Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Ostenso qualiter Christus caput sit fidelium quo ad animas quibus influit sensum fidei et motum charitatis, quaerendum nobis est quomodo etiam caput dicendus sit fidelium quo ad corpora, et videtur aliquibus rationibus quod non. Primo sic. Christus Deus est caput ecclesiae inquantum influit spiritualem sensum et motum gratiae in ecclesiam, sed huiusmodi spiritualis sensus et motus capax non est corpus hominis: ergo Deus non videtur esse caput hominum secundum corpora sed tantum secundum animas.
Secundo sic. Capitis ad membra et econverso oportet esse proportionem quandam, sed corpora aliorum hominum non continuantur ad corpus Christi: ergo ipse non est caput hominum quantum ad corpora sed tantum quantum ad animas.
Tertio sic. Secundum corpora communicamus cum brutis; si ergo Christus esset caput hominum quantum ad corpora, sequeretur quod etiam caput esset brutorum animalium, quod est inconveniens.
Quarto sic. Christus corpus suum ab aliis hominibus traxit ut patet Mat. 1. et Luc. 3. ubi describitur series generationis Iesu Christi secundum carnem, sed caput est primum inter cetera membra, ut dictum est: ergo Christus non est caput fidelium quantum ad corpora. In oppositum arguitur ex illo apostoli ad Phil. 3. Reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Secundo ex illo i. ad Corin. 6. Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi, ubi glo. Aug. sic inquit. Attende quod membra nostra dicit esse membra Christi, quoniam Christus caput nostrum est eo quod factus est propter nos, corpus autem eius ecclesia est. Si ergo Christus animam humanam tantummodo reciperet, membra eius non essent nisi animae nostrae, quia vero et corpus suscepit, per quod etiam caput est nobis, quia ex anima et corpore constamus, profecto illius membra sunt corpora nostra: quia enim corpus accepit, et corporum caput est, haec glo. Respondendo dicimus quod Christus est caput ecclesiae sive fidelium quantum ad animas, et quantum ad corpora sed principaliter animarum, et secundario corporum. Et hoc tum ratione conformitatis ad membra quae per assumptionem humanae naturae facta est, assumpsit enim corpus cum anima. Tum ratione spiritualis influentiae quae pervenit ad corpus mediante anima inquantum corpus est instrumentum animae operantis secundum gratiam. Verum ad videndum qualiter humanitas Christi habet influere in homines non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora, et qualiter non solum animae fidelium sed etiam corpora susceptibilia sunt talis influentiae, notandum est ut notat sanctus Tho. in iii. parte, quod corpus humanum habet naturalem ordinem ad animam rationalem quae est propria forma eius et motor, et inquantum quidem est forma eius recipit ab anima vitam et ceteras proprietates convenientes humano corpori secundum suam speciem; inquantum vero anima est motor corporis, corpus instrumentaliter servit animae. Sic ergo dicendum quod humanitas Christi habet vim influendi inquantum est coniuncta verbo cui corpus unitur per animam, unde tota Christi humanitas secundum animam et corpus influit in homines, et quantum ad animam et quantum ad corpus, sed principaliter quantum ad animam, secundario quantum ad corpus, et hoc dupliciter. Uno modo inquantum membra corporis exhibentur arma iustitiae in anima existenti per Christum, ut apostolus dicit ad Rom. 6. Alio modo inquantum vita gloriae ab anima derivatur ad corpus, secundum illud Rom. 8. Qui suscitavit Iesum a mortuis vivificabit mortalia corpora vestra propter inhabitantem spiritum eius in vobis. Quibus habitis dicendum est ad argumenta.
Ad primum dicendum quod sensus spiritualis gratiae licet non perveniat ad corpus primo et principaliter, pervenit nihilominus secundario et instrumentaliter, ut enim dictum est, quamvis corpus non recipiat influentiam spiritualem immediate, recipit tamen mediante anima. Quare respectu utriusque partis naturae humanae, animae scilicet et corporis, Christus caput est ecclesiae.
Ad secundum respondetur negando minorem; dicimus enim quod corpora nostra aliquo modo habent continuationem ad corpus Christi, non quidem secundum quantitatem ut patet, nec secundum perfectionem naturalem, quia alia est anima Christi et alia est anima uniuscuiusque, secundum quam attenditur perfectio naturalis, sed secundum perfectionem sanctificationis quae est spiritus sanctus, qui plenissime fuit in Christo. Perfectio enim corporis, ut dicit magister Alex. in iii., non solum est anima sed spiritus sanctus cuius corpora nostra templum sunt, secundum illud i. Corin. 6. Nescitis quia membra vestra templum sunt spiritus sancti. Verum quod anima perficit quantum ad esse naturae, spiritus vero sanctus quantum ad esse sanctificationis, idem autem est spiritus sanctus qui sanctificat corpus Christi et sanctificat corpora nostra cum sumus in fide et charitate Christi. Unde ex hac spirituali sanctificatione relinquitur in corpore nostro ordo quidam ad gloriosam resurrectionem, ut ait sanctus Tho. et praefatus Alex. in iii. Quare apostolus ad Ro. 8. ex hoc resurrectionem corporum gloriosam probat dicens: Si spiritus qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in nobis, vivificabit et mortalia corpora nostra propter inhabitantem spiritum eius in nobis. Ad tertium respondetur negando consequentiam, quia non ita communicamur quo ad corpora cum brutis, quin etiam quo ad corpora multum differamus ab eis: quia corpus animalis bruti nullam habitudinem habet ad animam rationalem, lem sicut habet corpus humanum, et ideo corpus humanum habet ordinem aliquem ad sanctificationem quem non habent corpora brutorum, et ideo cum non sit simile argumentum non procedit.
Ad quartum respondetur negando consequentiam, quoniam licet Christus traxerit materiam corporis ab aliis hominibus, vitam tamen immortalem corporis omnes homines trahunt ab ipso, secundum illud 1. Corin. 15. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur, et ita cum ipse omnibus hominibus influat tam quo ad animas quam quo ad corpora, consequens est ut omnium caput tam respectu animarum quam respectu corporum dicendus sit.