et diffinitionibus apostolicae sedis praeiudicare debet decreto unius obedientiae tantum et tempore scismatis. Ex quibus omnibus liquido colligitur quod praefata decreta quae ex adverso allegantur a patribus aliquibus Constantiae edita unius obedientiae tantum tempore scismatis nec necessitatem habent nec virtutem evertendi fidem quam de Romani pontificis principatu semper servavit sanctorum patrum auctoritas, et universalis ecclesiae pietas venerata est.