Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
QUoniam variis et diversis modis nomen ecclesiae tam in sacra scriptura, quam apud sacros canones legimus accipi: ut manifestius fiat sub qua significatione de ecclesia sumus locuturi, oportunum nobis visum est in hoc principio varietatem acceptionis illius praemittere. Pro quo sciendum quod ecclesiae nomen aliquando capitur pro domo materiali divinis laudibus, et orationi dedicata illo genere locutionis quo continens nomen solet accipere contentum, sicut vas argenteum vel aureum vel de alio metallo, in quo Christi sanguis continetur nominatur calix sanguinis Christi. Et domus in quibus scholares ad audiendam doctrinam et doctores ad docendum conveniunt, scholae nominantur. Sic pari modo locus in quo fit congregatio et convocatio fidelium ad aliqua divina opera consummanda communiter et rationabiliter vocatur ecclesia, quod triplici ratione convenire ostenditur. Primo quia in tali domo fit fidelium convocatio ad audiendam fidei doctrinam. Unde pro hac causa constitutus est beatissimo Petro locus, l. cathedra in Antiochia. Unde de eo cantatur illud Psal. 16. Exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. Et de Christo dicitur Luc. 18. Et erat quotidie docens in templo. Secundo locus ille rationabiliter dicitur ecclesia, quia ibi fit congregatio et conventio fidelium ad orandum, et benedicendum deum, atque ad impetrandum divinitatis auxilium. Unde Iudith. 6. Convocatus omnis populus per totam noctem intra ecclesiam oraverunt petentes auxilium a Deo. Et 1. ad Cor. 11. dicit apostolus. An ecclesiam Dei contemnitis. glo. i. domum orationis. Tertio locus ille materialis merito ecclesia dicitur, quia in ea fideles congregantur ad offerenda sacrificia Deo et suscipienda divina sacramenta quibus ipsa formatur et decoratur ecclesia. Unde Deuter. 12. dicit ita dominus. Ad locum quem elegerit dominus Deus noster de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo, venietis et offeretis in loco illo holocausta, et victimas vestras decimas, et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria. Et idem in. c. xvi. Secundo nomen ecclesiae invenitur accipi pro universitate omnium fidelium tam viatorum, quam comprehensorum hominum scilicet et angelorum. De quo apostolus ad Eph. 1. de Christo loquens inquit. Ipsum dedit caput super omnem ecclesiam, gloss. quae in caelo et quae in terra est. Tertio accipitur pro universitate fidelium hominum tantum, sicut ad Eph. 5. ubi apostolus ita loquitur. Christus caput ecclesiae est ipse salvator corporis eius. Et infra Christus dilexit ecclesiam et tradidit semetipsum pro ea. Planum est autem quod Christus non est mortuus pro angelis, sed pro hominibus quibus in salutem natus est.
Quod manifeste innuit angelus qui ad pastores loquens ait. Ecce evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator qui est Christus dominus in civitate David.2
Quarto legitur ecclesia assumi pro universitate omnium fidelium viatorum, sicut in Psal.3 Erit apud te laus mea in ecclesia magna, glo. in toto orbe, non modo in Africa, ut aiunt donatistae. Et Aug. super eodem. Ecclesia magna quid est, fratres, nunquid exigua pars orbis terrarum ecclesia magna est? An ecclesia magna totus orbis est? Quinto accipitur ecclesia pro universitate unius provinciae aut unius familiae. Sicut ad Ro. ult. Salutant vos Gaius hospes meus et universa ecclesia, glo. provinciae unde Gaius erat. Item 2. ad Corin. 1. Paulus ecclesiae Dei quae est Corinthi, id est omnibus fratribus ecclesiae Corinthiae. hoc modo distinguimus ecclesiam Romanam, ecclesiam Tolletanam, ecclesiam Gallicanam, et Germanicam. Sexto ecclesia accipitur pro universitate fidelium habentium fidem charitate formatam, sicut Sapientiae 3. Filii sapientiae ecclesia iustorum et natio eorum obedientia et dilectio. Septimo aliqui per ecclesiam accipiunt praedestinatorum sive electorum tantum universitatem inducentes pro se illud. 1. Thi. 2. Novit dominus qui sunt eius, ubi glo. ita dicit. Quos praescivit futuros conformes fieri imagini filii sui, i. praedestinavit, vocavit, iustificavit, et glorificavit. Sequitur, numerus talium est hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum pomorum fructibus. Octavo ecclesia accipitur pro praesidentibus tantum in ecclesia, sicut Math. 18. ubi dicitur. Si peccaverit in te frater tuus etc. dic ecclesiae, glo. Crisostomi, id est his qui praesunt. Hoc modo accipitur in c. si peccaverit. i. q. i. ubi glo. supra illud dic ecclesiae, exponit, i. sacerdoti. Nono ecclesia accipitur pro subditis tantum alicuius praelati, sicut Act. 12. ubi habetur. Oratio autem fiebat ab ecclesia sine intermissione ad Deum pro eo. s. Petro qui ecclesiae praelatus erat. Item Act. 20. Paulus maioribus ecclesiae Ephesi inquit. Attendite vobis, et universo gregi, in quo posuit vos spiritus sanctus regere ecclesiam suam. Decimo sumitur ecclesia pro maioribus, et potioribus in ecclesia, sive sint ecclesiastici sive laici, sicut sumitur. 3. Regum. 10. ubi dicitur. Convertit rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiae Israel, ubi ecclesia non pro universo Israel accipitur, cum totus populus ibi praesens non fuerit, sed ut ex principio capituli colligitur pro maioribus natu et principibus tribuum qui tunc ibi congregati erant. Pari modo accipitur. i. Paralyp. 29. ubi dicitur. Locutus est David rex ad omnem ecclesiam: ibi tamen tantum primates tribuum convenerant. Item hoc mo do accipitur ecclesia ad Ephe. 3. ubi dicitur. Ut innotescat principibus et potestatibus caelestibus per ecclesiam, gloss. i. per apostolos in ecclesia praedicantes. Undecimo ecclesia accipitur pro personis minoribus sive inferioris gradus in ecclesia, sicut est illud Act. 15. Suscepti sunt ab ecclesia, et ab apostolis, et a senioribus. Et iterum in eodem. Placuit apostolis, et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, ubi gloss. interl. inquit. Praeter apostolos et seniores. Duodecimo ecclesia accipitur pro solis ecclesiasticis viris sive pro solis clericis, sicut. 63. distin. cap. i. ubi dicitur. Quod quisquis secularium principum vel potentum vel alterius dignitatis laicus adversus communem ac consonantem atque canonicam electionem ecclesiastici regiminis, agere attentaverit, anathema sit donec obediat, et consentiat quicquid ecclesia de ordinatione ac electione proprii praesulis se velle monstraverit. Decimotertio ecclesia accipitur magis stricte non pro omnibus clericis, sed pro maiori parte clericorum, probatur in cap. apostolica. lvi. distinct. ubi dicitur, quod qui ab ecclesia electus est, si altero dignior inventus fuerit, et canonice electus consecretur ubi gloss. inquit. Hic accipitur ecclesia pro maiori parte eligentium. Decimoquarto accipitur ecclesia strictius pro solis canonicis matricis ecclesiae, et sic sumitur extra de verb. signi. c. cum clericis, ubi dicitur quod cum quis praestat iuramentum fidelitatis alicui ecclesiae, non intelligitur totus clerus illius dioecesis, sed tantum episcopus et canonici matricis ecclesiae: quae vacante sede sunt ecclesia hoc modo dicta, sicut ex eodem c. colligitur. Decimoquinto ecclesia accipitur pro forma alicuius sacramenti ecclesiae, sicut est illud Aug. in lib. sententiarum prosperi, et habetur. i. q. i. in c. extra, ubi dicitur. Extra catholicam ecclesiam non est locus veri sacrificii, gloss. i. extra formam ecclesiae. Et hoc modo etiam ponit sanctus Thom. verbum ecclesia in. iiii. sententiarum dist. xiii. Decimosexto nomen ecclesiae aliquando sumitur pro auctoritate, sicut in. cap. quodcumque. xxiiii. quaestio. i. ubi dicitur. Si hoc verbum scilicet quodcunque ligaveris tantum Petro dictum est non hoc fecit ecclesia, gloss. archi. i. auctoritas ecclesiae. Nos vero de hac tam varia acceptione nominis ecclesiae sub ea sola ratione de ecclesia in sequentibus agemus qua ecclesia collectio sive universitas dicitur fidelium, sicut in sequenti capitulo tangemus.