Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Ad ampliorem intelligentiam maioremque firmitatem veritatis earum quae de ecclesiae sanctimonia induximus, movebimus aliquas obiectiones in contrarium probando quod ecclesia non sit sancta dicenda. Et primo arguitur sic. Cantatur in ecclesia in hymno angelico: scilicet, Gloria in excelsis Deo. Tu solus sanctus. Si ergo Christus solus est sanctus, cum ecclesia non sit Christus, ecclesia non videtur dicenda sancta.1
Secundo2 sanctitas, ut dicit Dionysius. xii. cap. de distinc. no. ut supra dictum est. est ab omni immunditia libera, et perfecta, et omnino immaculata immunditia, sed ecclesia in praesenti statu non est libera ab omni immunditia illa peccati dicente beato Ioan. apostolo. 1. Ioan. 1. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est, ergo ecclesia pro praesenti statu non est sancta dicenda.
Tertio3 sic Math. vi. docet Christus omnes fideles orare pro peccatorum suorum remissione, sic. Dimitte nobis debita nostra, etc. quam orationem continue facit ecclesia, quod tamen vanum esse videretur si ecclesia nullum haberet peccatum, maxime cum dicat August. in de bono perseverantiae, hoc loco pelagiani confodiuntur haeretici qui audent dicere hominem iustum in hac vita habere nullum omnino peccatum, et in talibus hominibus esse iam in praesenti tempore ecclesiam non habentem maculam, aut rugam, et ponitur in glo. ordinaria.
Quarto4 arguitur sic, ad Roman. 3. dicit apostolus. Est autem Deus verax omnis homo mendax: ergo non videtur, quod ecclesia quae est collectio omnium fidelium dicenda sit sancta.
Quinto5 sic, ecclesiae non convenit pro statu praesentis vitae non habere maculam, aut rugam, sed tantum pro statu futurae vitae quando apparebit gloriosa: ergo nunc non est dicenda sancta, sed in futura vita. consequentia patet et antecedens probatur auctoritate beati August. qui in fine primi libri enchiridion, tractans verbum illud apostoli ut exhiberet sibi ecclesiam non habentem maculam, nec rugam, etc. ita dicit per hoc omnes prorsus hominum maculae Christiani lavacri sanctitate tolluntur quo mundat ecclesiam suam Christus, ut exhibeat eam sibi non in isto seculo, sed in futuro non habentem maculam, neque rugam, aut aliquid huiusmodi. nam qui modo eam talem esse dicunt, et tamen in illa sunt, quoniam et ipsi fatentur se habere peccata. Si verum dicunt profecto quoniam mundi non sunt a peccatis, habet in eis ecclesia maculam. Si autem falsum dicunt quia corde duplici loquuntur, habet in eis ecclesia rugam. Si autem dicunt se habere ista non ipsam: ergo se non esse membra eius nec ad corpus eius pertinere fatentur, ut etiam sua confessione damnentur. 6 Sexto sic, in ecclesia sunt boni et mali permixti ut superius monstratum est, et mali in multo ampliori numero quam boni. cum ergo denominatio debeat fieri a maiori parte, videtur, quod ecclesia simpliciter magis immunda quam sancta dicenda sit. 7 Et confirmatur ex. c. Et hoc diximus. xvi. q. vii. ubi dicit Origenes et ponitur in gloss. continua. Matth. 21. Quod carnaliter viventes domum orationis, ex lapidibus uiuis constructam faciunt speluncam esse latronum actibus suis.
8 Septimo arguitur sic. In ecclesia continentur non modo peccatores sed etiam multi praesciti, qui licet modo fidem habeant Christi finaliter, tamen in fide vera, et charitate Dei non permanebunt: ergo non videtur quod ecclesia simpliciter dicenda sit sancta.
9 Octavo sic, dicit Sapiens Ecclesi. 9. Nemo scit utrum quis sit dignus odio vel amore, et minus de alio quam de se, ergo etiam nemo potest scire quis sit sanctus aut immundus: ergo videtur quod non pertineat ad articulum fidei credere, quod ecclesia quae est congregatio fidelium, sit sancta.
10 Nono arguitur sic. Fideles non sunt confirmati in fide sive in gratia Dei in statu praesentis peregrinationis: ergo non videtur quod ecclesia quae est fidelium collectio dicenda sit sancta, quia firmata sive confirmata.
11 Decimo arguitur sic. Ecclesia aliquando dicitur fuisse foeda et maculata: ergo non semper videtur dicenda fuisse sancta. consequentia videtur manifesta, antecedens patet. dicit enim beatus Hieron. et habetur de poen. distinc. i. §. Ecclesia. Possibile autem est, ut quando ecclesia quae prius rugam habuit et maculam, et immunditiam, postea restituta est, ita et peccator currens ad medicum etc. Et idem beatus Hieronym. super psal. xx. exponens illud. Audi filia et vide, inclina aurem tuam, et obliviscere domum patris tui. De ecclesia dicit sic. Obliviscere domum patris tui id est dyabolum qui te prius genuerat, quia totus mundus in maligno positus erat. ideo inclina aurem tuam, quoniam concupivit rex speciem tuam Christus Iesus a quo regeris, quia nigra eras in domo patris. nunc autem ascendens post baptismum vel intus abluta vel gratia fidei candida, quia ipse est dominus a quo redempta es, et infra. Ante foedata et deformis erat ecclesia sed postea pulchra et speciosa per lavacrum baptismi, quia iustus pro impiis mortuus est, id est Christus mundans eam per lavacrum sanguinis sui, ut ait apostolus non habentem maculam, neque rugam, et Aug. ad idem propositum super eundem psal. ita loquitur. Assumpta est ecclesia ex genere humano ut Christus caput esset ecclesiae. Et infra. Gaudeat sponsa amata a Deo, quando amata? dum adhuc foeda. omnes enim peccaverunt, dicit apostolus et egent gloria Dei. Et iterum. Etenim pro impiis Christus mortuus est, amata est foeda ne remaneret foeda, non enim vere foeda amata est, quia non foeditas amata est, hic Aug.