Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
NOMINIS sponsi dignitatem adversarii non patientes Romano pontifici, respectu universalis ecclesiae attribui, arguunt multipliciter. Arg. primo contra dicta in praecedenti ca. Primo sic solus Christus videtur esse sponsus ecclesiae secundum illud Ioan. 3. Qui habet sponsam sponsus est, illi ecclesia per fidem coniungitur secundum illud Oseae 2. Sponsabo te mihi in fide, ergo sequitur quod papa, non sit dicendus sponsus ecclesiae. 1
Secundo sic beatus Bernardus scribens Eugenio lib. de consideratione paranymphum papam dicit et amicum sponsi, non autem sponsum, ergo etc. 2
Tertio sic sponsus est qui de sponsa sua suo nomini filios generat, sed papa non generat de ecclesia filios suo nomini, unde non dicuntur a Petro Petrini sed a Christo Christiani, ergo papa non potest dici sponsus ecclesiae. 3
Quarto sic unius sponsae unus debet esse sponsus Gen. 2. Erunt duo in carne una, ergo respectu ecclesiae sanctae Dei unus sponsus debet dari non duo, ut enim ait beatus Calixtus, et habetur in ca. Sicut in unaquaque ecclesia 21. q. 2. Ecclesia Christi uxor et sponsa debet esse non sanctorum, ergo etc. Nec valet inquit adversarius quod dicatur quod papa sit sponsus ministerialis, quia licet ex commissa plenitudine potestatis aliquis sit supremus vicarius aut minister alicuius regis, non audet tamen usurpare quomodolibet regium nomen nec se nominare sponsum uxoris domini sui. 4
Quinto arguitur sic, sponsa sive uxor est subiecta sponso sive viro sicut habetur ad Ephe. 5. ubi inquit Apostolus. Sicut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus: sed ecclesia universalis non est papae subiecta, cum sit minister eius, ergo etc. Ad ista respondentes pro intelligentia eius quod dictum est quod papa sit sponsus universalis ecclesiae, inducemus in primis quod sanctus Thom. in tractatu suo contra impugnantes religionem in hac materia dicit. Ait enim sic. Sponsus ecclesiae proprie loquendo Christus est, de quo dicitur Ioan. 3. Qui habet sponsam sponsus est, ipse enim de ecclesia nomini suo filios generat. Alii autem dicuntur sponsi sicut ministri sponsi exterius cooperantes ad generationem spiritualium filiorum quos quidem non sibi sed Christo generant, qui quidem ministri intantum sponsi dicuntur inquantum vicem veri sponsi obtinent, et ideo papa qui obtinet vicem veri sponsi in tota ecclesia universalis ecclesiae sponsus dicitur, haec sanctus Tho. Quo habito dicendum est ad rationes adversariorum.
Ad primam cum dicit quod solus Christus, etc. respondetur quod verum est quod solus Christus proprie loquendo sit sponsus ecclesiae sicut is quo sponsa foecundatur, et cuius nomine ecclesia filios generat, nihilominus tamen praelati inquantum ut ministri Christo exterius cooperantur per dispensationem sacramentorum sive divini verbi ad generationem spiritualium filiorum Dei sponsi dici possunt, sicut parum ante diximus in cap. 23. de capite loquendo, quod quo ad influxum interiorem gratiae ratio capitis soli Christo attribuenda erat: quo vero ad influxum exteriorem scilicet per modum dispensationis sacramentorum aut directionis in agendis ratio capitis etiam aliis convenire poterat, scilicet praelatis ecclesiae.
Ad secundam rationem respondetur uno modo negando consequentiam istam. Bernardus non nominat eum sponsum, ergo non est aliquo modo sponsus, quia ab auctoritate negative consequentia non valet. Secundo respondetur quod dato quod beatus Bern. diceret quod non est sponsus, verum diceret quod papa non est proprie ut dictum est sponsus ecclesiae, scilicet cuius virtute foecundetur ecclesia sive ecclesiae sacramenta ad generationem spiritualium filiorum, et cuius nomini ecclesia filios generet; licet bene dicatur paranymphus, et custos ecclesiae ac amicus sponsi, ut de Ioanne baptista dicitur Ioan. 3. Paranymphus enim dicitur a para quod est iuxta, et nympha quod est sponsa quasi sponsam coniungens sive desponsans viro. Et hoc modo dicit sanctus Thom. in 4. dist. 38. quod episcopus cui cura ecclesiae committitur virgines desponsat non sibi sed Christo quasi sponsi paranymphus: et amicus, nihilominus tamen ratione illius ministerii aliquo modo possunt dici praelati sponsi ecclesiae ut dictum est.
Ad tertiam cum dicitur sponsus est, etc. responsio patet ex dictis, quoniam talis non est nisi Christus, nihilominus ministerio cooperationis praelatus bene potest dici sponsus aliquo modo etiam generans. Unde Paulus inquit 1. Corin. 4. In Christo enim Iesu per evangelium vos genui.
Ad quartam cum dicitur quod unius etc. respondetur quod ut inquit sanctus Tho. ubi supra, quod etsi episcopus suae dioecesis sponsus sit et presbyter suae ecclesiae, unde et diocesis sponsus papa est et episcopus parrochiae: non tamen propter hoc sequitur quod sint plures sponsi unius ecclesiae, quia sacerdos suo ministerio cooperatur episcopo tanquam principali, et similiter episcopi papae, et papa ipsi Christo. Unde Christus, et papa, et episcopus, ac sacerdos non computantur nisi unus sponsus ecclesiae, haec sanctus Thom.
Ad illud autem quod dicit adversarius quod Papa etiam non posset dici sponsus ministerialis ex similitudine carnalium sponsorum, nihil valet cum non sit simile. Unde adversarius ille in hoc multum decipitur, et in multis locis, quia ex similitudine carnalium minus sobrie iudicat de spiritualibus. Non est autem simile de ministro alicuius regis respectu uxoris suae et de ministro Christi respectu sponsae suae ecclesiae, quoniam minister respectu filiorum quos rex habet de uxore sua non cooperatur regi ad generationem filiorum illorum, et ideo nullo modo etiam ministerialiter potest habere nomen sponsi: sed quoniam ministri ecclesiae cooperantur Christo ministerialiter ad generationem spiritualium filiorum qui de ecclesia sponsa generantur, ideo aliquo modo dici possunt etiam sponsi ecclclesiae sponsae Christi, verum est tamen ut dictum est unus sponsus numeratur cum eo.
Ad quintam rationem respondetur negando minorem, cum enim summus pontifex sit pastor rector, et caput universalis ecclesiae eo modo quo oves subiiciuntur pastori, et subditi rectori, et corpus capiti ecclesia subiicitur summo pontifici. Et cum arguitur quod papa est minister ecclesiae, dicendum pro nunc quod minister alicuius dicitur qui duobus modis. Uno modo qui alteri aliquid impendit auxilium subsidium aut opem salutarem, et hoc modo papa est minister ecclesiae, et praelati ecclesiarum suarum, quo etiam modo angeli dicuntur ministri hominum. Unde apostolus dicit ad Heb. 1. eos in ministerium missos propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Dicitur enim etiam Christus hoc modo minister: unde ipse ait Math. 22. Non veni ministrari sed ministrare, et hoc modo capiendo nomen ministri non valet ista consequentia, iste est minister illius: ergo est illi subiectus, immo potest esse superior, et dominus, sicut patet in exemplis inductis. Alio modo dicitur quis minister alterius sicut cuius virtute operatur, et cuius vices gerit tanquam principalis, et de tali ministro alicuius bene verum est quod sit subiectus illi cuius est minister. Sed hoc modo papa non est minister ecclesiae sed Christi, cuius auctoritate, et vice regit, et gubernat ipsam universalem ecclesiam. Unde 1. ad Corin. 4. dicit apostolus. Sic nos existimet homo ut ministros Christi, etc. Item legatione fungimur pro Christo. 2. Corinth. 6.