Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.
Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.
Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.
Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.
Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.
Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.
Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.
Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.
Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.
Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.
Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.
Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.
Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.
Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.
Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.
Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.
Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.
Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.
Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.
Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.
Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.
Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.
Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.
Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.
Liber III: Liber III — De universalibus conciliis
Caput I: Cap. I. Quid concilii nomine importetur.
Caput II: Cap. II. De origine celebrationis conciliorum in ecclesia.
Caput III: Cap. III. De multiplici specie conciliorum in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. De tempore quo uniuersalia concilia in ecclesia celebrari inceperunt.
Caput V: Cap. V. Quid per diffinitionem dicatur uniuersale concilium catholicae ecclesiae.
Caput VI: Cap. VI. Cuius auctoritate concilium uniuersale congregandum sit.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta in praecedenti cap. de auctoritate conuocandorum uniuersalium conciliorum.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones iam factas.
Caput IX: Cap. IX. De causis congregationis uniuersalium conciliorum.
Caput X: Cap. X. De utilitate celebrationis conciliorum.
Caput XI: Cap. XI. Quod Roman. pontif. praesentia personalis non necessario requiritur in conciliis universalibus.
Caput XII: Cap. XII. Qui ad uniuersalia concilia necessario uocandi sunt.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo ponuntur obiectiones contra iam dicta.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponitur solutio ad obiecta facta.
Caput XV: Cap. XV. Qui admittendi sunt ad concilium uniuersale, et qui non.
Caput XVI: Cap. XVI. An omnes praelati maiores totius orbis Christiani necessario uocandi ueniant ad concilium uniuersale.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra praedicta.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo datur responsio ad superiora obiecta.
Caput XIX: Cap. XIX. De qualitate praelatorum ad uniuersalia concilia conuocandorum.
Caput XX: Cap. XX. De punitione praelatorum qui uocati ad concilium uenire contempnunt.
Caput XXI: Cap. XXI. De impedientibus celebrationem uniuersalium conciliorum.
Caput XXII: Cap. XXII. Quis in uniuersali concilio praesidere debeat.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo obiicitur per aduersarios contra ea quae dicta sunt de praesidentia Romani pontificis in concilio uniuersali.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo respondetur ad obiectiones praefatas in primo loco positas.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo respondetur ad obiectiones secundo loco positas.
Caput XXVI: Cap. XXVI. De his quae in ipso uniuersalis concilii prosecutionis exordio obseruanda sunt.
Caput XXVII: Cap. XXVII. A quibus cauendum est in conciliis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod uniuersalium conciliorum auctoritas a Romano pontifice de iure pendeat.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo obiectiones aliquae adversariorum ponuntur contra praedicta.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo reprobatur praedicta adversariorum assertio, scilicet quod concilium habeat immediate potestatem a Christo non mediante Roman. pont. et quod hoc pertineat ad veritatem fidei.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur obiectionibus supra positis adversariorum ad probandum quod universale concilium habeat immediate a Christo potestatem.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod quicquid in conciliis universalibus statuitur, diffinitur, aut sententia auctoritate Romani pontificis principaliter fit.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. De laudabili consuetudine antiquorum conciliorum quod absque prius habito decreto apostolicae sedis non fieret in synodo diffinitio cuiuscunque quaestionis ad fidem pertinens.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. Quod uniuersalia concilia semper solita sunt gesta sua petere confirmari per Roman. pont.
AMPLIUS egregium atque irrefragabile argumentum praefatae auctoritatis quam Romanum pont. diximus habere in universalibus conciliis est, quod sancti patres in conciliis universalibus congregati diffinitiones suas et gesta ad eorum vigorem et firmitatem regulariter ab apostolica sede confirmari1 ac roborari postularunt aperte cognoscentes oportere leges ecclesiae robur accipere et auctoritatem ab eo in quo Deus totius ecclesiae principatum posuit et primatum cuiusmodi est Rom. pon. ut in c. Nolite errare dist. 11. dicit Iulius papa. Huiusmodi beatae obseruationis exemplum in primis habemus a patribus singularissimi et prae aliis excellentissimi concilii Niceni, qui omnia gesta sua et diffini ta humiliter et devote a beato Sylvestro petierunt confirmari. unde in epistola quam eidem beato Sylvestro scribunt ita inquiunt beatissimo episcopo urbis Romae cum omni reverentia colendo Sylvestro Osius episcopus provinciae Hispaniae civitatis Cordubensis et Macharius episcopus ecclesiae Constantinopolitanae et Victor et Vincentius presbyteri ordinati ex directione urbis Romae et ceteri coepiscopi 318. in domino salutem. Quoniam omnia corroborata de divinis mysteriis ecclesiasticae utilitatis quae ad robur pertinent sanctae ecclesiae ecclesiae catholicae et apostolicae ad sedem tuam Romanam explanata, et de graeco in latinum redacta scribere confitemur. Nunc itaque ad vestrae sedis augmentum occurrimus roborari, itaque constat vestra apostolica doctrina totius vestrae apostolicae urbis in unum convenire, vestrumque habere concilium, sicut docet mystica veritas, et sequitur infra quicquid statuimus in Niceno concilio precamur ut vestri oris consortio roboretur. haec ibi. In decreto vero confirmationis quam praefatorum gestorum beatus Sylvester in concilio congregato Romae facit ita scribitur, Sylvester episcopus catholicae et apostolicae sedis praesul urbis Romae quicquid in Nicena habet constitutum ad robur sanctae matris ecclesiae catholicae et apostolicae a sanctis sacerdotibus 318. nostro ore consortes firmamus omnes qui ausi fuerint dissolvere diffinitionem sancti magni concilii quod apud Nicenam congregatum est sub praesentia piissimi et venerandi principis Constantini Augusti anathematizamus, et dixerunt omnes episcopi placet, haec ibi. Secundo testimonium habemus de Ephesino concilio, de quo dicit dominus Aymarus libro de synodis quod in eo legati apostolicae sedis beatus Cyrillus et Archadius episcopus ex Italia vice Caelestini papae praefuerunt, et ipsam apostolica auctoritate roboraverunt. Habetur etiam ex gestis eiusdem synodi quod Imperator s. Theodosius iunior ad perfectionem divinitus statutorum petiit apostolicae cathedrae apponi confirmationem, ut sic tanquam a beato Petro facta veneremur. Tertio habemus de hoc testimonium a patribus in concilio Calcedonensi convenientibus qui ad Leonem papam ita scribunt deprecantes ut eorum decreta confirmare dignaretur. Novimus quicquid rectitudinis a filiis fit ad patres recurrit, facientes hoc quasi proprium sibi. Rogamus ergo et tuis nostrum decretis honora iudicium, et sicut nos audierimus in bonis cupitam consonantiam, sic summitas filiis quod deceat adimpleat. Ubi notandum contra superbiam Basilien. quod synodus papam patrem vocat et infra, ut autem cognoscatis quia nihil donando cui libet gratiam fecimus, aut per iniustitiam adversando, sed ut nutu gubernante divino omnium gestorum vim vobis insinuamus ad probationem vestrae sinceritatis, et ad eorum quae a nobis gesta sunt firmitatem et consonantiam. haec synodus. Hanc ceterum quarto apostolicae sedis praerogativam Imperatores Valentinus et Martianus non ignorantes pro confirmatione gestorum praefatae synodi scribentes ita dicunt, miramur per maxime quod synodum Calcedonen. et litteras venerabilium episcoporum quae ad tuam Deo amicitiam missae sunt, per quas omnia quae in ipsa facta sunt nobis nunciarunt, nequaquam a tua sanctitate tale litterae missae sunt, quae videlicet in sanctissimis ecclesiis lectae in noticiam omnium devenirent quod quorundam animabus quae pravam adhuc opinionem sectantur ambiguitatem immisit utrum s. tua beatitudo quae in sancta synodo edita sunt confirmaverit, et propter haec tua reverentia litteras mittere dignetur, per quas in omnibus ecclesiis et episcopis notum sit universa quae in sancta synodo gesta sunt a tua beatitudine confirmata. Quinto patet ex epistola quam Leo papa qui Agaptoni succedens ad piissimum Constantinum super confirmatione gestorum in 6. universali synodo scribit dicens, hanc ergo recte atque apostolicae traditionis normam praedecessor meus Agapto apostolicae memoriae papa cum sua synodo praedicavit, hanc scriptis praecurrentibus in suae suggestionis pagina vestrae pietati per suos legatos emisit approbans et confirmans, et testi testimoniis2 sanctorum ac probabilium doctorum qua sancta nunc magna synodus suscepit et in omnibus nobiscum complexa est, utpote beati Petri apostolorum principis sinceram doctrinam in ea cognoscens et infra. Et quia diffinitione recte fidei, ut dictum est praedicavit quam et apostolica sedes beati Petri apostoli, cuius licet impares ministerio fungimur veneramur susceptis. Idcirco et nos et per nostrum officium haec veneranda sedes apostolica concorditer et unanimiter quae diffinita sunt ab ea consentit et beati Petri auctoritate confirmat. haec ibi. Item sexto patet ex gestis 7. synodi quae fuit apud Nicaeam legitur q. Tarasius ecclesiae Constantinopolitanae praesul totum processum eiusdem synodi summo pont. ut mos erat retulit, ut tale concilium sua auctoritate firmaret. ubi nota quod dicit ut mos erat, quia ex hoc aperte colligitur ita fieri per omnia concilia, sicut et verum est ex practica aliorum posteriorum. Septimo ad idem est synodus illa venerabilis Romae tempore Symachi papae celebrata, de qua in c. bene dist. 96. in qua sic habetur. Si cuiuslibet provinciae sacerdotes inter suos terminos consilio habito quicquid sine metropolitani sui auctoritate tractaverint irritum esse debere sancti patres sanxerunt, quanto magis quod in apostolica sede nunc stante praesule qui merito beati Petri apostoli per universum orbem primatum obtinens statutis synodalibus consuevit tribuere firmitatem. haec ibi. Praeterea dicit Gratianus dist. 16. c. placuit, quod papa recepit sextam synodum cum canonibus suis et etiam sancta octo universalia concilia quae Rom. pon. professione dicit esse roborata. Ex quibus satis aperte apparet quod alia fides fuit apud illos sanctos patres antiquorum conciliorum sanctissimorum de auctoritate conciliorum et Rom. pon. quam sit apud novellos magistros conturbantes fantasticis adinventionibus suis ecclesiam Dei. Plane si concilia universalia haberent illam supremam auctoritatem immediate a Deo constituendi, diffiniendi sententiandi puniendi, et etiam supra papam sancta universales ille synodi non tam regulariter tam devote et humiliter a Roma. pon. gesta sua peterent confirmari. planum est quod ista stare non possunt simul quod concilium habeat immediate potestatem a Christo, cui etiam papa obedire teneatur, et quod concilii sententiae et gesta nullius sint roboris nisi Rom. pon. auctoritate firmentur superioris est enim roborare acta inferiorum et non econverso. Octavo etiam inducemus testimonium de concilio Constantinop. quod cum plenarium ex omnibus obedientiis existeret integratum supplicasse etiam legitur domino Martino papae 5. ut dignaretur decreta eiusdem concilii sua auctoritate roborare et confirmare. Nono hoc etiam Basilien. non obstantibus eorum erroribus voluisset obtinuisse a domino Eugenio, ut eorum decreta approbasset, sed obtinere non potuerunt et merito. Ex quibus luculenter apparet quam periculose et quam scandalose errent qui statuta conciliorum aut diffinita antequam Rom. pon. auctoritate firmentur atque roborentur publicant per orbem et observari praecipiunt, cum tamen antequam principis ecclesiae auctoritate firmentur, nulli obligent cum nullum robur habeant, ut patet ex dictis et colligitur ex concilio Calcedon. patet etiam ex c. bene dist. 96. hoc etiam ostendit apertissime Leo papa in epistola ad aquilegien. episcopum in qua scribens de forma recipiendi haereticos arrianos ita inquit, inter alia omnia decreta synodalia quae ad excisionem huiusmodi haeresis apostolicae sedis firmauit auctoritas amplecti se et in omnibus approbare eloquantur, etc. Ecce sola illa synodlia decreta quae apostolicae sedis firmauit auctoritas iubentur amplecti, et venerari. Ceterum huiusmodi apostolicae sedis praerogativam, sic apertissime profitetur Christianissimus Imperator Iustinianus qui ut habetur C. de summ. tri. et fide ca. scribens ad papam Ioannem petens approbationem fidei suae et suorum confirmationem ita dicit, Victor Iustinianus, etc. Nos reddentes honorem et apostolicae sedi et vestrae sanctitati quod semper nobis in voto fuit, et est et ut decet patrem honorantes vestram beatitudinem omnia quae ad ecclesiarum statum pertinent testamur ad noticiam deferre vestrae sanctitatis, et infra omnes vero sacerdotes sanctae catholicae atque apostolicae ecclesiae et reverendissimi archimandritae sacrorum monasteriorum sequentes sanctitatem vestram et custodientes statum et unitate sanctarum ecclesiarum quem habent ad apostolicam vestrae sanctitatis sedem nihil penitus immutantes, et infra suscipimus autem quattuor concilia prima secundum quod vestra apostolica sedes docet atque praedicat, omnes ergo sacerdotes sequentes doctrinam vestrae apostolicae sedis ita credunt et confitentur et praedicant, unde properamus haec ad noticia deferre vestrae sanctitatis, et infra petimus ergo paternum affectum, ut vestris ad nos destinatis litteris et ad sanctissimum episcopum huius almae urbis et patriarcham manifestum nobis faciatis q omnes qui praedicta confitentur suscipit sanctitas vestra. haec ille. Cui Imperatori respondens papa Io. ita scribens dicit, ut habetur ubi supra. liquet ergo gloriosissime Imperator, ut lectionis et legatorum vestrorum patefecit nos apostolicis eruditionibus studere, cum de religione catholicae fidei ea sapiatis ea scribatis, ea populis fidelib. publicatis quae diximus et sedes apostolica et patrum reverenda decrevit auctoritas et confirmamus in omnibus, haec ille. Ecce testimonium clarissimum praerogativae apostolicae sedis de quo iam diximus. Ex praedictis manifeste confutantur tam erroneae duae interpretationes datae per aliquos novellos magistros adversarios et inimicos doctrinae omnium sanctorum patrum in suis tractatibus. Prima est quod papa non confirmat aut robur auctoritatis tribuit universalibus conciliis quae de toto orbe Christiano congregantur, sed tantum de conciliis patriarchalibus, quae quandoque etiam dicta reperiuntur universalia. Quod ita interpretatio erronea sit manifeste patet ex dictis: quoniam concilium Nicaenum et Calcedon. universalia fuerunt et sancti loquentes de hac praerogativa de universalib. conciliis omnib. loquuntur et rationes factae de omnibus et concludunt. Secunda interpretatio quam praefati adversarii dant est quod confirmatio quam Rom. pon. tribuere dicitur conciliis universalibus non est auctoritas ita quod auctoritatem et robur tribuat conciliis, quia ut aiunt auctoritatem habent a Deo immediate, sed in signum tantum scilicet quod facta in synodo in concordia sint actitata, sicut et alii episcopi se subscribentes in synodis dicuntur eas confirmare. Quod autem haec interpretatio falsa sit et erronea patet ex dictis in superioribus specialiter per illud quod habetur in 6. actione Calcedon. synodi ubi dicitur quod in omnibus synodis apocrisarii apostolici decretas sententias primo propter summam auctoritatem eiusdem sanctae sedis confirmabant et subscribebant, quia aliter nullum robur habebant. Ecce quod confirmatio quae fiebat per legatos papae non erat tantum significans, sed etiam auctorizans, quia ut inquit nullum robur habebat. Praeterea idem habetur ex cap. regula dist. 17. et ex cap. bene distinct. 96. quae expresse idem loquuntur et de omnibus synodis universaliter quod luce clarius ostenditur ex illo quod Leo sanctissimus scribit Maximo Antiocheno episcopo quod supra eodem cap. inductum est. Ceterum quod erronea sit interpretatio praefata adversariorum: patet ex hoc quod respectu conciliorum universalium nihil plus auctoritatis dant summo pont. principi totius ecclesiae quam alteri episcoporum quod quantum dissonet fidei catholicae, et etiam sanctorum patrum doctrinae nullus sane mentis parum etiam in sacris litteris usus nutritus potest cognoscere. patet ergo quantum errent praefati apostolicae sedis adversarii.