Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
POST considerationem eius quid nomine et re per ecclesiam importatur, et explicata ratione sub qua de ecclesia locuturi sumus, restat de conditionibus et proprietatibus eius agendum et potissime de illis quas sancti patres in symbolo fidei attribuunt ei dicentes. Credo unam sanctam ecclesiam catholicam et apostolicam, ubi quattuor de ecclesia sancti patres tradunt docet et praedicant. Primo quod una sit, et hoc contra tria genera hominum. s. contra conventiculas haereticorum, contra scismaticos et contra excommunicatos ecclesiae vincula contemnentes. Secundo quod sit sancta contra falsi nominis Christianos. Tertio quod sit catholica id est universalis contra singulares et pertinaces in proprio sensu recedentes a communi doctrina fidei et sanctorum patrum, cuiusmodi sunt haeretici omnes. Quarto quod sit apostolica, contra praesumptores novitatum et introductores novellarum sectarum et peregrinorum dogmatum, dicamus de singulis. Quia autem ecclesia una sit veritatis magistraliter per spiritum sanctum. Cant. iiii. attestatur dicens. Una est columba mea, una est perfecta mea. Circa quod notandum quod unitas ecclesiae colligitur ex multis. Primo ex unitate principis seu capitis quo regitur et gubernatur, qui unus est, s. Christus dominus Deus noster, quem pater dedit caput super omnem ecclesiam quae est corpus eius ad Ephes. 1. Secundo ecclesia dicitur una ex unitate fidei qua illustratur et in qua fundatur. Est enim fides divinum lumen quoddam et admirabile in quo vocati sumus et Christianae religionis fundamentum ut dicit Crisostomus. Omnes enim Christiani idem credunt corde et ore confitentur id est ad Corin. 1. Idipsum dicatis omnes et non sint in verbis scismata, propter hanc fidei communitatem inquit Aug. super Ioh. 2 Omnes unum sumus, iuxta illud apostoli. Omnes unum vos estis in Christo Iesu. glo. i. in fide Christi. Hac ratione beatus Hierony. utitur scribens ad Euandrum episcopum. ut habetur in cap. legimus. xciii. distin. Nec altera Romanae urbis ecclesia altera totius de his existimanda est et Galliae, et Britanniae. Nam et Africa, et Persis, et Oriens, et India, et omnes barbarae nationes unum Christum adorant, unam observant regulam veritatis. Tertio ecclesia una dicitur ex unitate sacramenti baptismi quo sanctificatur, quod est idem apud omnes et quantum ad materiam de qua Io. iii. Nisi quis renatus fuerit ex aqua etc. et quantum ad formam, de quo Math. ult. Baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Et quantum ad effectum ultimum. Marc. ult. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Sive quo ad efficaciam collati muneris quod aequale est a quocunque detur, ut ait Aug. in cap. sicut in bonos, de conse. distinct. iiii. Per hanc autem unitatem baptismi quia ianua sacramentorum est, intelligitur unitas aliorum sacramentorum, de qua habetur in cap. est unitas ecclesiae, de consec. dist. iiii.
De iis autem talibus unitatibus in ecclesia similiter loquitur apostolus ad Eph. iiii. dicens. Unus dominus, una fides, unum baptisma; ubi gloss. inquit. Unus dominus debetis servare unitatem, quia vobis est unus dominus non tres, pro quorum diversis voluntatibus vos oporteat discordare, et ita iubemus credere et eodem modo operari. Item glo. super illud Cant. 5. Una est columba mea dicit, sicut una est quamvis multae et diversae personae, tamen fides una est in eis, unum baptisma, unus Deus, unum opus. Quarto ecclesia dicitur una ab unitate spei, qua ad bona coelestia erigitur, et elevatur in unam expectationem beatitudinis, de qua apostolus ad Eph. iiii. Vocati estis in unam spem vocationis vestrae, gloss. i. ad unam rem separatam quae est effectus vocationis. Quinto ecclesia est una unitate charitatis qua connectitur et vivificatur, de qua inquit apostolus ad Philipp. 2. Eandem charitatem habentes unanimes idipsum sentientes, de hac autem unitate quam charitas facit dicitur Act. 4. ubi de primitiva ecclesia habetur, quod multitudinis credentium erat anima una et cor unum in domino, quia ut ait gloss. copula charitatis invicem iungebantur. Item gloss. super illud id est ad Corin. 10. Unus panis et unum corpus ecclesia dicitur, quia sicut unus panis ex multis granis, et unum corpus ex multis membris componitur, sic ecclesia Christi ex multis fidelibus charitate copulante connectitur. Hinc dicit August. in lib. de bapt. et habetur in cap. multae. i. q. i. Quod charitas proprium donum est unitatis catholicae et pacis. Sexto ecclesia dicitur una unitate spiritus uiuificantis, unus enim et idem spiritus, scilicet sanctus tanquam ultima et principalis perfectio corporis mistici quasi anima in corpore est in omnibus membris ecclesiae dividens singulos ut vult, divisiones enim gratiarum sunt. Idem autem spiritus inquit apostolus i. Corin. xii. Ad quam unitatem idem apostolus ad Eph. 4. ita exhortatur dicens. Solicite servare unitatem spiritus, gloss. i. unitatem ecclesiasticam quam facit spiritus sanctus, ut unum corpus sitis opere spiritus sancti. Item in eodem apostolus ad propositum ita loquitur. Unum corpus et unus spiritus, gloss. unum corpus esse debetis, quia unus spiritus habitat in vobis quo unum corpus efficimur. Sicut enim unum corpus hominis ex multis constat membris et vegetat omnia membra una anima, faciens in oculo ut videat, in aure ut audiat, et sic in ceteris, ita spiritus sanctus membra corporis Christi quod est ecclesia continet, et vegetat. Septimo ecclesia dicitur una unitate ultimi finis, quae est ipsa beatitudo ad quam ordinatur. Unde et idem denarius per quem doctores sancti beatitudinem intelligunt omnibus fidelibus pro mercede laborum legitur assignatus Math. 20. ubi dicitur quod cum venissent qui circa horam undecimam venerunt acceperint et ipsi singulos denarios glo. dicit quia ad eandem aeternitatem cum his qui ab initio mundi vocati sunt, et Aug. super illud psal. 85. Omnes gentes, dicit. Multae gentes et una gens, quare una gens? quia una expectatio postremo, quare non una gens si una patria Hierusalem est. Octavo ecclesia est una unitate unius praesidentis rectoris et gubernatoris visibiliter conversantis cum ea, de quo dicitur Iohel. 1. Congregabuntur filii Iudae, et filii Israel pariter et ponent sibi caput unum. Et dominus dicit Ioan. 10. Fiat unum ovile et unus pastor. Hic autem unus praesidens pastor rector et gubernator in tota universali ecclesia vicem Christi gerens summus pontifex est, sicut in sequentibus ostendetur. Unde beatus Cyprianus tractans illud Math. 16. Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, de hac unitate ita loquitur. Super unum aedificat ecclesiam, et quamvis omnibus apostolis post resurrectionem suam parem, i. similem potestatem tribuat cum diceret. Sicut misit me pater et ego mitto vos, accipite spiritum sanctum, tamen ut unitatem manifestaret unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit, et infra. Exordium ab unitate proficiscitur, ut ecclesia Christi una monstretur, habetur hoc in. c. loquitur. xxiiii. q. i.