Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
1 Cum autem apostolus de matrimonio primorum parentum ad Eph. 5. loquens subiunxerit. Sacramentum hoc magnum est in Christo et ecclesia, aperte designavit matrimonium carnale figuram esse spiritualis matrimonii Christi, et ecclesiae, quare cum in carnali matrimonio solitum sit ut sponsus sponsae dotes, et munera donet ad ornatum sponsae, et solatium matrimonii, secundum illud Gen. xxxiiii. ubi Sichen ait Iacob, et filiis eius. Augete dotem, et munera postulate, non dubium quin sublimis ac nobilissimus ille sponsus, scilicet Christus pro sua magnificentia in sponsalibus istis largitus fuerit sponsae suae amplissima donaria quibus illam subarravit ac praeciosissima in illius decorem contulerit ornamenta, sicut habetur Ezech. 16. ubi dicit sponsus ipse ad ecclesiam. Iuraui tibi, et ingressus sum pactum tecum. Ecce pactio contracti matrimonii. Et facta es mihi, scilicet sponsa. Et sequitur. Et lavite, scilicet aqua baptismi, ad Eph. 5. Mundans eam lavacro aquae vitae. Mundavi sanguinem tuum ex te, dum te a vitiorum sordibus expiavi. Apoc. 1. Dilexit nos, et lavit nos in sanguine suo, et unxit te oleo, scilicet specialis gratiae. Unxit te Deus oleo laetitiae, psal. xliiii. et . ii. Cor. 1. inquit. Qui autem confirmat nos nobiscum est in Christo, et qui unxit nos Deus. Vestivi te discoloribus illa scilicet varietate virtutum, de qua apostolus ad Col. 2. scribit dicens. Induite vos sicut electi Dei sancti dilecti viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, et cetera quae sequuntur. Et calciavi te iacincto, id est adornavi, sanctos tuos sancta, et coelesti intentione, quam iacinctus designat. Cinxi te bysso, id est continentiae cingulo. Et indui te subtilibus, id est ornamentis spiritualibus pluribus, et multiplicibus. Sequuntur alia plurima in textu per quae maxima munera gratiarum, et ornamenta virtutum designantur, quibus Christus sponsam suam ecclesiam magnificentissime dotavit. Verum cum Prouer. ulti. dicatur. Quod byssus, et purpura indumentum eius, scilicet sponsae, non tantum decore virtutum qui per byssum accipitur sed etiam praerogativa privilegiatae, et gloriose auctoritatis quae per purpuram, qua vestis regia intelligitur, sponsa ipsa ecclesia est a Christo magnificentissime sublimata.
2 Habuit siquidem Christus in sua persona privilegia quaedam dignitate, et auctoritate clarissima, quae sponsae suae ecclesiae ex hominibus assumptae suo modo communia fecit, quae etiam angelis ipsis non indulsit. Ipse enim est verus sacerdos, bonus pastor, dulcis mediator, aequus iudex, singularis medicus, inexpugnabilis ostiarius, unigenitus filius, sicut ipse solus omnia haec habet, ita soli ecclesiae in suis sacerdotibus, et praelatis illa dereliquit, ut nec ipsis angelicis spiritibus sint indulta.
3 Christus in primis verus sacerdos fuit, secundum illud. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, psal. cix. qui pridie quod pateretur accipiens panem in manibus suis, ipsumque divinitatis suae potestate in corpus suum convertens discipulis suis tradidit dicens. Accipite, et manducate ex hoc omnes, hoc est corpus meum. Math. 26. ubi revera unus, et idem fuit et cibans, et cibus, et munerans, et munus, offerens, et oblatum, ut ait Hiero. et habetur in ca. Nec Moyses, de conse. di. 2. Et antiquorum versus est. Rex sedet in coena turba cinctus duodena. Se tenet in manibus, se cibat ipse cibus, ubi idem fuit sacerdos, et sacrificium, extra de sum. tri. et fide catho. Hanc admirandam consecrandi potestatem angelis non concessit, sed sponsae suae ecclesiae donavit sacerdotibus, quibus in apostolis ait. Hoc facite in meam commemorationem. Luce. 22. Presbyteris namque solum datum est tam admirabile sacramentum conficere ceterisque ministrare fidelibus, in ca. Perlectis, di. 25. Unde in ca. Cleros, di. 21. Sacerdos dictus est, quia consecrat, et sanctificat, hoc tamen admirandum mysterium sacerdos non alia potestate adimplet, non alterius quam ipsius Iesu Christi sermone peragit, ut Ambro. in li. de sacramentis dicit, et habetur in c. Panis, de conse. di. 2.
4 Praeterea secundo Christus est bonus pastor, qui non solum doctrinae pabulo et exemplo sanctitatis oves suas pavit sed pro eis animam suam posuit. Ioan. 10. Pastoralem hanc curam, hanc regis auctoritatem sponsae suae ecclesiae praelatis commisit quos operis sui vicarios eidem contulit praeesse pastores. Unde beato Petro Christus totius dominici gregis curam committens, et in eo suis successoribus ait. Pasce agnos meos. Ioan. ulti. Hanc profecto pastoralem dignitatem angelis non donavit qui ab humana conversatione semoti sunt. Ministri siquidem bene sunt dicente apostolo ad Heb. 1. Omnes sunt administratores spiritus, non autem pastores.
5 Ceterum ipse Christus dulcis optimusque mediator est 2. Thi. 1. Unus mediator Dei, et hominum homo Christus Iesus, qui inter nos et Deum pacem fecit, optimus reconcilians ima summis unde sequitur. Qui dedit redemptionem seipsum pro multis, et ad Rom. 5. dicit apostolus. Cum inimici essemus Deo reconciliati sumus per mortem filii eius. Huius officii dignitatem sponsae suae sacerdotibus Christus indulsit, qui per penitentiae sacramentum, per praeciosum altaris sacrificium, perque gratas Deo preces tanquam medii arbitri inter Deum, et homines ministerium peragunt mediatoris, omnipotenti Deo qui offensus fuerat peccatores reconciliando. Unde Leo Papa, ut habetur de peniten. di. 1. c. Multiplex, hoc idem probat dicens. Mediator Dei, et hominum homo Christus Iesus hanc praepositis ecclesiae tradidit potestatem, ut confitentibus penitentiae satisfactionem darent, et eadem satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Unde et Moyses Deut. 5. inquit. Ego sequester, et medius sum inter Deum et vos. Angelis autem huius officii auctoritas concessa non est: quia huiusmodi sacramentalis reconciliatio non per angelos, sed per ora sacerdotum expletur. unde illis non dictum est sed hominibus quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et Amb. ut habetur de peniten. di. 1. c. Verbum hoc idem probat dicens. Hoc ius solis sacerdotibus est permissum, glo. super illud. 2. Thi. 1. Unus mediator est, etc. dicit. Boni angeli inter miseros mortales, et beatam immortalitatem medii esse non possunt.
6 Amplius est aequus iudex, qui sedet super thronos, et iudicat aequitatem. Ioan. 5. Omne iudicium dedit pater filio. Hanc iudiciariam potestatem ipse Christus sponsae suae ecclesiae contulit in praelatis, qui tanquam vicarii ipsius Iesu Christi iudicii nomen obtinent in ecclesia. unde Math. 17. Si peccaverit in te frater tuus, sequitur. Si te non audierit, dic ecclesiae, glo. i. his qui praefunt ecclesiae. Cuius throni civitas et principatus maxime resplendet in apostolica sede. Unde Petro ipse dominus Iesus Christus ait. Tibi dabo claves regni caelorum, ubi glo. dicit. Vide quantam potestatem habet petra super quam aedificatur ecclesia, ut etiam iudicia eius maneant firma quasi Deo iudicante per eam. Haec non est data angelis, administratores quidem sunt, non iudices, quod ex illo loco evangelii satis aperte colligitur, ubi dicitur. Potestatem dedit ei, id est filio iudicium facere, quia filius hominis est. Cum ergo angeli non nobiscum communicent in humana natura, manifestum est illis non convenire respectu hominum auctoritatem habere iudicii.
7 Item Christus dicitur medicus singularis, quia solo verbo restaurat universa, virtus enim ex illo exibat, et sanabat omnes. Luc. 6. Hanc medendi facultatem Christus sponsae suae ecclesiae ministris communicauit, quae per sacramentorum exhibitionem quae vasa medicinalia sunt in quibus divina virtus secretius salutem operatur, ut dicit Augu. languores ac morbos curat animarum. Hanc potestatem angelis non indulsit, quia ut ait Chrysost. in li. de laudibus Pauli. Hominibus non angelis praedicatio, et administratio sacramentorum commissa est. Cuius duplex ratio a sancto Tho. in iiii. Sent. dist. v. talis assignatur. Primo quia angeli non conveniunt sicut homines cum verbo incarnato a quo sacramenta fluxerunt in natura assumpta, nec etiam cum sacramentis in quibus est spiritualis virtus in corporeis elementis sicut homines ex natura spirituali, et sensibili compositi sunt. Secundo quia ad necessitatem baptismi, et aliorum sacramentorum potestas eis concessa non valeret, cum non sint in promptu hominibus, ut eorum ministerium facile haberetur. Demum Christus dicitur inexpugnabilis ostiarius.
8 Ipse siquidem est quae aperit, et nemo claudit, et claudit, et nemo aperit. Apocal. iii. Hanc dignitatem contulit ecclesiae suae pastoribus suis, quibus ait. Quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelis, et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelis, ut Matth. 16. unde beatus Petrus apostolus quia prae ceteris clavium potestate donatus est, clavicularius regni coelorum depingitur, et appellatur. Unde beatus August. in quodam sermone apostolorum Petri, et Pauli ita dicit. O inaestimabilis, et immensa potestas hominem in terra positum tenere coelum. Ecce nunc ad nutum Petri divini regni claustra patescunt. Accepit enim a Christo claves regni coelorum, ut solutis vinculis peccatorum aperiret credentibus regna coelorum. Et infra ipse Christus credentibus factus est via, posuit ad vicem suam in seculo coelestis regni clavicularium Petrum, ne difficilem sibi ad coelum quispiam existimaret accessum, haec Aug.
9 Item Christus est unigenitus Dei filius ad quem vox patris intonuit. Hic est filius meus dilectus in quo mihi bene complacui. Matth. iii. Et psal. cix. dicit. In splendoribus sanctorum ante luciferum, id est ante omnem creaturam genui te. glo. Ex occulta, et secreta substantia mea genui te ineffabiliter. Hanc autem filiis ecclesiae tribuit potestatem. Ioan. i. Dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius, glo. Mirabilis potestas, ut qui filii diaboli erant, filii Dei, et fratres Christi per eum liberati dicantur, de quo ad Gal. iiii. dicit apostolus. Misit Deus filium suum, ut adoptionem filiorum Dei reciperemus, ubi glo. dicit. Unicum enim filium Deus habet quem genuit de substantia sua, nos autem non de substantia sua genuit: creatura enim sumus quam non genuit sed fecit, et ideo ut fratres Christi secundum modum nostrum adoptionem reciperemus dicit, ut significaret nos hoc amisisse in Adam, ex quo mortales sumus. Haec glo. Unde ideo ut dicitur iii. Sent. di. x. filii adoptivi dicimur, quia cum nati fueramus filii irae, per gratiam facti sumus filii Dei. Haec plane potestas, haec gratia data non est angelis ut scilicet ex filiis ire in filios possent redire Dei. Irreparabilis enim fuit casus eorum. Hoc enim ut inquit Damasc. quod hominibus est mors angelis est casus, nec pro eis mortuus est Christus sed pro hominibus quibus natus est. Unde angelus ad pastores. Annuncio vobis gaudium magnum, natus est vobis salvator mundi. Luc. 2. Et haec de his quae ecclesia Christi sponsa ab ipso sponso suo Christo suscepit in dotem, nos dixisse sufficiat.