Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.
Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.
Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.
Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.
Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.
Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.
Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.
Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.
Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.
Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.
Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.
Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.
Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.
Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.
Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.
Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.
Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.
Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.
Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.
Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.
Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.
Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.
Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.
Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.
Liber III: Liber III — De universalibus conciliis
Caput I: Cap. I. Quid concilii nomine importetur.
DECURSIS pro nostri parvitate ingenii primis duobus libris huius nostri operis videlicet primo libro de universali ecclesia, et secundo de ecclesia Romana, et eiusdem pontificis primatu. Reliquum est iuxta propositi nostri formam opitulante nobis gratia salvatoris librum tertium subiungere de universalibus conciliis. Praemittimus in primis quid concilii nomine importetur. Pro quo sciendum quod prout ex Isidoro nostro libro Ethic. et capit. canones distinct. 1. colligere possumus, triplex est huius nominis concilii interpretatio. Primo quidem concilium quasi consilium dicitur a confidendo quasi considium d. litera in l. mutata, et hoc quia in concilio confident maiores secundum morem tractantium graviter, et mature res ad universitates pertinentes, hinc dicit Isidorus ubi supra. Synodus ex graeco interpretatur comitatus vel coetus. 1 Concilii vero nomen tractum est ex more Romano. Tempore enim quo causas agebant conveniebant omnes in unum communique intentione retractabant. Scribitur etiam primo Machab. decimo quarto. quod seniores in plateis sedebant, et de bonis terrae tractabant. Secundo concilium dicitur a communi intentione. unde Isido. ubi supra vel concilium dictum est a communi intentione eo quod in unum dirigant omnem mentis intuitum. Cilia enim secundum Papiam sunt velamina oculorum dicta a celando oculum. Concilium ergo dicitur a con et cilium, quia omnes in concilio congregantur ut in unum conveniant omnemque mentis intuitum dirigentes ad unum, scilicet ad utilitatem publicam, unde Synodus dicitur a syn quod est simul, et odos quod est via: quia omnes ad eundem finem tendunt. unde sequitur in decreto. Coetus conventus est vel congregatio a coeundo vel a conveniendo in unum, hinc etiam conventus est nuncupatus quia ibi homines conveniunt sicut conventus est coetus, sic et conciliorum a societate multorum in unum appellatur, haec ibi. Tertio dicitur concilium a consulendo quasi consilium, et hoc recte: quoniam consilium concilii antonomatice dicitur concilium. Ad hoc enim viri sapientes ad concilia vocantur, ut super agendis consulant. Cum enim in rebus agendis multa incertitudo inveniatur quia actiones sunt circa singularia contingentia quae propter sui variabilitatem incerta sunt et in dubiis atque incertis ratio non proferat recte iudicium absque inquisitione praecedente. ideo necessaria est inquisitio rationis ante iudicium de eligendis, et haec inquisitio concilium vocatur. Ex hac triplici nominis concilii interpretatione posset una diffinitio magistralis elici communis ad omnia concilia tam ecclesiastica sive generalia sive particularia, sive secularia aut laicalia, quae imperatores aut reges cum maioribus proceribus aut principibus, et magistratibus regnorum pro arduis causis agunt, unde de 1. Paralip. in ca. 3. ita legitur. Misit quoque rex Ezechias ad omnem Israel, et Iudam et scripsit epistolas ut venirent in domum domini in Hierusalem, et infra. Inito ergo consilio regis, et principum et universi coetus Israel decreverunt ut facerent etc. Unde etiam in c. Canones dist. 15. inquit Isidorus quod nomen concilii tractum est ex more Romano. tempore enim quo causas agebant conveniebant omnes in unum communique intentione tractabant. 2 Descriptio vero magistralis talis esse potest. Concilium est congregatio sive conventus hominum prudentium publica auctoritate convocatorum ad tractandum communi intentione de rebus necessariis sive commodis reipublicae sive universitatis. Tanguntur autem in hac diffinitione quattuor causae ipsius concilii. Primo materialis ex qua corpus concilii consurgit cum dicitur quod est congregatio sive conventus hominum, i. habentium rationem. Solius enim rationalis naturae est ratiocinari, et inquirere de agendis. Bruta autem animalia non consilio sed naturae impetu se movent. unde Tullius in rhetoricis diffiniens consilium inquit. Consilium est aliquid faciendi vel non faciendi recte excogitata ratio. Additur autem prudentum quoniam hominum imprudentium congregatio non est digna nomine concilii. Cum enim prudentia recta ratio sit agibilium (ut 6. Ethicorum dicitur) maxime ad prudentiam pertinet consilium. unde prudens ut ibidem Aristoteles dicit est bene consiliativus. Econverso vero imprudens sive fatuus male consiliari potest, propterea dicitur Eccles. 8. Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quae eis placent. propria ergo materia ex qua corpus concilii instituendum venit est conventus virorum prudentum, quocirca sapiens ecclesiasticus inquit cap. 6. In multitudine presbyterorum prudentum sta: et sapientiae illorum ex corde coniungere. Secundo tangitur causa effectiva auctorizans concilium cum dicitur auctoritate publica convocatorum. Profecto cum ad potestatem publicam potissime pertineat eorum consideratio quae universitatem respiciunt ad ipsam maxime pertinet sive in uno resideat sicut in regno sive in pluribus, ut in aliis politiae speciebus concilium convocare efficere, et auctorizare. Tertio tangitur quasi causa formalis cum dicitur communi intentione. Plane quemadmodum forma dat esse rei et nomen ita communis intentio dat esse et nomen concilii ipsi congregationi. unde ut ait Isidorus ubi supra qui sibimet dissentiunt non agunt concilium: quia non consentiunt in unum. Quarto tangitur causa finalis concilii cum dicitur ad tractandum de rebus necessariis sive commodis universitatis, hic profecto esse debet principalis finis synodalis congregationis virorum prudentum sive patrum; haec duo praecepta Plato dedisse legitur teste Tul. lib. de officiis volentibus prodesse reipublicae unum est ut utilitatem civium sic tueantur, ut quocumque agunt ad eam referant obliti commodorum suorum. Alterum praeceptum est ut totum corpus reipublicae curent nec partem tueantur, et alias deserant.
Caput II: Cap. II. De origine celebrationis conciliorum in ecclesia.
PERCURRENTIBUS diligenter scripturam sanctam facile erit reperire unde conciliorum celebratio in ecclesia Dei origine habuerit. Invenimus siquidem quod a patribus in veteri testamento quod et ab apostolis in novo derivatum est exemplum celebrationis conciliorum in ecclesia. De veteri quidem testamento exemplum colligitur ex illo Num. 16. ubi dicitur, viri proceres synagogae: qui tempore concilii per nomina vocabantur. In novo vero testamento exemplum celebrationis conciliorum ab apostolis habemus qui ut colligitur ex libro actuum, et ex traditione patrum plures synodos ad nascentis ecclesiae informationem instituisse referuntur. Prima autem synodus ab apostolicis celebrata fuit illico post ascensionem domini super electione Mathiae, subtracta enim corporali, et visibili praesentia salvatoris nostri ab ecclesia intelligens beatus Petrus adesse Christus quo pontificatus sui fungeretur officio a maioribus incipiens curavit in primis ne sacer ille numerus duodenarius quo consecratus erat numerus apostolorum diminutus maneret. Unde apostolorum collegium, et Christi discipulos alloquitur ut Lucas evangelista, et scriptor veridicus testatur Actuum 1. Viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Iesum; qui annumeratus erat nobis, et sortitus est nomen ministerii huius. Et infra. Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, sequitur testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis etc. Ubi notandum pro in posterum dicendis quod in hac prima synodali congregatione quam apostolos legimus celebrasse non solum apostoli interfuerunt sed etiam laici, et etiam feminae quae communi nomine dicebantur discipuli domini quod aperte habetur ex textu eiusdem cap. ubi enumeratis apostolis sequitur, hi omnes erant perseverantes in oratione cum mulieribus, et Maria matre Iesu, et fratribus: sequitur in diebus illis, glossa interl. cum essent apostoli in coenaculo superiori. Exurgens Petrus in medio fratrum dixit: Erat turba hominum quasi centum viginti. Secunda synodus ab apostolis celebrata fertur cum septem dyaconi electi dicuntur ad dispensationis quotidianae ministerium, de quo Act. 6. sic dicitur. In diebus illis crescente numero discipulorum factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduae eorum: convocantes autem apostoli multitudinem discipulorum dixerunt. Non est aequum relinquere nos verbum Dei et ministrare mensis. Considerate ergo fratres viros ex nobis boni testimonii septem plenos spiritu sancto, et sapientia quos constituamus super hoc opus: ubi advertendum quod convocari per duodecim apostolos ad hanc synodum sive ad hoc concilium fuerunt laici qui discipuli domini vocabantur quibus apostoli libertatem dederunt eligendi eos qui necessariorum dispensationis ministerio superintenderent. Tertiam synodum apostolos hierosolymis celebrasse legimus quando audientes quod Samaria ad praedicationem Philippi qui erat unus de septem dyaconibus recepissent verbum Dei miserunt ad eum Petrum, et Ioannem ut acciperent spiritum sanctum: scilicet in visibili signo: non enim in quemquam eorum venerat, scilicet visibiliter, ut habetur Act. 8. Circa quam synodum (si synodus appellanda veniat ut nunc loquimur de synodo) est etiam advertendum quod in ea non legitur aliqua convocatio facta quorumcumque aliorum qui absentes essent hierosolymis. Quartam synodum ab apostolis celebratam dicunt ubi cum fidelium populus apostolica praedicatione convalescere augereturque in dies congregatur ecclesia, et apostolis concilium agentibus primo discipuli vocati sunt Christiani qui prius communi nomine discipuli appellabantur, de hac synodo mentionem facit glossa decreti in capi. Sacro sancta distinctione vigesima secunda. Intra quam synodum hoc venit notandum primo quod in ea non fuerunt nisi Paulus, et Barnabas apostoli. Quintam synodum sive quintum concilium celebrasse dicuntur super quaestione de observatione legalium, de qua Act. 15. ubi sic dicitur. Surrexerunt autem quidam de haeresi Pharisaeorum qui crediderunt dicentes quod oportet circumcidere eos: praecipere quoque servare legem Moysi. Conveneruntque apostoli, et seniores Iudaeae, ubi dicit glo. hic datur exemplum faciendi conventus ad discernendum ea quae sunt fidei, sequitur, cum autem magna inquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos, ubi dicit glo. prae omnibus quasi princeps Petrus loquitur. Circa quam synodum est notandum quod ut colligitur ex littera ipsa ad hanc synodum licet gravis esset quaestio in materia fidei non tamen convenerunt, nisi quattuor apostoli, scilicet Petrus, Paulus, Barnabas, et Iacobus, ut colligitur ex ca. 2. ad Gal. nec etiam alii seniores qua provinciae Iudae. Sexta synodus quae ab apostolis Hierosolymis celebrata dicitur fuit super abolenda suspitione quorundam Iudaeorum qui Paulum legales cerimonias quas idolatriam respuere putabant, de qua sicut Act. 21. habetur. Cum Paulus venisset Hierosolymam, et introisset ad Iacobum omnes collecti sunt seniores qui dixerunt illi, vides frater quot milia sunt in Iudaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis: audierunt enim de te quia dissensionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere eos circumcidere pueros suos nec secundum consuetudinem ingredi debere, quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse hoc ergo fac quod tibi dicimus, sunt nobis viri quattuor votum habentes super se his assumptis sanctifica te cum illis, et impende cum illis ut radant capita sua, et sciant omnes quia quae de te audierunt falsa sunt: sed ambulans, et ipse custodiens legem, haec ibi. Circa quam synodum advertendum est primo quod in ea non videtur interfuisse Petrus nec alii discipuli, nisi isti duo, scilicet Iacobus episcopus Hierosolymitanus, et Paulus. Secundo quod ista congregatio facta est per Iacobum, et sub eo et non nisi sub senioribus qui erant Hierosolymis, tertio quod solum videtur facta pro tollenda suspitione quam ex Iudaeis credentes habebant de Paulo. Septima synodus legitur congregata sub Paulo in Mileto super regimine ecclesiae, in qua congregasse dicitur maiores natu ecclesiae, id est presbyteros Ephesios quos ipse Paulus ibi venerando nomine appellat episcopos, quibus ait Act. 20. Attendite vobis, et universo gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit regere ecclesiam Dei quam acquisivit suo sanguine. Circa quam synodum est advertendum quod in ea solus Paulus interfuit de numero apostolorum, et sub eo celebrata est ad quam tantum presbyteros Ephesi legitur convocasse. Octava synodus quam apostoli celebrasse dicuntur fuit illa in qua apostoli in unum convenientes symbolum ediderunt, ut enim ex maiorum traditione accepimus apostoli discessuri ab invicem cum vellent iuxta praeceptum domini ad singulas proficisci nationes, normam sibi futurae praedicationis, et fidei regulam credentibus statuere curarunt.
Unde convenientes in unum, et singuli singulas proferentes sententias symbolum fidei tradiderunt quod universalis tenet ecclesia. Sic enim beatus Clemens discipulus, et successor apostolorum in decretis suis testatur. Item Leo papa primus pulcherrimae Augustae scribens ita inquit. Catholici symboli brevis, et perfecta confessio duodecim apostolorum totidem signata est sententiis. Item beatus Ambrosius clavem regni caelorum deputans esse fidem apostolorum. Clavem inquit istam arbitror duodecim artificum operatione conflatam duodecim enim apostolorum symbolo fides sancta concepta est: qui veluti periti artifices in unum convenientes clavem suo concilio construxerunt. Clavem enim quandam ipsum symbolum dixerim per quod reserantur diaboli tenebrae ut lux Christi adveniat etc. haec ille. Notandum est quod glossa ordinaria super Act. apostolorum non ponit nisi quattuor synodos apostolis celebratas. Quarum prima ut habetur super cap. 1. est habita pro electione alterius apostoli loco Iudae. Secunda super electione septem dyaconorum, tertia de circumcisione non imponenda illis qui credebant de Iudaeis vel gentibus, quarta de non prohibendis primo tempore Iudaeis legalibus ceremoniis initiari ubi necessitas exigeret.
Caput III: Cap. III. De multiplici specie conciliorum in ecclesia.
TRES communiter species apud doctores invenimus distinctas conciliorum ecclesiasticorum quorum forma, et exemplum praecessit in conciliis per apostolos celebratis, videlicet universale sive generale, prouinciale, et episcopale. Generale autem sive universale concilium invenitur quandoque distingui dupliciter secundum quod ratio uniuersalitatis potest dupliciter accipi: uno modo videlicet ex parte convocandorum sive convenientium ad concilium, et sic universale concilium dicitur quod est plenarium: quod iuxta beatum Aug. libro de unico baptismo dicitur quod celebratur convocatis episcopis de universo orbe Christiano, et de tali universali concilio militat illa diffinitio quae ponitur in gl. ca. primi dist. 17. ubi dicitur concilium universale est quod a papa vel eius legato cum omnibus episcopis i. et cum episcopis de universo orbe Christiano congregatis constituitur. Et loquendo hoc modo de universali concilio plenitudo illius dicebatur consurgere ex quinque sedibus patriarchalibus videlicet Constantina, Alexandrina, Antiochena, Hierosolymitana, et Romana: quando omnes illas fidei lumen irradiabat. unde in nona actione octavi conciliu legitur, patres eiusdem concilii in receptione patriarchae Alexandrini qui ultimo venit dixisse. Glorificamus Deum universorum qui quod deerat universali concilio supplevit, et nunc eam perfectissimam demonstravit. Forma vero huiusmodi concilii universalis praecessisse videtur aliquo modo in concilio primo ab apostolis celebrato Act. 1. quod beatus Petrus universalis ecclesiae pontifex omnibus apostolis praesentibus celebravit. Alio modo ratio uniuersalitatis in concilio accipitur non ex parte convocandorum sed ex parte auctoritatis in eo presidentes, quae tanta est ut legem ponere, et praecipere possit toti universitati fidelium, et hoc modo concilium universale dicitur quod papa totius ecclesiae princeps, et rector per se aut legatum suum speciali commissionepro rebus totam ecclesiam concernentibus convocatis praelatis ecclesiae, et si non in omnibus, quia hoc semper non bene possibile est nec etiam necesse (ut infra ostendemus) celebrat. et hoc modo loquendo de universali concilio universalia concilia multa dicuntur quae celebrata sunt per summos pontifices cum episcopis tantum Italiae sicut patet in gestis conciliorum de concilio celebrato per beatum Silvestrum papam post Nicaenam synodum 270. patrum. In quo confirmata est fides Nicaenae synodi, et Arrius condemnatus. Item patet de synodo celebrata Romae per Symmachum papam in qua dicitur Symmachus papa in generali concilio praesidens, et sic de multis aliis ad quae et si de toto orbe Christiano praelati non convenerint nec fuerint vocati, sed tantum de patriarchatu Romano: nihilominus universalia veraciter dicuntur, propter auctoritatem Ro. pon. sive patriarchae, qui cum non tantum sit Romanus patriarcha sed etiam totius orbis. unde in concilio Calcedonensi beatus Leo papa vocatus est Icomenicus, id est patriarcha, quare in ca. Convenientibus 1. q. 7. glo. diffiniens synodum universalem dicit si universales synodi dicuntur in quibus Ro. pon. vel eius legatus interest, quocirca talium universalium conciliorum canones sive synodicae diffinitiones non tantum subditos Romano patriarchatui ligant, sed universos fideles qui mediate aliis patriarchatibus, et potestatibus subsunt. Forma vero huius concilii generalis praecessit in secundo concilio apostolorum quod beatus Petrus praesentibus solum tribus aliis apostolis, scilicet Paulo Iacobo, et Barnaba legitur celebrasse. Est autem hic advertendum quod et si concilium plenarium tempore quo catholicae fidei lumen partes orientales illustrabat diceretur quod ex quinque patriarchalibus sedibus consurgebat, a tempore tamen quo fidei splendor occubuit in partibus orientalibus concilium patriarchatus Romani in quo Christianae religionis claritas sincera semper perseverat universale est, non tantum ex parte auctoritatis Ro. pon. quae ad universam ecclesiam extenditur: sed etiam ex parte convocatorum sive convenientium: quia ex universo orbe Christiano congregantur cum ad solum patriarchatum Romanum ecclesia redacta sit dicente beato Hiero. super psal. ca. 33. Ecclesia non in parietibus consistit sed in dogmatum veritate: ubi vera fides est ibi est ecclesia. Et Chrys. super Mat. ubi fides est ibi ecclesia ibi sacerdos ibi baptismus ibi Christianus: ubi fides non est ibi ecclesia non est. Et Amb. super epistolam ad Thim. primam ca. 1. Scribo tibi ut scias quam ecclesiam ordines quae est domus Dei, ut cum totus mundus Dei sit ecclesia: tamen domus eius dicatur cuius hodie rector est Damasus. Mundus enim in praeuaricatione est diverso turbatus errore: ideo illic necesse est dicatur domus Dei, et veritas ubi secundum voluntatem suam timetur. Non est autem praetereundum pro pleniori notitia huius nominis universalis concilii quod cum universalis ecclesia catholica dicatur largo modo loquendo catholicum sive universale potest dici concilium quod ab eius unitate non discessit. Quocirca dicit Dominus Aimarus archiepiscopus Remensis in libro suo de synodis cum duarum aut trium provinciarum episcopi conveniunt, et ea statuunt quae catholicae ecclesiae conveniunt fortassis tale concilium universale dici potest quamvis non sit ab universis praesulibus actum. Sufficit enim quod ab unitate universorum fide et traditionibus non discrepat, haec ille. Sed hoc in loco cum distinguamus species conciliorum non loquimur ita generaliter de universali concilio, quia hoc modo omnia concilia patriarchalia et etiam multa provincialia dicerentur universalia quae ab universalis ecclesiae traditionibus non discreparunt. Praeterea non obviat praedictis quod aliquando reperiatur concilium unius nationis aut regionis dici universale sicut in concilio Africano dicitur quod ne fatigandi sit anniuersaria congregatione necessitas placuit ut quotiens causa communis totius Africae hoc exigeret tunc universale congregemus. Causae autem cum communes non fuerint in suis provinciis iudicentur: quoniam tale non dicitur concilium universale simpliciter universalis ecclesiae. Nec quo ad congregatos cum non de universo orbe congregentur, nec quod ad auctoritatem cum non auctoritate speciali Roma. pon. per ipsum papam aut eius legatum praesidente fulciatur sed universale dicitur secundum quid s. unius nationis, aut regionis. 1 Secunda species conciliorum nominatur concilium prouinciale, ut in c. Porro dist. 3. Et hoc subdividitur quia aliquod est provinciae decretae, sive delegatae legato a latere papae sive alteri ad hoc misso quod ipse iure legationis aut specialis commissionis celebrat cum primatibus et metropolitanis, et episcopis et clericis etiam exemptis provinciae seu provinciarum intra suae legationis terminos contentarum iuxta ea quae leguntur et notantur de off. dele. ca. ult. et eo tit. c. 3. in 6. Aliud dicitur concilium prouinciale limitate s. provinciae, cui praeest patriarcha vel legatus maior natu seu primas, aut metropolitanus qui tale debet celebrare concilium cum episcopis sibi subiectis abbatibus et clericis suae provinciae non exemptis, ut in cap. 1. de offi. dele. cum notatis ibidem per Host. et Ioan. an. Unde de hoc provinciali concilio loquens glo. 1. c. dist. 17. dicit, concilium prouinciale est quod metropolitanus vel primas facit cum suis suffraganeis, ut dist. 18. c. 5. et 9. distin. 100. si quis episcoporum. Sub hac specie concilii provincialis comprehenditur concilium patriarchale quod ab aliis patriarchis celebratur quam a Romano patriarcha, quia cum papa non solum sit patriarcha urbis, sed orbis concilium eius cum solis episcopis patriarchatus Romani celebratum habet rationem universalis ex parte auctoritatis, ut supra diximus. Forma autem huius concilii provincialis praecessisse videtur in concilio quod Paulus in Mileto convocatis maioribus natu provinciae Ephesi dicitur celebrasse, de quo Act. 20. 2 Tertia species conciliorum dicitur concilium episcopale sive synodus episcopalis quam celebrat episcopus in diocesi sua cum abbatibus et clericis sibi subiectis de quo in c. Quando dist. 38. et 18. q. 2. abbates. Forma autem huius concilii praecessisse videtur in concilio quod beatus Iacobus dicitur celebrasse Hierosolymis cum senioribus pro abolenda suspitione orta contra Paulum, de quo Act. 20. et supra in praecedenti cap. dictum est. Est autem hic advertendum quod glo. in c. Convenientibus 1. q. 7. omnes synodos reducens ad duas species dicit quod synodorum aliquae sunt universales quibus interest Romanus pontifex vel eius legatus, aliae sunt locales quas congregant primates, vel metropolitani absque praesentia papae vel eius legati, ubi nota quod glo. praefata omnia concilia praeter universalia quae dicit esse quae Romanus pontifex per se vel eius legatum celebrat, vocat localia quod ideo iudicio nostro facit, quia auctoritas illorum conciliorum localium certis limitibus artatur ultra quos non extenditur. Non sic autem de universalibus cum auctoritate illius fulciantur qui totius orbis Christiani caput et antistes est.
Caput IV: Cap. IIII. De tempore quo uniuersalia concilia in ecclesia celebrari inceperunt.
CONSEQUENTER videndum relinquitur de tempore quo in ecclesia celebratio conciliorum coeperit. Pro cuius pleniori noticia memorari necesse est distinctio conciliorum universalium quam in superiori cap. designavimus. Diximus autem quod concilium universale uno modo dicebatur ab universitate orbis, quod scilicet papa cum episcopis de toto orbe Christiano celebrat quod plenarium concilium universale iuxta beatum Aug. appellauimus. Alio modo dictum est concilium universale ab uniuersalitate auctoritatis quia scilicet tantae auctoritatis est ut de universalibus rebus tractet, et omnes fideles ad legum suarum observantiam astringat, et hoc est quod papa celebrat cum praelatis alicuius provinciae, aut provinciarum et si non de toto universo Christiano evocentur. Qua distinctione memorata dicendum videtur quod si fiat sermo de conciliis universalibus primo modo s. quae plenaria dicantur, et quo tempore inceperint, tunc dicendum est quod talium conciliorum celebratio a tempore Constantini Imperatoris inceperit, nullo quippe tempore per ante aliquod concilium legitur celebratum ad quod omnes episcopi orbis convenerint aut convocati sint licet aliqua similitudo praecesserit in aliquibus synodis celebratis per apostolos, unde beatus Isidorus li. 6. ethi. c. 17. et habetur in c. Canones dist. 15. de hoc loquens ita dicit. Canones conciliorum a tempore Constantini Imperatoris ceperunt in praecedentibus namque annis persecutione fervente docendarum plebium minime dabatur facultas. unde Christianitas in diversas haereses scissa est, quia non erat episcopis licentia conveniendi in unum nisi tempore supradicti Imperatoris. Ipse n. dedit facultatem Christianis libere congregari. haec ille. Si vero fiat sermo de conciliis universalibus secundo modo dictis tunc dicendum est quod non a tempore Constantini Imperatoris inceperunt, sed multo tempore ante celebrari ceperunt, ut partim in 2. c. supra ostendimus de tempore apostolorum. Post tempora etiam apostolorum ante tempus Constantini Imperatoris plura concilia celebrata fuisse antiquae hystoriae nos docent, unde tempore Victoris papae super quaestione illa qua s. die paschalis solennitas celebranda foret, ut ex hystoria ecclesiastica colligitur li. 5. Tres synodos legimus celebratas. Unam in Asia in qua iussu eiusdem papae nimia multitudo episcoporum congregata est ut Policrates Ephesi episcopus per epistolam suam ad Victorem papam insinuat ita dicens, nos intemeratum paschae colimus dicit nec addentes, nec auferentes aliquid et infra. Poteram etiam praesentium episcoporum facere mentione quos ipse noluisti ut vocarem sicut et feci quorum nomina si scribam nimia multitudo est qui omnes scientes parvitatem meam sensu suo confirmant quae scripsimus. Secunda synodus tempore eiusdem pontificis etiam ipso praesidente celebrata est Romae super eadem materia, de qua synodo scriptum est illud c. decreti celebritatem de consec. dist. 3. Tertia synodus celebrata dicitur in Caesarea Palestinae, ut in eodem li. ecclesiasticae hystoriae habetur cui frater Martinus in hystoria sua summorum pontificum dicit eamdem papam Victorem interfuisse. Ceterum tempore Cornelii papae qui praecessit tempora praefati Constantini Imperatoris leguntur duo conciria celebrata contra novatum presbyterum qui negabat lapsos per poenitentiam posse salutem consequi: quorum unum celebratum est Romae quod dicitur fuisse celeberrimum, ut refert Caesari. lib. 6. ecclesiasticae hystoriae, in quo praefatus Novatus damnatus est et diffinitum est inter alia eos qui lapsi fuerunt per poenitentiae sacramentum posse consequi medelam salutarem. Secundum concilium super eadem materia celebratum est auctoritate eiusdem papae Cornelii de quo florentissimae memoriae Dyonisii Alexandrinus commemorat in epistola ad praefatum papam Cornelium, ut idem Eusebius refert lib. suprascripto ut dicat se ad illud invitatum a multis episcopis, eo quod ibi novati dogma quidam asserere conarentur. Praeterea tempore Dionysii papae duo leguntur celebrata praeclara concilia contra Paulum Semosetanum asserentem Christum tantum hominem esse. Primum celebratum est Antiochiae, in quo apostolicae sedis legatus fuit episcopus ostien, ut ex 6. lib. ecclesiasticae hystoriae habetur. Secundum etiam celebratum est Antiochiae, in quo praefatus Paulus arguitur manifesteque convincitur. Item tempore Marcellini papae qui iussu Diocletiani, et Maximiniani Imperatorum compulsus Deorum templum ingressus metu poenarum Idolis thura obtulit, congregata est Romae solemnis synodus, de qua in c. Nunc autem distinct. 21. Ista sufficiant ad ostendendum quae concilia generalia, et quae non a tempore Constantini Imperatoris incepisse dicantur.
Caput V: Cap. V. Quid per diffinitionem dicatur uniuersale concilium catholicae ecclesiae.
QUONIAM tantum de conciliis universalibus instituimus loqui, relictis aliis conciliorum speciebus quid per diffinitionem sit concilium universale catholicae ecclesiae explicemus. Iuxta autem ea quae in 1. c. superius dicta sunt talis potest magistralis descriptio concilii universalis catholicae ecclesiae dari. 1 Concilium universale catholicae ecclesiae est congregatio maiorum praelatorum ecclesiae auctoritate Romani pon. speciali convocata ad aliquid communi intentione solenniter tractandum in religione Christiana papa ipso in concilio praesidente vel aliquo loco sui. Ista diffinitio sive descriptio videtur conveniens ac sufficiens cum contineat ea quae ad integritatem essentialiter faciunt universalis ecclesiastici concilii et ea per quae congregatio universalis concilii distinguitur a quacumque alia congregatione. Tangitur autem in primis materia ex qua principaliter corpus universalis concilii consurgit et constituitur cum dicitur congregatio praelatorum cuiusmodi sunt episcopi et alii superius ascendendo: quoniam ut infra plenius ostensuri sumus, soli tales praelati pro eorum singularitate dignitatis et auctoritatis in ecclesia pertinent ad corpus universalis concilii. Cuius rei illustre satis testimonium est quod cum de universalibus conciliis fiat mentio in corpore decretu, ut distin. 15. per totum tantum episcoporum concilia esse dicuntur. Ex quo satis aperte colligitur quod minus convenienter diffinitum sit concilium universale cum dicitur quod sit congregatio ex omni statu hierarchico ecclesiae catholicae etc. quoniam non requiritur ad esse concilii universalis hoc quod de omni statu hierarchico praelati vocentur, sed sufficit quod maiores praelati vocentur sicut infra pleniusdemonstrabimus. Ex hac etiam parte colligitur non sufficienter diffiniri concilium universale cum a quibusdam magistris diffinitur, quod concilium sit societas fidelium in unum propositum et propter unam communem intentionem congregatorum. patet quoniam haec diffinitio ita convenit congregationi laicorum fidelium sicut praelatorum, ut quilibet doctus videre potest. Secundo tangitur causa efficiens auctorizans concilium cum dicitur auctoritate regulariter singulariter residet auctoritas convocandorum conciliorum universalium, ut nulla praelatorum congregatio quae non fuerit apostolicae sedis auctoritate convocata sive fulta nomen concilii universalis mereatur habere. unde beatus Marcellus papa et martyr scribens Maxentia episcopo ut habetur in c. 1. 17. dist. dicit. Synodum episcoporum absque huius sedis auctoritate quamquam quosdam episcopos possitis congregare non potestis regulariter facere, ubi gl. inquit ar. quod talis congregatio episcoporum non dicitur synodus. Dicitur autem speciali auctoritate ad differentiam aliorum conciliorum patriarchalium sive provincialium quae de licentia generali et dispositione iuris sine alia licentia papae celebrantur certis temporibus designatis dist. 18. quasi per totum. Tertio tangitur quasi causa formalis concilii universalis cum dicitur communi intentione sicut supra tetigimus c. 1. Et beatus Isido. inquit in c. Canones dist. 15. qui sibi dissentiunt non agunt concilium. Quarto tangitur in praedicta diffinitione causa finalis universalis concilii cum dicitur ad aliquid tractandum in religione Christiana quod scilicet sit utile et salutare toti universali ecclesiae, ut puta quod ad fidei illuminationem, ad componendum mores, ad augmentum religionis Christianae, ad decorem et incrementum divini cultus et pacem populi Christiani pertineat. Quinto tangitur ritus cerimonialis qui observatur in diffinitionibus et constitutionibus synodalibus cum dicitur solenniter per quod distinguitur congregatio concilii universalis a congregatione consistoriali sive aliorum praelatorum congregationibus quas quandoque Romanus pontifex facit in curia arduis rebus concurrentibus sine solennitate et cerimoniis in synodis generaliter consuetis observari. Sexto tangitur director atque gubernator concilii cum subditur papa in concilio est. Necesse quidem est ut multitudo congregata ad aliquid agendum habeat aliquem directorem et ducem et per hanc particulam distinguitur universale concilium a congregationibus acephalis, quae sine praesidente aut capite aliquo legitimo congregantur. distinguitur etiam per hoc a congregationibus praelatorum in quibus praesident aut patriarchae, aut primates, aut metropolitani sive episcopi qui non specialiter destinati sunt ad praesidendum loco papae, sed praesident iure legationis vel propriae dignitatis, ut notatur dist. 17. in summa.
Caput VI: Cap. VI. Cuius auctoritate concilium uniuersale congregandum sit.
SI quis attente divinam scripturam et sanctorum patrum canones ac instituta perlegerit, manifeste intelliget ad solius Romani pontificis auctoritatem spectare regulariter universalem synodum congregare. Sacra autem scriptura in primis hoc nos docet 1. Machab. 4. ubi inter alia quae Symoni sacerdoti magno totius populi et omnium sacerdotum consesur attributa sunt hoc est tanquam singulare summi pontificis privilegium, ut conventus sine ipso non fieret in regione. Cui autem iuxta apostolum sacerdotium veteris legis figura sit novi testamenti, et summus sacerdos novi testamenti excellentioris sit dignitatis credendum est quod simile privilegium divina institutione habeat ipse summus sacerdos in nova lege, scilicet Roma. pont. ut absque eius auctoritate conventus non fiat universalis in ecclesia. Secundo idem ostenditur ex canonibus sacrorum conciliorum. Unde synodus Alexandrina in qua fuit Athanasius scribens papae Felici de huiusmodi privilegio apostolicae sedis celebre testimonium faciens ita inquit. Scimus in Nicaena magna synodo circa 318. episcoporum ab omnibus esse concorditer roboratum non debere absque Roma. pon. sententia concilia celebrari nec episcopos condemnari. Tertio hoc patet auctoritate multorum sanctorum patrum quae Gratianus inducit dist. 17. per totum, quorum sanctorum patrum testimonia venerabilis memoriae dominus Aymarus archiepiscopus Remensis in libro suo de synodis c. 18. aliqua commemorans ita inquit. Ne mireris quod ipsorum conciliorum auctoritatem Rom. pon. ascribamus. nam nulla concilia rata leguntur quae apostolica auctoritate fulta non fuerint ut Damasus papa in decretis suis c. 9. asserit cui Athanasius et Iulius papa Nicaenum quoque concilium et reliqui quoque patres astipulantur. Sanctus quoque Marcellus papa et martyr in decretis suis c. 5. ipsi inquit apostoli, et eorum successores domino inspirante constituerunt, ut nulla fieret synodus praeter Romanae sedis auctoritatem. Nam illius sedis episcopus iudex est totius ecclesiae, nec aliquod iudicium valet absque legitimo iudice. ubi nota quod domino inspirante apostoli illud constituerunt. Quarto idem testatur Pelagius papa scribens omnibus episcopis qui illicita vocatione Ioan. Constantinopolitanum episcopum universalem uocauerunt qui ita inquit. Relatum est ad apostolicam sedem Ioannem Constantinopolitanum episcopum universalem se scribere vosque ex hac sua praesumptione ad synodum convocare generalem, cum generalium synodorum convocandi auctoritas apostolicae beati Petri apostolica sedi singulari privilegio sit tradita, et nulla unquam synodus rata legatur quae apostolica auctoritate non fuerit fulta, quapropter quicquid in praedicto vestro conventiculo quia synodus totaliter praesumpta esse non potest, statuistis ex auctoritate sancti Petri apostolorum principis et domini Salvatoris voce qua beato Petro potestatem ligandi atque solvendi ipse Salvator dedit quae etiam potestas in successoribus eius indubitanter transivit, praecipio omnia quae ibi statuistis vana et cassa esse etc. Ceterum quod ad Romani pontificis maxime auctoritatem pertineat congregatio universalis concilii, rationibus clarissime ostendimus sic. Illi soli videtur competere omnia agere et disponere quae universam ecclesiam respiciunt, sicut est congregatio et convocatio universalis concilii in qua de universali cura ecclesiae tractatur. Sed soli pontifici Romano est commissa huiusmodi cura universalis ecclesiae utpote principi pastori et totius populi Christiani patri: ergo sequitur quod ad illius solius auctoritatem regulariter spectat universalis concilii convocatio sive congregatio. Hac ratione utitur ad idem probandum Felix papa in epistola quam synodo Alexandrino scribit ita dicens. Solummodo Iesus Christus huic sanctae sedi apostolicae hoc facere commisit utpote qui solus atque prae omnibus princeps apostolorum creditus est atque percipere meruit. rege regum Christo. Deo claves regni caelorum. haec ille. Secundo confirmatur ista ratio sic: ut ait Arist. 1. eth. secundum ordinem finium est ordo actuum et agentium respectu ergo finis ultimi totius populi Christiani consideratio pertinet ad eum qui toti Reipublicae Christianae praesidet, sed solus post Christum Romanus pontifex praesidet universali ecclesiae utputa princeps pastor et rector illius: ergo illius solius erit regulariter universalia concilia congregare cum illorum congregatio maxime concernat bonum universitatis Christianorum. hac ratione utitur ad hoc idem probandum beatus Tho. in 2. 2. q. 1. c. ult. Tertio arguitur sic: ad illius solius auctoritatem videtur pertinere congregare universalia concilia cui omnes de tota ecclesia obedire tenentur: patet quia alias convocatio redderetur illusoria nisi convocanti deberetur obedientia, sed soli Romano pontifici omnes de ecclesia tota ad universalia concilia convocanti obedire tenentur utpote superiori et inter omnes primatum habenti, ut in c. Obedientiam distinct. 93. ergo etc. hac ratione utitur Iulius papa ad idem probandum in epistola orientalibus directa in qua ut habetur in c. Dudum 3. q. 6. sic ait. Dudum a sanctis apostolis successoribusque eorum in antiquis decretum est statutis, quae hactenus sancta et universalis ecclesia tenet apostolica non oportere, i. non convenire sine sententia Romani pontificis concilia celebrari vel episcopum condemnari. quoniam sanctam Romanam ecclesiam primatem omnium ecclesiarum esse voluerunt, et sicut beatus Petrus primus fuit omnium apostolorum, ita et haec ecclesia suo nomini consecrata domino instituente prima sit et caput ceterarum. Quarto sic. Illi soli videtur convenire auctoritative congregare universalia concilia in ecclesia Dei qui in omnes praelatos evocandos ad concilia potestatem habet coercendi eos ad veniendum et puniendum negligentes aut contemnentes venire, 18. distinct. per totum. Sed solus Romanus pontifex est huiusmodi cum ipse loco Christi iudex sit ordinatus super omnes ecclesiae praelatos iurisdictionem habens, ut testatur beatus Greg. in c. De constantia distinct. 22. et in c. Si episcoporum c. 21. q. ult. ergo etc. Quinto sic. Ad solius principis auctoritatem pertinere videtur omnes alios primates aut maiores sui principatus ad generalia concilia convocare hoc nos docet experientia: patet etiam ex primo Mach. c. 30. in principio quod supra in primo c. inductum est. Sed Roman. pont. est princeps episcoporum qui principaliter advocandi sunt: ergo solius Roma. pont. auctoritate illi convocandi sunt et synodaliter congregandi. consequentia est manifesta. Sexto sic. Ad eum qui maioris dignitatis est in ecclesia particularis capituli convocatio, ut notat Inno. de ma. et obe. c. 1. et ad eum qui maioris est dignitatis in provincia pertinet provincialis concilii convocatio utputa ad Metropolitanum ut colligitur ex ca. Propter ecclesiasticas, et ca. Si episcopus, et ca. Si quis episcoporum distin. 18. ergo pariformiter ad eum qui maioris dignitatis est in ecclesia universali pertinet iure singulari universalis concilii convocatio, sed talis est solus Romanus pontifex ergo etc. Septimo hoc idem ostenditur manifeste ex eo quod si non soli Roma. pon. esset reservatum convocare universale concilium, sed quilibet in ecclesia ex maioribus posset congregare concilium facillime scisma oriri posset in ecclesia Dei: ergo pro servanda ecclesiae unitate credendum est ita divinitus ordinatum esse ut uni qui totius ecclesiae caput et rector est convocandorum conciliorum auctoritas singulariter reservaretur. Et haec ratio videtur assignari a beato Hieron. ad Euandrum presbyterum et habetur in ca. Legimus distinct. 93. et ideo in scismatis remedium factum est a divina sapientia, ut unus electus sit qui ceteris praeponitur ne unusquisque ad se trahens ecclesia Christi rumperetur in frusta. Ex quibus clarissime colligitur quod congregatio quae auctoritate papae convocata aut fulta non fuerit uno indubitato papa in Petri cathedra existente nec nominari universale concilium posse nec auctoritatem aliquam habere: unde papa Pelagius in cap. Multis distinct. 17. scribens episcopis qui convenerant ad illicitam vocationem Ioan. Constantinopolitani ita inquit. Multis denuo apostolicis et canonicis atque ecclesiasticis institutis instruimur regulis non debere absque Roma. pont. sententia concilium celebrari. Quapropter ut iam dictum est recte non concilium, sed vestrum conventiculum, vel conciliabulum cassatur et quicquid in eo actum est irritum habeatur et vacuum, haec ille.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta in praecedenti cap. de auctoritate conuocandorum uniuersalium conciliorum.
ARGUNT quidam adversariorum obiiciunt plurima circa ea quae de auctoritate Roma. pon. in congregandis universalibus conciliis dicta sunt. 1 Primo sic ex illo Act. 6. ubi dicitur. Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt. non est aequum. etc. ubi manifeste inquiunt probari quod auctoritas convocandi concilium non erat solius Petri, sed totius collegii apostolici et per consequens patet quod non solius Roma. pon. sit congregare concilium universale. 2 Secundo sic. multa universalia concilia in Dei ecclesia utpote Nicaenum Constantinum Ephesinum Calcedonense leguntur Imperatores congregasse sicut patet in c. Canones distin. 15. et in c. Sexta dist. 16. sed de hoc non reprehenduntur Imperatores tanquam usurpatores auctoritatis alienae sed potius leguntur commendari quia illud fidei aut Christianae religionis zelo succensi egisse creduntur ergo non videtur quod solius Roma. pon. auctoritate universalia concilia congregentur. 3 Tertio sic. casu occurrente in quo ecclesiae imminenti periculo obuia re non posset nisi mediante universali concilio et papa nollet id in veritate convocare nulli dubium esse debet quin alius a papa concilium vocare posset, alias in manus unius hominis esset fidem Christianam et statum universalis ecclesiae subvertere: quod minime est dicendum ergo etc. 4 Quarto sic in casu quo papa de haeresi vehementer infamatus et suspectus esset alteri quam papae videtur competere convocare universale concilium, quia non videtur conveniens quod papa in proprio facto tribueret auctoritatem: ergo etc. 5 Quinto sic in casu in quo papa efficeretur haereticus non dubium quin ad alium spectaret convocatio concilii universalis sicut patet tempore Marcellini papae de fama decurrente per ecclesiam quod thurificasset idolis illico congregati sunt episcopi ad videndum de hoc, ut habetur in cap. Nunc autem distinct. 21. ergo idem quod prius. 6 Sexto sic in casu quo duo contenderent de papatu iuxta cap. Si duo distinct. 79. necessaria videtur congregatio concilii universalis, ut sit iudex quis eorum sit verus papa et tamen non videtur adcontendentes spectare congregatio concilii universalis. ergo ad alios et ideo id quod prius. 7 Septimo sic dato quod papa esset mortuus naturaliter aut civiliter aut renunciasset et Cardinales nolentes procedere ad electionem non providerent ecclesiae, videtur quod concilium universale deberet convocari, ut hinc ecclesiae necessario provideretur, et tamen non auctoritate papae congregaretur cum papa non esset. ergo idem quod prius. 8 Octavo sic possibile est quod papa incurreret amentiam ita ut amens factus inhabilis redderetur ad regendum universalem ecclesiam, sed in tali casu videtur universale concilium congregandum ad consulendum universali ecclesiae et non per papam patet ex casu. ergo idem quod prius. 9 Nono sic possibile est ut post mortem papae simul cum eo omnes Cardinales morirentur possent enim simul occidi et tamen ad providendum ecclesiae necessarium videtur ut fieret universale concilium, et non posset per papam nec Cardinales, ut patet ex casu. ergo auctoritate alterius et ita idem quod prius. 10 Decimo sic. contingit quandoque super diversis agitari causas contra papam, sed videtur quod tunc eius auctoritate non esset congregandum concilium, sed ab alio, ne in causa propria etc. ergo idem quod prius.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones iam factas.
PRAEFATIS obiectionibus perfacile est respondere si sanctorum dicta recte accipiantur. Patrum enim sanctorum dicta attribuentia Romano pon. auctoritatem congregandi universale concilium accipienda veniunt cum unus et indubitatus Romanus pon. residet in apostolica sede et de congregatione non locali ad certum locum tantum, sed de congregatione auctorizativa ad disponendum et ordinandum aliquid in universali ecclesia ab omnibus fidelibus obseruandum quod iuxta sanctorum patrum sententias, ut praediximus in praecedenti c. ad eum qui praesidet Reipublicae Christianae et cui creditum est regimen et gubernatio illius cuiusmodi est Romanus pon. singulariter spectare videtur. Ait enim Pelagius papa in epistola quam scripsit universis episcopis Synodorum congregandarum auctoritas apostolicae sedi privata commissa est potestate. Nec ullam synodum generalem ratam esse legimus quae eius non fuerit auctoritate congregata, vel fulta. hoc attestantur canones, hoc hystoria ecclesiastica roborat, hoc sancti patres confirmant, haec ille. Dicendum ergo est ad rationes in oppositum.
1 respondetur negando consequentiam, quoniam ad hoc quod alii apostoli cum Petro dicuntur turbam discipulorum ad synodum convocasse sicut nunc faceret papa cum Cardinalibus non sequitur quod Petri auctoritate principaliter facta non fuit illa convocatio licet non exprimatur expresse. maior plane fuit reverentia apostolorum ad beatum Petrum utpote ad caput et principem eorum quod scriptura illa commemorat. Maxime cum beatus Cyrillus in lib. thesaurorum dicat quod apostoli in evangeliis et epistolis affirmarunt in omni doctrina Petrum esse loco domini in eius ecclesia eidem dantes locum in omni capitulo et congregatione in omni electione et confirmatione.
2 Ad secundam rationem respondetur quod Imperatores illi non congregaverunt universalia concilia nisi prius habitis consensu et auctoritate Romanorum pontificum. unde Arch. in rosario in c. Mandastis secunda q. 5. ubi dicit tex. Valentinianus Augustus nostra auctoritate synodum congregari iussit super verbo, nostra auctoritate dicit sic ubicumque invenies Imperatorem concilium congregasse intellige secundum istud. unde Imperatores magis fuerunt executores voluntatis et auctoritatis Romanorum pontificum in congregatione conciliorum quam ex eorum auctoritate congregatores. unde in ca. Sexta synodus distinct. 16. dicitur sic. Synodus universalis Constantinopoli celebrata est et graeco sermone conscripta temporibus papae Agathonis exequente piissimo principe Constantino. ecclesia enim illis temporibus non erat ita potens, ut de facto posset compellere nolentes venire et securum accessum dare de longinquis partibus vocatis et congregandis et ideo apostolica sedes per principes faciebat saepe quod per seipsam facere commode non poterat. Postea vero cum disponente domino potuit per se non per principes sed per ipsam fecit et facit. Nec obstat quod in c. Adrianus distinct. 63. dicitur quod Carolus rex Francorum constituit synodum cum Adriano papa, quia non est intelligendum quod rex Carolus concurrerit auctoritative cum papa ad constitutionem synodi cum ad hoc nullam haberet auctoritatem, sed bene concurrit deliberative ut sit sensus quod rex et papa simul deliberarunt ut synodus congregaretur, sed tamen solius Adriani papae auctoritate constituenda et celebranda, unde Arch. in rosario super hunc locum super verbo constituit, dicit sic. Constituit de auctoritate papae ar. 2. q. 5. mandastis, et dist. 17. c. Hinc, unde melius dixisset econverso si Adrianus constituit cum Carolo. haec ille. Ceterum etiam notandum quod etsi aliquando Imperatorum iussu legantur convenisse episcopos non tamen talium episcoporum conventus concilia universalia venient dicenda nisi fulta essent auctoritate Romani pontificis, ut aperte colligitur ex c. Bene quidem dist. 96. et ex ca. Multis dist. 17. Et ideo optime dicit Pelagius papa in auctoritate supraposita quod nullam synodum generalem ratam legimus quae non fuerit apostolica auctoritate congregata vel fulta. Nota alternativam unde episcopi qui convenerant Romae ad praeceptum regis Theodorici tempore Symmachi papae, videntes quod congregatio illa ad praeceptum regis facta non poterat dici synodus nisi auctoritate Romani pontificis fulciretur, dixerunt oportere ipsum Symmachum papam synodum convocare quae convocatio sive congregatio non potest intelligi nisi auctoritatis suae interpositio cum ia localiter essent ubi debebant congregari. Aliud enim est praecipere ut congregentur praelati ad aliquem locum quod quandoque leguntur fecisse Imperatores et frequenter faciunt reges in suis regnis, et aliud est congregare concilium universale: hoc enim non solum dicit congregationem praelatorum ad certum locum, sed auctorizatio quandam sive influxum auctoritatis ad diffiniendum disponendum et ordinandum ea quae sunt ecclesiae commoda et necessaria eis dare quam auctoritatem Imperatores dare non possunt quibus cum sint laici de disponendis ecclesiasticis rebus non est data facultas, ut in d. c. Bene quidem dist. 96.
3 plura dicenda veniunt. Primo quod casus ille non videtur admissibilis. non enim videtur possibile quod possint pericula talia in ecclesia contingere quibus provideri non posset nisi per concilium generale, sive universale. Quod patet ex duobus. Primo quia ut adversarii arguunt sequeretur quod in potestate unius hominis puta unius principis potentis impedire ne celebraretur concilium universale esset Christianam fidem et universalis ecclesiae statum subvertere. Tum secundo quia cum propter bellorum dissidia impediri posset celebratio universalis concilii, sicut Isido. dicit factum esse ante tempora Constantini ut in c. Canones dist. 15. habetur tunc possibile esse fidem et ecclesiae statum periclitari quod maxime falsum est cum sit contra illam Christi pollicitationem dicentis. Ego autem vobiscum sum usque ad consummationem seculi Math. ult. unde dicitur quod nullus casus posset contingere in ecclesia cui per Romanae ecclesiae diligentiam provideri non posset, in cuius manifestissimum testimonium sancti patres docuerunt ad apostolicam sedem in maioribus causis recurrendum esse ut in c. Rogamus 24. q. 1. Et etiam cum ratio fidei ventilanda venit ut in c. Quotiens ea. causa et q. unde beatus Thom. in q. de potentia quaest. decima art. 4. dicit quod ad explanationem fidei faciendam non est necessarium quod papa universale concilium congreget cum quandoque id prohibeant bellorum dissidia. Secundo respondetur quod difficile valde esset piis mentibus ad credendum quod aliquis verus Romanus pontifex certificatus periclitari fidem et universalis ecclesiae statum nisi concilium generale celebraret nollet concilium universale congregare cum de Romano pontifice semper bene praesumendum sit ut in c. Non nos 40. dist. et papa dicat in c. officii nostri 24. quaest. 2. sibi maiorem cunctis Christianae religionis zelum incumbere. Tertio dicitur quod dato quod talis casus immineret ecclesiae universali tunc si papa requisitus per dominos Cardinales et per alios catholicos maxime ecclesiae praelatos et principes nollet congregare universale concilium nec dare auctoritatem congregandi, quia talis habendus esset suspectus de haeresi et per consequens dubius in papatu iam ad alios pertineret universale concilium congregare. Sicut in responsione ad quartam rationem dicturi sumus quod vero papa in praedicto casu suspectus in fide redderetur probatur aperte ex c. Error 83. dist. ubi dicit Inno. Error cui non resistitur approbatur, et veritas cum minime defensatur opprimitur. Negligere quippe cum possis perturbare perversos nihil aliud est quam fovere, nec caret scrupulo societatis occultae qui manifesto facinori desinit obuiare. In hoc ergo casu quando papa nollet concilium congregare ad Cardinales spectaret convocatio concilii universalis ad faciendum ea quae in tali casu necessario essent facienda. 4 Ad quartam respondetur quod ratio non videtur facere ad propositum quoniam ut diximus nos non loquimur de congregatione universalis concilii super facto papae, sed super diffinitione et constitutione canonum et legum ad regimen universalis ecclesiae et directionem et reformationem omnium fidelium quorum princeps pastor et director ac magister est Rom. pon. unde ad eius tantum auctoritatem spectat sicut ad principem ecclesiae congregare universale concilium. Ad huiusmodi nihilominus respondemus quod in casu in quo papa diffamatus esset vehementer et maxime apud graves et doctos viros de haeresi, quae infamia sine scandalo ecclesiae vel periculo fidei dissimulari aut tolerari non posset, tali videtur nostro iudicio practica servanda ut primo per Cardinales requireretur, aut per aliquos alios fideles illis negligentibus ut aboleret a se praedictam infamiam publice catholicam fidem confitendo maxime circa articulum sive articulos de quo vel quibus diffamabatur, et huiusmodi confessionem per bullas denunciaret illis apud quos eis infamia decurrit. Istam practicam pro parte principaliori legimus observatam circa apostolum Paulum Act. 20. qui cum diffamatus esset apud credentes ex Iudaeis quod praedicaret legem Moysi non esse servandam consilio beati Iacobi et seniorum qui Hierosolymis congregati erant cum eo ingressus templum et purificatus more Iudaeorum abolevit infamiam suam sicut supra commemoratum est cap. 2. Si vero contingere quod papa requisitus nollet hoc facere, tunc requirendus esset ut congregaret concilium universale aut auctoritatem daret illud congregandi. Si hoc faceret tunc concilium congregatum inquireret de veritate. Si vero nec congregare, nec congregandi auctoritatem dare vellet tunc iudicio nostro domini Cardinales qui praestantiora membra ecclesiae Romanae sunt quibus potissime incumbit necessitatibus ecclesiae universalis providere et imminentibus periculis obuiare deberent convocare et congregare praelatos ecclesiae ad inquirendum de veritate infamiae an scilicet papa veraciter esset haereticus an non. Ubi vero Cardinales hoc nollent facere Imperator aut principes Christiani possent hoc facere vel etiam ipsimet praelati ecclesiae intelligentes talem vehementem suspicionem de papa possent seipsos congregare sicut factum est tempore Marcellini papae ut habetur in cap. Nunc autem distinct. 21. Congregatis autem praelatis et aliis qui vocati essent in aliquo loco requirendus esset papa ut auctoritate sua auctorizet illam congregationem sicut factum legitur in praecedenti casu Symmachi papae, de quo in c. Hinc etiam distinct. 17. Si vero papa vellet auctorizare congregationem sicut fecit Symmachus papa bene quidem. Si vero nollet tunc congregatio praelatorum illa deberet procedere ad inquisitionem veritatis etiam papa nolente. Et si quaeras qua auctoritate. Respondetur quod tam auctoritate iuris divini quam humani divini quidem quod habetur Ioan. 12. ubi dicitur. Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum. Sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die. Unde sanctus Thom. super epistolam ad Gal. super illud apostoli in 1. cap. Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit, quaerit cum par in parem non habeat imperium, et multo magis non habeat in superiorem videtur quod apostolus non potuerit excommunicare apostolos qui erant sibi pares, et angelos qui sunt superiores, et respondendo dicit ad hoc sic dicendum quod apostolus protulit hanc sententiam non propria auctoritate, sed auctoritate evangelicae doctrinae, cuius doctrinae auctoritas habet, ut quicumque contra illam dicunt excludendi et repellendi sunt, ad hoc inducit auctoritatem illam Ioan. 12. supra positam. Secundo auctoritate iuris humani sive canonici c. si papa, quod est sancti Bonifacii papae et martyris dist. 40. quia cum huius criminis scilicet haeresis in papa competens iudex videatur esse concilium universale dumtaxat ut colligitur distinct. 17. c. Hinc ipso facto quod papa non vult dare auctoritatem congregationi, ipsum ius intelligitur dare sibi auctoritatem, alias frustratoria esset provisio iuris quod in casu haeresis disposuit quod concilium universale possit iudicare papam haereticum si per negationem papa pertinaciter in haeresi sua persistente auferretur. Nam frustra essent iura nisi eis assignaretur minister ut dicit text. de elect. ubi periculum lib. 6. Auferretur autem proculdubio iuris dispositio si in casu illo concilium procedere non posset. Inquisitione autem debite facta, et invento quod papa veraciter in haeresi lapsus fuerit tunc concilium deberet illum informare de veritate ostendendo per sacram scripturam aut per universalis ecclesiae determinationem erroneum esse quod teneret, et requirere illum charitativa admonitione ut dictum errorem abiuraret sive revocaret fidei veritatem publice confitendo. Et fortassis expediret ad maiorem cautelam assignare sibi terminum infra quem revocaturus esset praefatum errorem, quod si infra terminum sibi assignatum fecerit nihil potest concilium ulterius contra ipsum, ut expresse notavit Hug in c. Nunc autem dist. 21. et in ca. Si papa distinct. 40. super verbo a fide devius. Sed ipsemet papa in foro conscientiae quantum culpabilem se fuisse cognosceret per confessorem suum animae suae provideri faciat de poenitentia salutari. ar. distinct. 31. Nunc autem. Si vero hoc agere papa noluerit tunc procedendum est contra eum, ut in sequenti responsione dicetur. 5 Ad quintam rationem respondetur sub tali distinctione aut est notorium papam esse haereticum utputa quod inciderit in haeresim damnatam illam publice asserendo et praedicando, aut non est notorium. Si notorium, ut diximus tunc videtur iudicio nostro talis practica observanda, debent enim domini Cardinales aut etiam alii catholici illum monere ut abneget praedictum errorem in quem lapsus est fidem catholicam inviolatam integramq profitendo, sicut tenetur facere quilibet bonus fidelis, ostendendo illi per sacram scripturam aut universalis ecclesiae determinationem quod id quod tenet sit erroneum et a fide catholica alienum, et si paratus sit corrigi et abnegatis erroribus fidem Christi tenere et confiteri, tunc ut in responsione praecedentis rationis diximus universale concilium non habet in eum aliquam auctoritatem. Si vero nollet revocare errorem, sed pertinax et incorrigibilis in eo persisteret, tunc primo Cardinales ab eo recedere debent iuxta illud Ioan. in canonica 2. c. 1. de Christi fide loquentis. Si quis venerit ad vos et hanc doctrinam f. Christi non habet nolite eum recipere in domum nec ei ave dixeritis, ubi gl. ordinaria dicit nolite etc. i. non tantum non assentiatis, sed nec ad horam recipiatis. hoc etiam colligitur ex ca. Anastasius distinct. 19. Secundo ipsi Cardinales debent denunciare praelatis ecclesiae casum praesentem et convocare eos ut veniant sicut tenentur ad succurrendum ecclesiae in hoc horribili casu et providendum ecclesiae quia iam ille a petra fidei super quam fundata est ecclesia Math. 16. pertinaciter et incorrigibiliter cadendo cecidit. tunc vero ut in praecedenti casu diximus concilium praelatorum congregatum debet iuris auctoritate procedere ad depositionem illius, ut quibusdam placet vel ut nobis plus gratum est iuxta iam dicta ad declarationem quod ille non sit amplius papa et q vacet apostolica sedes huiusmodi enim criminis proprius iudex est universale concilium, ut dictum est. Si vero non sit notorium papam esse haereticum, sed solum apud aliquos graves tantum et bonae fidei homines fama sive praesumptio processerit tunc procedendum videtur ut in responsione ad quartam rationem dictum est.
Ad sextam rationem responderur dupliciter. Primo quod si certum sit quod alter contendentium sit verus et apostolicus, utputa quia a duabus partibus cardinalium electus cum alius per consequens esse non possit nisi intrusus et per consequens non apostolicus sed apostaticus sive profanus, ut in ca. Factus est 7. q. 1. tunc cum non occurrat dubitatio rationalis quis sit verus papa, non est necessaria universalis concilii convocatio ad iudicandum de electione illius quae praesumitur iam canonica, sed ad condemnationem intrusi et ad mandandum quod omnes fideles pareant et obediant vero apostolico iuxta c. Si quis pecuniam distinct. 79. sicut factum legitur tam tempore Damasi papae contra Ursinum quam tempore Cornelii contra Novatianum, et de tali contentione non intelligitur c. Si forte duo, ut dicit Gratianus et bene in 6. sequenti ibidem. Secundo respondetur si fieret contentio inter aliquos super iure electionis quae illarum electionum fuerit canonica tunc iudicio nostro si contendentes vellent se submittere iudicio alicuius sapientis, vel aliquorum, ut staretur iudicio illorum tunc non videretur necessaria concilii universalis convocatio, sicut factum est tempore quo Symachus et Laurentius contendebant de papatu, ubi cum neutra pars alteri cedere vellet constituerunt ut lis iudicio regis Theodorici finiretur, qui Ravennae positus dum utriusque partis legatos audisset decrevit ut qui prior ordinatus esset, aut quem maior pars cleri et populi simul elegisset in sede apostolica sederet. Ubi vero contendentes nollent se submittere iudicio aliquorum sapientum tunc congregandum foret concilium generale ut de iure electionis discernat et iudicet, quia ut in praefato cap. Si forte dicit glo. Concilium est iudex in isto casu. Hic autem insurgit quaestio. Si ambo contendentes essent in possessione papatus ita quod uterque pro summo pontifice haberetur a catholicis viris, videtur nobis saluo meliori iudicio quod ambo deberent congregare praelatos suarum obedientiarum ad aliquem locum et ex ambobus congregatis concilium constitutum iudicaret. Si vero praefati contendentes hoc facere nollent, tunc domini Cardinales deberent etiam contradicentibus contendentibus concilium congregare. Ubi vero ipsi nollent aut negligentes forent, ipsi praelati ecclesiae habentes zelum Dei possent se congregare ad incendium ecclesiae extinguendum, aut ipse Imperator cuius interest ut pax sit in urbe, et fortius in toto orbe, quae esse non potest stante contentione super summo pontificatu dicente Christo Math. undecimo. Omne regnum in se divisum desolabitur. Sed de his fortassis aliquid plus dicemus auxiliante domino in sequenti li. ubi de scismate erit sermo. 6 Ad septimam rationem respondetur quod in illo casu ubi Cardinales ad electionem procedere non vellent iam provisum est a iure sufficienter in cap. Fundamenta de elect. lib. 6. et cap. ne Romani c. 10. in clementis. Nihilominus ubi Cardinales fugerent vel deficerent tunc pro maiori securitate videretur convocandum universale concilium, et hoc per Imperatorem aut clerum Romanum et ibi providendum esset necessitati ecclesiae, cum in talibus necessitatibus quae respiciunt totam rempublicam deficientibus ordinariis ad ipsam rempublicam spectare videatur provisio. 7 Ad octavam rationem respondetur quod cum in casu in quo papa factus esset demens dementia incurabili per naturam iudicandus veniat quasi mortuus cum non possit agere sive exercere actus officio summi pontificatus incumbentes ar. de cle. egro cap. primo lib. 6. Tunc domini Cardinales debent hoc demandare praelatis ecclesiae et inuitare eos, ut convenientes in unum consulant quid agendum sit an scilicet alius eligendus sit, cum ecclesia quasi vacare videatur in praefato casu, vel dandus sit illi adiutor. 8 Ad nonam respondetur sicut ad septimam. 9 Ad decimam videtur respondendum quod in casu illo auctoritate papae concilium convocandum esset si sine concilio causa illa terminari non posset, iuxta ea quae legimus de papa Sixto in c mandastis 2. q. 6. Et de papa Symacho, et hinc etiam distinct. 17.
Caput IX: Cap. IX. De causis congregationis uniuersalium conciliorum.
POSTQUAM ostendimus qua auctoritate regulariter universalia concilia congreganda sunt, iam videndum est quibus de causis congreganda veniunt cum non levi causa, sed pro gravissimis et arduis praelati a suis ecclesiis et evocandi et fatigandi sint. Decursis autem pluribus hystoriis invenimus patres ecclesiae multis de causis conciliariter convenisse. Primo quidem ut super tractandis et disponendis in universali ecclesia maturius et sanius concilium haberetur. Si enim ut inquit sapiens ecclesiastici 37. ante omnem actum praecedere debet consilium stabile: multo amplius hoc obseruandum est ubi de maximis rebus, et universam rempublicam Christianam tangentibus agendum venit. Ad habendum autem maturum sanumque consilium super huiusmodi rebus plurimum operatur multitudo sapientum, secundum illud Proverb. 11. Ubi multa consilia ibi salus. Et Ecclesiastici 6. Multitudo sapientum sanitas est orbis terrarum, et maxime hoc observatum a patribus legimus in materiis fidei quia in his periculosissime erratur, ut ait beatus August. Hanc causam celebrationis concilii tangit beatus Cyprianus in epistola quam ad Stephanum ipse et synodus quaedam scribit dicens. Cyprianus et ceteri Stephano fratri salutem. Ad quaedam disponenda et concilii communis examinatione limanda necesse habemus convenientibus in unum plurimis sacerdotibus cogere et celebrare concilium. Item Theodosius Imperator mandato dato, ut episcopi convenirent ad celebrandum secundam synodum Ephesi, rationem assignans dicit quia scilicet Leo papa cogitabat non esse tutum absque sancta synodo et ubique sanctarum ecclesiarum praesulibus huiusmodi quaestionem de fide enodare necessarium duximus vestram convenire fraternitatem. unde et glo. in c. Anastasius distinct. decima nona dicit, quod ubi de fide agitur papa debet requirere conciliorum episcoporum, quod potissimum venit intelligendum quando ipsa fidei quaestio prius non fuerit per ecclesiam per se vel in simili determinata sive diffinita, foretq tantae difficultatis ut papa cum collegio suo non videret plene quid in ea parte tenendum esset. Et sic in his semper tenenda est ista regula a de quibus causis distinct. vigesima, ubi Inno. ita consulit de quibus causis nulla solvendi ligandique auctoritas in libris novi et veteris testamenti vel quattuor evangeliorum in scriptis apostolorum non appareat ad divina recurrite scripta graeca si nec in illis ad catholicae ecclesiae hystorias catholicas a doctoribus catholicis scriptas manum mittite, si nec in illis sanctorum exempla perspicaciter recordamini, quod si in omnibus his inspectis huius quaestionis qualitas non lucide investigatur. Senioris provinciae congrega et eos interroga. facilius namque invenitur quod a pluribus quoque senioribus quaeritur, verus etiam promissor ait. Si duo ex vobis vel tres in unum conveniunt super terram in nomine meo de omni re q p n a p me qui in ce est, haec ille. Hac de causa beatus Petrus et aliqui apostoli celebrasse leguntur concilium Hierosolymis cum quaestio de observatione legalium moes esset quae ibi gratia spiritussancti aspirante diffinita est, ut habetur Act. decimo quinto. Secundo congregata leguntur concilia universalia ad solenniorem et abundantiorem auctoritatem reprobationis haeresum et condemnationis haereticorum, plane cum de publicis latronibus et hostibus reipub. venit iustitia exequenda solitum est tam ad eius pleniorem notitiam quam ad maiorem malefactorum confusionem et aliorum turbam aut campanam populum convocare ita convenienter convocatur concilium universale quando reprobationis et condemnationis iudicium contra haereticos exercendum est quorum errores et potentes habent actores et plures fautores per diversas orbis partes, qua de causa plura concilia et potissime septem praeclara et principalia celebrata leguntur. Quorum primum est Nicaenum 318. patrum in quo Arrii episcopi Alexandrini qui tres gradus posuit in trinitate scilicet patrem maiorem, filium minorem, et spiritum sanctum creaturam vel servum, error condemnatus est. Secundum fuit Constantinopolitanum 150. patrum, in quo error Macedonii Constantinini episcopi convincitur qui negabat spiritum sanctum esse Deum. Tertium est Ephesinum primum 200. patrum in quo Nestorii impietas iudicatur qui dicebat beatam virginem Mariam non Dei, sed tantummodo hominis genitricem, ut aliam personam carnis, aliam personam faceret deitatis. Quartum concilium fuit Calcedonense 500. 30. patrum in quo error Eutic. reprobatus est qui asserebat Christum post humanam assumptionem non ex duabus naturis existere sed solam divinam naturam permanere. Quintum fuit Constantinum, in quo perfidia multorum haereticorum condemnatur maxime Theodori Mosothoni qui asserebat alium esse verbum, et alium Christum. Negabatque sanctam Virginem Mariam Dei genitricem fuisse. Sextum fuit etiam Constantinum 150. patrum in quo stultitia Macharii Antiocheni episcopi et sociorum eius, qui unam tantum voluntatem et operationem in Christo falsa suspitione astruebant confutatur. Septimum concilium est Nicaenum secundum 367. patrum, in quo haeresis execrantium imagines sanctorum in ecclesia dicentium illas nec colendas nec venerandas fore abrasa est. Tertio concilia leguntur congregata gratia scismatis extirpandi, sicut octavum concilium universale 300. patrum Constantinopoli celebratum, in quo scisma de depositione Ignatii et ordinatione Focii ortum patres congregati extirparunt. Focium anathematizantes et Ignatium restituentes. Hac etiam ratione legimus Romae congregatum concilium cum de papatu contenderet Ursinus quidam cum Damaso papa, in quo confirmato in apostolica sede Damaso, Vrsino depulso sedatum est scisma, ut Eusebius in ecclesiastica tradit hystoria. Item eadem ratione congregata legitur synodus tempore regis Theodorici, in quo de contendenti bus de papatu Symacho et Laurentio scisma ortum est, quod in cap. Symachus secunda quaest. septima fuit extirpatum. Praeterea aetate nostra tribus contendentibus de papatu s Benedicto 13. et Ioan. 23. et Gregorio duodecimo synodus congregata est Constantiae in natione Germanica, in quo uno, scilicet Gregorio renunciante, si quid iuris habebat aliis duobus depositis, scilicet Ioanne et Benedicto data est pax ecclesiae. Quarto congregata leguntur concilia ad reductionem, sive confutationem haereticorum per viam disputationis, qua de causa tempore, et consensu beati Sylvestri papae, iussu Constantini Imperatoris dicitur RoRomae convenisse magnum episcoporum conventum, ut cum Iudaeis disputaretur de lege utrum scilicet Christianorum fides legi Iudaeorum praeferenda esset ubi longa concertatione expleta cum pro fide Christi erat conclusum Augusta Helena cum tribus millibus Iudaeorum ad fidem Christi conversa baptismum suscepit. Hac etiam de causa diebus nostris congregata est synodus Basilien. pro reductionem Bohemorum ubi data Bohemis licentia disputandi et dicendi libere quicquid vellent in defensionem errorum suorum assignatisque per synodum quattuor doctoribus catholicis qui in publica congregatione illis responderent longissima concertatio facta est nobis ibi semper praesente, sed quanquam manifestissime convicti essent, foretque condescensum illis in multis gratia lucrificandi eos, nihilominus recesserunt peccatis eorum promerentibus ita sordidi sicut venerunt. Hac etiam de causa congregata est Florentiae synodus amplissima diebus nostris sub sanctae memoriae Eugenio pro reductione graecorum ubi interfuit Imperator Graecorum, et patriarcha Constantinopolitanus cum multis aliis praelatis orientalis ecclesiae, ubi operante Salvatore nostro qui vera pax est sublato de medio pariete qui occidentalem orientalemque dividebat ecclesiam unio et concordia conclusa est inter eos licet heu ab omnibus in partibus orientalibus non fuerit acceptata. Quinto concilia leguntur congregata cum ecclesia habet magnos et potentes hostes et perturbatores. Tunc enim summus pontifex ecclesiae princeps, ac rex regum terrae Dei vicarius solitus est congregare conventum patrum et principum ecclesiae, de quibus in psalm. Constitues eos principes super omnem terram ad punitionem illorum. Hac de causa Gregorius tertius cum Imperatorem Leonem huius nominis tertium haereticum incorrigibilem comperisset super depositione imaginum Christi et beatae virginis ac sanctorum, quas omnes destrui ac incendi fecerat in urbe Constantinopolitana, congregato concilio Romae quasi mille episcoporum Romam et Italiam totam ab eius obedientia et potestate discedere fecit et vectigalia interdixit et illum anathematizans venerationem imaginum confirmavit. Item hac de causa Gregorius septimus contra Imperatorem Henricum huius nominis 3. quia Romanae ecclesiae scindere unitatem moliebatur, congregavit Romae concilium 110. episcoporum et illum ibi excommunicavit. Item hac de causa Innocentius quartus Imperatorem Fredericum huius nominis 2. ecclesiae hostem rebellem contumacem et incorrigibilem comperiens concilium congregavit Lugduni et ibi illum ab Imperio deposuit. Sexto legitur congregatum universale concilium gratia supernae revelationis impetrandae a Deo super arduis in ecclesia constituendis. Hac de causa congregata legitur synodus prima ab apostolis, ut scilicet quis ad integritatem apostolici collegii loco Iudae proditoris assumendus esset orationibus a Deo cognoscerent. unde dicitur Act. 1. Et statuerunt duos sanctus Ioseph qui cognominatus est iustus et Mathiam et orantes dixerunt. Tu domine qui nosti corda hominum ostende quem elegeris etc. Septimo congregata leguntur concilia cum magna imminet Christianae reipub. necessitas aut persecutio cui non nisi a totius ecclesiae auxilio subveniri posset. Hac quidem causa inter alias maxime Urbanus secundo audiens civitatem sanctam Hierusalem ab infidelibus captam in Christiani populi dedecus et confusionem concilium generale convocat in Claromonte Alverniae, et in subsidium illius passagium transmarinum ordinatur. Octavo leguntur concilia congregata ad maiorem firmitatem fidei, et acceptationem plenariam tam constitutionum quam diffinitionum factarum in praecedentibus conciliis unde post Nicaenam synodum congregata est Romae per beatum Silvestrum synodus 277. patrum in qua roborata est fides synodi Nicaenae, et Arrius condemnatus: in qua sic ait beatus Siluester. Quicquid in Nicena synodo constitutum est ad robur sanctae matris ecclesiae catholicae, et apostolicae a sanctis sacerdotibus 318. nostro ore confortes firmamus: et omnes qui ausi fuerint dissolvere diffinitionem sancti magni concilii quod apud Nicenam congregatum est sub praesentia piissimi, et venerandi principis Constantini Augusti anathematizamus: et dixerunt omnes episcopi placet. Item sexta synodus apud Constantinopolim celebrata ut habetur dist. 16. cap. Quoniam, sic inquit. Confirmamus et ceteros scilicet sanctorum patrum canones, et synodos, scilicet Nicenam Anthiritianam Antiochenam etc. Nono congregata leguntur concilia gratia inquirendae veritatis super suspitione haeresis orta de Romano pon. Hac de causa congregatum legitur concilium tam tempore Symmachi papae de quo in §. hinc etiam distinct. 16. quam tempore Marcellini papae quae sacrificaverat idolis, de quo in cap. Nunc autem distinct. 21. Decimo congregatum legitur concilium purgationis gratia quam papa voluit facere, ut quia si infamia fuit publica purgatio etiam omnibus nota esset. Hac ratione Damasus papa et Leo quartus et Sixtus Roma. pon. bonae famae suae curam gerentes ad sedandum scandalum concilia congregasse leguntur sicut de beato Damaso habetur 2. quaest. 7. nos circa finem. De Leone 4. habetur 2. quaest. 5. omnibus circa finem. De Sixto Papa in cap. mandastis 2. quaest. 7. Undecimo congregandum venit uviversale concilium quando vehemens dubitatio curreret de iure electionis alicuius in summum pont. iuxta gl. in cap. Si forte duo distinct. 79. hac de causa plura congregata sunt concilia a sanctis patribus quae supra gratia extirpandi scismatis descripsimus. Duodecimo concilia aliquando celebrata leguntur et celebranda rationabiliter veniunt ad efficaciorem ac solenniorem et universaliorem reformationem ecclesiae fiendam. quamquam enim summus pontifex pro singularitate principatus sui omnem legem condere et dare posset toti ecclesiae iuxta cap. Sunt quidam 25. quaest. prima. Nihilominus saepe (et hoc rationabiliter) patres ecclesiae synodaliter convocat ut leges ad reformationem pertinentes condendae illorum concilio, et approbatione formatae plus habent auctoritatis et apud fideles acceptabiliores fiant. Hac de causa plura sunt congregata concilia, in quibus canones continentes plura utilia ad correctionum vitiorum, ad componendos mores, ad honestatem vitae, ad pacem populi Christiani sunt instituti. Ex quibus pro magna parte corpus decreti conflatum est: intra quae est synodus illa singularis quam Romae Gregorius septimus celebravit ad reformationem ecclesiae: in qua anathematizavit symoniacos, clericis uxorem habentibus interdicit divina: laicis eorum missas audire prohibuit, et investituras ne a laicis susciperent sententiam excommunicationis adhibuit.
Caput X: Cap. X. De utilitate celebrationis conciliorum.
QUANQUAM ex supradictis satis perspicuum sit quod plurimum utilitatis afferat sanctae ecclesiae ipsa universalium conciliorum celebratio. Nihilominus ad pleniorem huius rei notitiam aliqua quasi reetentes ex praecedenti c. dicimus maxime valere ad sex. Primo quidem valet celebratio universalium conciliorum ad conservandam Christianam religionem in unitate fidei quae primum vinculum est societatis Christianae, ut dicit beatus Chrysostomus. Hanc utilitatem conciliorum universalium assignat beatus Isido. in ca. Canones dist. 15, ita dicens: “Canones generalium conciliorum a temporibus Constantini imperatoris ceperunt. In praecedentibus namque annis persecutione fervente docendarum plebium minime dabatur facultas, unde Christianitas in diversas haereses scissa est: quia non erat eis licentia conveniendi in unum: nisi tempore supradicti imperatoris. Ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregandi.” Item hac de causa Martianus imperator scribens ad omnes ubique terrarum episcopos, ut ad synodum Calcedonensem veniant, ita ad propositum loquitur: “Omnia ad veram fidem, et Christianam, orthodoxam religionem tunc praeponenda aliis rebus existimavimus. Deo nostro propitio existente, et nostri imperium, et communes causas meliores fore contendimus.” Quia ergo dubitationes quaedam circa orthodoxam fidem motae sunt: sicut indicant etiam litterae sanctissimi archiepiscopi felicissimae civitatis Romae, placuit nobis propere sanctum concilium fieri quatenus concordantibus patribus, et veritate examinata, et vacante omni studio quo quidam iam abusi religionem turbaverunt orthodoxam veram atque saluberrima fides, sit omni mundo manifestissima, et de caetero omnis quaestio, et dubitatio auferatur, et infra quisquis enim in generalem futuram synodum et omni mundo utilem peccat equidem contra Deum et divinitatem nostram offendit, haec ille. Secundo valet ad faciliorem, et firmiorem elucidationem veritatis in dubiis. Faciliorem quidem, quia quod a pluribus sapientibus quaeritur facilius invenitur, ut ait Inno. in cap. de quibus distin. 20. Firmiorem etiam dicimus quia tanto firmius, sive gravius est iudicium quanto plurium sententiis confirmatur, et approbatur assensu. Unde in ca. Extra conscientiam dist. 64, dicit Inno. Integrum iudicium est quod plurimorum sententiis confirmatur. Unde beatus Aug. dicit lib. primo de bapt. contra Donatistas antiquos patres fluctuasse in fide quousque totius orbis concilio firmarentur. Ait enim sic: “Iam ne videar humanis argumentis illud agere quoniam quaestionis huius obscuritas prioribus ecclesiae temporibus ante scisma Donati magnos viros, et magna charitate praeditos patres episcopos ita inter se compulit salva pace disceptare atque fluctuare, ut conciliorum in suis quibusque regionibus diversa statuta mutarent, donec plenario totius orbis concilio quod saluberrime sentiebatur etiam remotis dubitationibus firmaretur,” haec ille. Hinc etiam Theodosius imperator scribens Dioscoro archiepiscopo Alexandrino, ut conveniret cum suis metropolitanis, Ephesi sine dilatione sic inquit, festinesque cum universis sanctis episcopis quos convenire per sacras nostras epistolas sanximus ad praedictam civitatem, et subtilissime investigantibus, et quaerentibus omnis de medio error contrarius auferatur: catholica aut doctrina orthodoxa fides solidetur, et quiete fulgeat qua universi in posteru inconcussum, et intemeratu custodiant. Plane cum congregatio tantorum patrum ecclesiae quibus ait dominus in evangelio Mat. 5. vos estis lux mundi. Nil aliud videatur esse quam multorum luminarium congregatio. Bene facit ad illuminationem populi Christiani, et decorem universalis ecclesiae synodalis patrum congregatio. Unde bene convenit proposito illud Eccles. 43. Species coeli i. ecclesiae gloria stellarum, i. doctorum, mundum illuminans ubi glo. ordinaria ita dicit: Species coeli i. ornatus ecclesiae, sanctorum, plenitudo quos Deus excelsus ordinavit, ut praedicatione evangelii mundum illustrarent. Tertio conciliorum universalium celebratio utilis est ad culturam agri dominici, ut canon conciliu Constantien. dicit frequens. Sunt quidem patres in concilio congregati ministri operarii agricolae de quo Dominus ait Ioan. 15. Pater meus agricola est, quorum ministrorum officium est errorum vepres de agro dominico evellere, plantare fidem, et evulsis vitiorum radicibus virtutes inserere. Unde Dominus Hierem. in figuram Romani pontificis qui congregator, et director conciliorum universalium est videtur dixisse illud Hierem. primo. Ecce constitui te super gentes, et regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, aedifices, et plantes, ut testatur papa Inno. in cap. Solite, extra de maio. et obe. Unde Adrianus papa loquens patribus in concilio quod Romae congregavit, ita ait ad propositum: Cum debeamus o fratres, et filii dilectissimi dominici agri strenui, et fideles esse cultores, et spiritualibus ad purgationem ipsius caelestium praeceptoru uti ligonibus oportet, ut siqua in eo spinosa siqua germinare venenosa conspicimus, pari labore unanimique zelo haec radicitus extirpare studentes, arripiamus examinis rostrum, et falcem iudicii concordi sententia proferamus, ne quae in nos exprobranter dicatur. Messis quidem multa, operarii autem pauci, haec ille. Quarto celebratio conciliorum universalium utilis est ad tyrannorum, et infidelium superbiam humiliandam plurimum profecto, ut intelleximus a fide dignis qui fuerunt infideles in orientalibus partibus, scilicet, Turcia terrentur audientes apud Christianos universalia concilia congregari, et ita faciunt ubicumque latitent, et hoc rationabiliter: quoniam ecclesia Dei ut dicitur Cantico 6. Terribilis est ut castrorum acies ordinata. Castra sunt doctores patres ecclesiae congregati quibus tamquam militibus Christi, et propugnatoribus munitur protegitur, et defensatur ecclesia. De quibus dicitur Zach. 9. Circumdabo domum meam i. ecclesiam ex his qui militant mihi, videlicet praelatis doctoribus, et principibus fidelibus: qui ea defendendo Christo militare prohibentur. Unde Paulus apostolus scribens Thimotheo ait Labor sicut bonus miles glo. in praedicando evangelium contra hostes ad Thim. 2. ca. 2. Quinto celebratio conciliorum est utilis ad refrenandum exorbitantias quorumdam pontificum qui pontificatu suu aut spretis sanctoru patrum regulis pro voluntate exercent aut symoniaca pravitate dehonestant aut saeculi vanitate, et vita scandalosa confundunt. Huius causa congregatum legitur concilium episcoporum Italiae Romae per imperatorem contra Ioannem papam duodecimum qui venator, et lubricus publicus, et incorrigibilis erat. Ut enim ait Hormisda papa in epistola decretali ad episcopos per hyspaniam constitutos difficile est ut cuiusquam cor sic pravis cogitationibus induretur, ut in se patiatur culpandus fieri cum noverit se iudicia subeundum concilii. Sexto valet universalium conciliorum celebratio ad omnium quasi scandalorum quae suscitantur in ecclesia extinctionem. Sicut plane ut priora exempla nos docent, ultimum refugium ecclesiae in omnibus magnis angustiis suis sicut in praecedenti cap. exemplariter deductum. et est in multis, tam de scandalis occasione haereticorum aut scismaticorum quam aliunde exortis, unde propter has multiplices utilitates provenientes ecclesiae sanctae Dei ex celebratione sacrorum conciliorum posset optime adaptari mistice proposito, tamquam dictum summo pontifici illud Eph. 16. Ini consilium, scilicet cum sapientibus. Coge concilium, id est congrega, ut exponit magister Nicolaus de Lyra, qui dicit Spiritus sanctus Romano pontifici imminentibus gravissimis periculis in ecclesia: In concilium, et coge, i. congrega universale concilium, quoniam si in medio duorum vel trium in nomine Christi congregatorum ipse est ut spirator, doctor, et adiutor, ut habetur Math. 18. Multo amplius ubi sanctorum patrum multorum societas in nomine convenerit Iesu Christi, maxime pro rebus universitatem Christianae religionis respective concernentibus, interesse credendum est. Verum est hic advertendum quod haec quae dicta sunt accipienda veniunt cum in conciliis universalibus proceditur canonice, et sancte: quoniam alias melius foret supersedere a celebratione conciliorum, quoniam quemadmodum concilia rite celebrata saluberrimos fructus operata sunt, ita non rite celebrata maximis scandalis universam perturbarunt ecclesia, sicut patrum traditiones, et venerabiles historiae nos docent. Quocirca Eusebius religiosissimus episcopus Dorilei civitatis (qui damnatus fuerat cum Flaviano iniuste a Dioscoro, ut habetur in prima actione Calcedonen. concilii synodi) ad synodum loquens ita dicit: Adimus vestram pietatem supplicantes iustitiam promereri: causa autem haec est nuper facto concilio in Epheso metropoli quod ultimae fuit, non futuram, etc. ut non tantis malis, et perturbationibus universum mundum repleat.
Caput XI: Cap. XI. Quod Roman. pontif. praesentia personalis non necessario requiritur in conciliis universalibus.
LICET universalia concilia ut praediximus non nisi per Roman. pontif. regulariter convocanda sint et auctoritate fulcienda, nihilominus non est necessarium nec semper conveniens, ut semper illis praesentia liter intersit: sed sufficit quod legati aut vicarii sive Apocrisarii eius intersint, quod ex illo apertissime ostenditur quod nulli octo conciliorum universalium quae in ecclesia, ut praestantioris auctoritatis describuntur, Romanus pontifex personaliter interfuit: sed per legatos suos. Unde Leo papa huius nominis primus ab imperatore Christianissimo Martiano ad Calcedonense concilium devotissime invitatus, hac ratione inter alias se excusavit, quod nullum inde exemplum a praedecessoribus acceperit, ut ipse scribit tam patribus concilii Calcedonen. quam pulcherrimae Augustae: unde hanc excusationem praefati beati Leonis legati sui assignantes in concilio Calcedonen. sic dixerunt: Gloriosissimi, et Christianissimi nostri imperatores charitatem catholicam fidem, et affectum tenentes beatissimum nostrum Leonem apostolicae sedis praesulem ut ad hoc venerabile, et sanctum concilium adesset dirigentes venerabiles epistolas supplicarunt cuius pietati placere posset si in hac re probaretur aliquod simile a praedecessoribus factum. Nam melius vestra potest cognoscere sanctitas quia nec in Nicaena nec in Ephesina synodo nec alio ulli sancto concilio papa sanctae sedis affuit. Pro qua huius formae sequens consuetudinem nos direxit: qui sanctissimus non dubitans se in his adesse quos praecipue cognoscit omnia quae ad fidei catholicae sinceritatem, et quae ad sancti Petri apostoli pertinent reverentiam agere, quae etiam per nos ad vestram beatitudinem congruas sanctorum patrum conciliis direxit epistolas quas recipere, et recenseri percipite. Hoc autem quod praesentia Romani pontificis non necessario requiritur in conciliis universalibus sed bene eius auctoritas, satis videtur aperte colligi ex eo quod forma auctoritatum sanctorum patrum de quibus distinct. 17. per totum, superius inductarum in cap. 6. non habet quod absque praesentia Romani pontificis non debeant universalia concilia celebrari, sed bene quod absque eius auctoritate aut sententia celebrari non debent, et hoc bene ostendit glo. decreti in cap. 1. dist. 17. ubi diffiniens concilium universale dicit illud esse quod a papa vel eius legato cum omnibus episcopis constituitur, id est celebratur. Huiusmodi vero consuetudinis quia antiquis superioribus temporalibus summi pontifices praesentialiter non intererant universalibus conciliis maxime tempore quo imperatores plurimum dominabantur in orbe: triplex ratio assignari potest. Prima ne Romanis pontificibus inferretur aliqua violentia in conciliis per imperatores aut alios tyrannos, sicut de papa Felice legimus: quod quia celebrato concilio excommunicavit Vrsacinum, et Valentem Constantino imperatori in perfidia arriana consentientes, depulsus de sede, et ab ipso imperatore decollatus martyrio coronatus est. Similisque violentia legitur facta in secundo synodo Ephesina legatis apostolicae sedis, ubi Fabianus qui vice beati Leonis papae agebat interfectus fuit. Secunda ratio, ut Romanus pontifex qui solitus est universalium conciliorum confirmare sententias, et canones, ut infra ostensuri sumus ex gestis conciliorum cum plena libertate quae plurimum est necessaria in hac parte in propria sede existens quae sibi confirmanda viderentur confirmaret, et quae non confirmanda essent libera potestate vacua auctoritate relinqueret aut cassaret. Tertia ratio est propter necessitates incumbentes tam ecclesiae quam civitati Romanae, quibus Romani pontificis praesentia maxime est praesidio, et auxilio. Hanc rationem assignat Leo papa patribus in concilio Calcedonensi congregatis sic loquens de imperatore Martiano. Amplectendum est clementissimi imperatoris plenum religione consilium quo sanctam fraternitatem vestram ad destruendas insidias diaboli, et ad reformandum ecclesiasticam pacem maluit convenire beati Petri apostoli iure atque honore servato, adeo ut nos quoque ad hoc invitaret ut venerabili synodo nostram sententiam praebeamus: quod quidem nec necessitas temporis nec ulla poterat consuetudo permittere: me tamen in his fratribus, hoc est Paschasio, et Licentio episcopis, Bonifacio, et Basilio presbyteris, qui ab apostolica sede directi sunt, synodo vestra vestra fraternitas confidat praesidere nec iniunctam vobis praesentiam meam existimet. Item praefati legati ad synodum praefatam ita dixerunt. Notum est nempe ad hoc amabili concilio ad beatum, et apostolicum, et catholicum papam Leonem sacras esse litteras destinatas quae habent, ut huic sacro concilio se praesentare dignaretur: sed quoniam nec antiqua consuetudo neque generalis temporis necessitas permitteret nostram parvitatem huic sancto concilio pro se praesidere praecepit. Ideoque necessarium est haec quae in medium proferuntur per nostram interlocutionem disceptari.