Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Saepenumero etiam apud sanctos doctores de unitate hac mystica Christi, et ecclesiae loquentes invenimus hanc propositionem, quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sint una persona. unde Augu. super psal. xxx. et ponitur in glo. ordinaria, ita dicit. Et ut noveritis quod unus dicitur Christus caput et corpus suum ipse dicit, cum de coniugio loqueretur. Erunt duo in carne una. igitur iam non duo, sed una caro. Si forte hoc dicat de quocumque coniugio, audi apostolum Paulum. Et erunt inquit duo in carne una, sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo, et in ecclesia. Fit igitur tanquam ex duobus una quaedam persona ex capite, et corpore, et sponso, et sponsa. Nam unitatem personae huiusmodi mira et excellente commendat etiam Esa. propheti. in quo Christus loquens ait. Sicut sponso alligauit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento. Se dicit sponsum, se sponsam: quare se sponsum, et se sponsam nisi quia erunt duo in carne una? haec Aug. Item Dam. li. iii. c. xxv. hanc unionem eam Christo personalem vocat sic dicit. Oportet scire quod duae sunt Kirioses. i. proprietates vel familiaritates, una naturalis, et substantialis, altera personalis, et habitualis, haec ille. Primam, scilicet substantialem, id est hypostaticam, ut exponit sanctus Thom. refert ad unitatem humanitatis cum verbo. Secundam ad unitatem ecclesiae cum Christo. Item eadem propositio reperitur saepenumero apud beatum Greg. unde lib. xix. moral. c. ix. dicit Christum et ecclesiam unam esse personam, ut crebro iam diximus. Item lib. xxxv. c. ix. inquit. Quia Christus, et ecclesia, id est caput et corpus una persona est, saepe beatum Iob dicimus modo capitis modo figuram corporis designare. Persona capitur dupliciter1 Pro cuius propositionis vera intelligentia est notandum, quod persona dupliciter a sanctis doctoribus accipitur. Uno modo proprie pro uno. s. singulari individuo sive supposito rationalis naturae, prout Boethus de duabus naturis, et una persona Christi accipit dicit. Persona est rationalis naturae individua substantia. Quo etiam modo accipit eam Richar. lib. de tri. di. Persona est intellectualis naturae incommunicabilis existentia. Alio modo accipitur nomen personae non proprie approprietate naturali unius individuae rationalis substantiae, sed mystice a quadam analogica similitudine sive resonantia, et hoc modo saepe de toto corpore ecclesiae mystico loquitur scriptura, et doctores sancti sicut de una persona, sicut iam patuit. unde Aug. super psal. lvi. super illo verbo. Irruitis in hominem etc. dicit. Debemus intelligere personam nostram, personam ecclesiae nostrae, personam corporis Christi. Cum autem unum sequitur ens, et conditio unitatis conditionem entis, ut colligitur ex Arist. 4. metaph. h. sicut duplex est modus loquendi de persona, aut de homine, scilicet naturaliter aut mystice, ita duplex est modus loquendi de unitate. Si enim loquimur de unitate personali prout respondet primo modo acceptionis personae, sic palam est quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia non sunt una persona, sicut nec unus homo, ut in praecedenti cap. declaravimus. Quae enim hoc modo sunt unum in persona, aut una persona non sunt plura supposita, ut patet ex definitione personae tam Boethi quam Richar. supra posita. Christus vero et fideles qui sunt corpus eius distinctas hoc modo personalitates habent. Si vero loquamur de unitate personali prout respondet secundo modo acceptionis nominis personae, scilicet mysticae, tunc concedendum est quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sint una persona. Hoc quippe modo unitatis possunt dici una persona quae etiam distincta sunt suppositis, et propriis naturalibus personalitatibus, quae unitas mystica dicitur sive figurativa, quia ad similitudinem unitatis, quae est inter corpus naturale hominis, et eius caput accipitur; quoniam sicut cogitanti corpus naturale hominis, et caput coniuncta, necesse est intelligere quoddam integrum scilicet hominem, et personam naturalem in qua uniuntur corpus et caput, ita in proposito consideranti Christum caput et ecclesiae corpus simul uno spiritu copulata, et compaginata, necesse habet intelligere unam mysticam resultare personam. Unde August. tractans illud ad Ephe. 5. Erunt duo in carne una, etc. ponitur in gloss. magistri dicit. Quomodo dicitur sponsus, et sponsa sic caput et corpus. Sive ergo dicatur caput et corpus, sive sponsus et sponsa, unum intelligite: sit enim ex duobus quasi una quaedam persona sci licet ex capite et corpore, ex sponso et sponsa haec ibi. Ubi considerandum quod ut in parte iam dedimus intelligere, haec unitas mystica personalis qua totum ecclesiae corpus cum Christo dicitur una persona, non confundit distinctionem personalem naturalem Christi et membrorum, quia cum istae personalitates sint alterius et alterius rationis, una non confundit aliam; immo cum unitate unius stat distinctio, et pluralitas alterius personalitatis, patet quoniam licet omnes fideles iuxta apostoli sententiam ad Rom. 12. et 1. Corin. 12. sunt unum corpus, tamen distinguuntur suppositis, et personalitatibus propriis, quot enim fideles sunt, tot personae sunt, cum persona sit rationalis naturae individua substantia, ut ait Boethus. Quare Augustinus tractans illud psal. 127. Beati omnes qui timent dominum, et sequitur in singulari, labores fructuum tuorum manducabis, dicit, O vos, o tu vos multi qui unum estis, haec ille. Nihil enim prohibet aliqua quae uno modo sunt multa alio modo unum esse, et indivisa, sicut quae sunt distincta numero esse unum secundum speciem, et quae specie divisa sunt esse unum genere; immo ut dicit Dionysii li. de div. nominibus, nihil est existentium non participantium uno, quia cum sunt multa partibus sunt unum toto, et quae sunt multa accidentibus sunt unum subiecto: et quae sunt multa numero sunt unum specie: et quae sunt multa specie sunt unum genere: et quae sunt multa processibus sunt unum principio, ita in proposito qui multi sumus in nobis unum sumus in Christo. Gal. 3. Omnes unum estis in Christo. Est autem hic etiam considerandum quod licet beatus Greg. li. 4. moral. ca. 9. dicat. Quod sicut redemptor noster una persona est cum congregatione bonorum, ipse namque caput est corporis, et nos huius capitis corpus, ita antiquus hostis una persona est coniuncta cum collectione reproborum, quia ipse eis ad iniquitatem quasi caput praeminet, illi autem dum ad perversa deserviunt vestigia subiectum capiti corpus inhaeret. Nihilominus tamen unitas personalis mystica qua Christus cum corpore suo quod est ecclesia dicitur una persona multo excellentior sive maior est quam illa sit qua antiquus hostis una persona dicitur cum corpore iniquorum, quia unitas praefata in Christum, et ecclesiae corpus ut parum superius tetigimus, ex duabus radicibus consurgit, valet ex conformitate unius naturae quae est inter caput Christum, et eius corpus quod est ecclesia, quae ut diximus ex incarnatione filii Dei resultavit. Dicit enim Hugo de sancto Victore libro de sacramentis. Assumpsit ex nobis nostram naturam ut eam sibi sociaret per unionem in persona quae sociata non erat per unionem in natura, ut per illud quod de nostro unum fecerat secum nos sibi uniret ut cum ipso unum essemus per id quod nostrum sibi unitum erat, haec ille. Secundum vero ex quo praedicta unitas mystica resultare dicitur et quod est quasi completivum eius, est unitas spiritus sancti universum ecclesiae corpus vivificantis, de quo apostolus ad Eph. 4. Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus, et unus spiritus, id est subditis inquit glo. esse unum corpus, servate unitatem spiritus, quia spiritus sanctus est quo unum corpus efficimur. Cum enim ipse sit patris, et filii amor et connexio ad ipsum pertinet societas qua efficimur unum corpus. Unitas vero qua diabolus una persona dicitur cum universo iniquorum corpore non ex conformitate naturae quae sit inter caput, et corpus consurgit, aut ex unitate alicuius unius spiritus inhabitantes totum corpus ipsum malorum sed solum ex conformitate affectus, et pravi operis imitatione, secundum illud Sapientiae. ii. Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum: imitantur autem illi qui sunt ex parte illius gloss. filii perditionis.