Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Viso quibus tam quod mediis sive principio formali unitas ecclesiae compaginata sit, in quo tanquam efficiente principio fiat ostendamus. Dicimus autem quod unitas ecclesiae communiter est a tota Trinitate, a qua habet esse, opera enim exteriora, ut ait beatus Augu. et beatus Dyon. indivisa et communia sunt toti Trinitati. Interdum tamen ex diversis respectibus appropriatur singulis personis. Appropriatur enim aliquando patri, eo quod est principium totius deitatis, et unitas habet rationem principii. Unde secundum Aug. li. 1. de doct. Christiana, et inducitur a magistro sententiarum in 1. sentent. dist. xxxi. unitas appropriatur patri, ait enim. In patre unitas, in filio aequalitas, in spiritu sancto unitatis aequalitatisque concordia. Aliquando etiam legitur quod unitas ecclesiae appropriatur filio propter naturam assumptam, secundum quam speciali modo, ut supra induximus, convenit ei quod sit caput ecclesiae, ex hominibus sumptae propter conformitatem, scilicet naturae cum membris. Ex capite autem pendet unio membrorum. Unde apostolus ad Eph. 1. Crescamus in illo per omnia qui est caput nostrum Christus, ex quo totum corpus compositum est, et connexum, et compactum, ut dicit glo. per fidem, et connexum vinculis charitatis. Idem ad Colo. 2. habetur. De hac praeterea unitate facta per Christum dicitur in psalm. cxlvi. Aedificans Hierusalem dominus dispersiones Israel congregabit, et gloss. Dominus aedificat Hierusalem caelestem, quam de uiuis lapidibus construit ruinam angelicam reparans, et ipse qui aedificat congregabit in una fide spe, et charitate dispersiones Israel, id est fideles olim dispersos colliget, ut de illis aedificium caeleste formetur. haec glo. Item Ioan. x. inquit Christus. Alias oves habeo quae non sunt de hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor. Et Ioan. 11. dicitur. Iesus moriturus est, non tantum pro gente (scilicet iudaeorum) sed ut filios Dei qui dispersi erant congregaret in unum. Item Apostolus ad Ephe. 2. dicit. Ipse est pax nostra qui fecit utraque unum. Ceterum unitas ecclesiae appropriata legitur spiritui sancto, cui appropriatur connexio unio, et communio, secundum Augustin. lib. 1. de trinitat. Unde glo. super illud ad Roma. 8. Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei, dicit sic. Quia spiritus sanctus communis est patri, et filio, amborumque unio per ipsum fit societas, et unitas qua efficimur unum corpus unici filii Dei. unitas enim non compaginat quam facit charitas. Charitas unde est, nisi a spiritu sancto? Haec glo. Huius etiam rei apertissimum testimonium habemus ab apostolo Paulo qui ait. i. ad Corinth. 12. Et enim uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, gloss. uno spiritu scilicet sancto, ducti sumus in unum corpus. Idem habetur ex. 1. ad Ephe. 5. unum corpus, et unus spiritus, ubi gloss. magistri ita que inquit, unum corpus efficimur propter societatem quam facit spiritus sanctus non sine patre et filio. Etiam quippe accipitur hoc donum, ut in sancto spiritu fiat remissio peccatorum, quam remissionem cum trinitas faciat, proprie tamen ad spiritum sanctum intelligitur pertinere. Ipse enim est spiritus adoptionis filiorum, ipse est patris et filii amor. ad ipsum ergo pertinet societas qua efficimur unum corpus unici filii Dei. haec glo. Praeterea circa hoc notandum, quod sicut spiritui sancto tanquam principali agenti attribuitur unitas qua omnes fideles efficiuntur unum corpus unici filii Dei, ita sacramento baptismi tanquam instrumento divinae pietatis legitur attribui effectus unionis sive incorporationis qua fideles Christo incorporantur. Unde apostolus ad Gala. 3. Quotquot baptizati estis Christum induistis. Item August. ad Bonifac. et habetur in. c. quia plus de consec. dist. 2. Nulli est aliquatenus ambigendum unumquemque fidelium corporis, et sanguinis dominici tunc esse participem, quando in baptismate membrum efficitur Christi. Item li. de baptis. parvulorum, et habetur de consec. dist. iiii. c. ad hoc, sic idem ait Augu. Ad hoc baptismus valet, ut baptizati Christo incorporentur.