Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
SANE ex patrum sanctorum sententiis in superioribus cap. inductis aperte satis colligere possumus quod solus Petrus inter apostolos immediate a Christo factus, et ordinatus fuerit episcopus. Cum enim teste beato Anacleto in c. In novo distinct. 21. sancto Petro primo pontificatus in ecclesia datus fuit, et Felix papa etiam dicat in decretis suis quod per Petrum apostolatus, et episcopatus in Christo coepit exordium, patet quod ipse ante alios apostolos episcopus a Christo fuerit ordinatus, et consecratus. Cumque ut iam ostensum est parum ante Petrus non sit factus episcopus ante Christi resurrectionem sed post, et in ultimo recessu suo ab apostolis quando Petro inquit. Symon Ioannis diligis me? Pasce oves meas, Ioan. ulti. Post quae verba cum nulla alia legantur per quae alii apostoli a Christo immediate intelligantur episcopi, necessario videtur dicendum quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate episcopus sit ordinatus. Alii vero apostoli a Petro mediate vel immediate solo vel cum alio vel cum aliis sunt episcopi facti vel ordinati, quod tam auctoritatibus quam rationibus confirmatur. Primum quidem patet ex ca. Porro dist. 67. ubi ita inquit Anacletus papa. Porro Hyerosolymitanorum primus archiepiscopus beatus Iacobus, scilicet Alphaei filius a Petro et Iacobo Zebedeo, et Ioanne apostolis ordinatus est. Ex quo manifeste apparet quod iste apostolus non a Christo immediate sed a Petro cum aliis apostolis fuerit ordinatus, et per consequens verum est quod non omnes apostoli immediate sunt ordinati episcopi. Quod vero de vera ordinatione episcopali intelligatur, rex ille non obstantibus variis modis loquendi glossatoris patet. Tum primo testimonio beati Remigii qui super Math. 10. c. ubi apostolorum nomina recitantur ita de ipso Iacobo dicit. Cuius meriti beatus Iacobus fuerit testes sunt apostoli qui eum episcopum Hyerosolymitanorum ordinaverunt. Tum secundo, quia si non fuisset haec vera ordinatio episcopi facta non convenienter susciperetur ex ea forma ordinationis aliorum episcoporum in ecclesia, et tum dicit consequenter beatus Anacletus in dicto c. In novo dist. 21. quod hic suis successoribus apostoli dederunt formam ut videlicet nullus minus quam a tribus episcopis in episcopum ordinetur. Adverte ergo si non minus quam a tribus et Petrus solus erat episcopus primo, quis ordinavit Ioannem et Iacobum. Secundo sic beatus Anacletus in c. In novo dist. 21. dicit quod in novo testamento post Christum dominum a Petro sacerdotalis ordo incepit, id est pontificalis, sicut sacerdos exponitur, id est episcopus, de conse. dist. 1. ca. Solemnitates. Ergo videtur quod alii apostoli a Petro facti fuerunt episcopi. Consequentia patet, quoniam cum alii facti fuerunt ita cito sacerdotes sicut Petrus, et non sub ipso, non potest dici ab ipso incepisse simplex ordo sacerdotalis. Similiter si ipse factus fuisset a Christo episcopus etiam prius tempore, sed etiam alii a Christo facti essent immediate episcopi non diceretur vere a Petro pontificalis ordo incepisse. Ergo necessario videtur ita fore intelligendum quod a Petro ordo pontificalis coepit, quia ab ipso omnes alii apostoli episcopi facti sunt vel immediate vel mediate, et ipse solus a Christo. Tertio arguitur sic, soli Petro a Christo commissa est cura pastoralis, ergo solum ipsum pontificem ecclesiae sive pastorem constituit. Consequentia nota est, antecedens vero per plura capitula superius ostensum est, et est spiritualiter beati Chrys. super illud Ioan. ulti. Simon Ioannis pasce oves meas, ita dicentis. Praeteriens alios, scilicet apostolos Petro de talibus loquitur, eximius enim apostolorum erat Petrus et os discipulorum et vertex collegii. Ecce quod dicit Praeteriens alios apostolos etc. Ergo soli Petro est hoc dictum, quod non esset si auctoritatem pastoralem assecuti fuissent alii apostoli immediate a Christo. Quarto sic Marcellus papa in epistola sua prima inquit. Ad sedem Romanam omnes subterfugere debent ut inde accipiant tuitionem unde acceperunt consecrationem. Ergo videtur quod ceteri apostoli a Petro receperunt consecrationem. Ergo videtur quod ceteri apostoli a Petro receperunt consecrationem, tenet consequentia quoniam quod omnes ceperunt consecrationem a sede Romana verum esse non potest ut videtur nisi alii apostoli qui in diversis sedibus sederunt distributi per orbem a Petro qui sedit Romae consecrationem habuissent. Quinto in epistola secunda Clementis, Petrus non solum dicitur princeps apostolorum sed etiam eorum ordinator, id est consecrator, ergo etc. Consequentia videtur nota antecedens est beati Clementis in secunda sua epistola. Petrus magister institutor, et princeps apostolorum atque eorum ordinator fuit. Sexto sic, Paulus, et Barnabas fuerunt ordinati a beato Petro, ergo et alii apostoli. Consequentia patet cum isti non fuerint inferiores aliis. Antecedens patet Actuum 13. Dixit eis spiritus sanctus, segregate mihi Paulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt eos, ubi glos. super verbo imponentes eis manus dicit in modum ordinandorum. Quod vero tunc fuerint ordinati testatur Leo papa in ca. Quod autem distinct. 75. Septimo sic, nihil est asserendum de divinis nisi quod ex divinarum scripturarum testimonio aut ratione probari potest ut dicit tam Hiero. quam August. sed alios apostolos a Petro nulla auctoritas nulla ratio convincit fuisse a Christo immediate factos episcopos, ergo non est asserendum. Quod vero non auctoritate patet, quia in canone non inveniuntur nisi tria. Primo quidem illud Math. 17. Quaecunque alligaveritis. Sed per illud non sunt ipsi facti episcopi propter tria. Primo quia Petrus per similia verba et etiam maiora. Math. 16. Quodcunque ligaveris, non fuit factus episcopus. Secundo, quia ipsi nondum erant sacerdotes, nec per consequens poterant fieri episcopi. Tertio, quia illud fuit promissio, non alicuius potestatis nec episcopalis nec sacerdotalis collatio, ut dictum est. Ergo etc. Secundo illud Luc. 22. Hoc facite in meam commemorationem. Sed nec per hoc facti sunt episcopi, quia per verba consecrationis non efficitur plus quam per illa verba significetur nisi propter concomitantiam et inseparabilem significationem vel accessoriam. Sed potestas pontificalis non est accessoria nec concomitans ad sacerdotalem, et illa verba non iudicant nisi nudum actum sacerdotalem quem potest facere qui libet simplex sacerdos, scilicet consecrare corpus Christi et sanguinem Christi, quod importat cum dicit. Hoc facite, scilicet quod feci in eucharistia, videlicet corpus et sanguinem esse sub speciebus. Ergo per illa verba non fecit eos nisi simplices sacerdotes. Tertio est illud quod dicitur Ioan. 20. Quorum remiseritis etc. Sed nec per istud sunt ordinati episcopi, quia cum ordinatio episcopi sit distincta ab ordinatione simplicis sacerdotis, non est verisimile quod illud per quod proprie et praecise facta est ordinatio primorum episcoporum dicatur communiter omni illi qui ordinatur in simplicem sacerdotem. Unde cum in omni ordinatione simplicis sacerdotis dicatur ab episcopo cui libet ordinando. Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis etc. Non est verisimile quod per illa verba proprie et praecise facta fuerit ordinatio episcoporum primorum qui fuerunt summi sacerdotes, quia etiam in lege erat alia ordinatio simplicium sacerdotum, alia summi. Et confirmatur quia verba sacramentalia prolata a ministro sunt eiusdem virtutis in effectu sacramentali sicut prolata a Christo, sicut patet in forma sacramenti eucharistiae, in qua verba illa, Hoc est corpus meum, illud idem efficiunt quod effecerunt Christo ea dicente. Si ergo Christus dicente illa verba. Accipite spiritum sanctum etc. fecisset apostolos episcopos qui iam erant facti sacerdotes in coena, quo ad characterem sacerdotalem per illa verba, hoc facite etc. eis datam in traditione panis et calicis pari ratione episcopus dicens illa verba, scilicet Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis etc. illi qui iam factus est sacerdos per verba sibi dicta in traditione calicis cum pane, et vino accipite potestatem etc. faceret eum episcopum, quod est absurdum. Item Thomas qui praesens non erat illis verbis non fuisset factus episcopus. Item quod per neutra verba, scilicet hoc facite et quorum remiseritis sint facti episcopi, patet, quia sicut dicit Anacletus distinct. 21. in novo. Petro primo pontificatus in ecclesia Christi datus est, sed illa verba dicta sunt simul et semel apostolis, et per consequens habuerunt suum effectum unum et indivisibilem, et sine ordine prioris et posterioris, ergo tunc non est datus alicui pontificatus primo. Sic ergo patet quod nulla auctoritas canonis cogit dicere alios apostolos a Petro episcopos a Christo factos esse. Item nec ratio cogit, immo magis oppositum, et maxime propter duo. Pro quo arguitur octavo loco sic. In creatione humani generis ut esset maior unitas Deus ex uno homine fecit omne hominum genus, ut dicit Paulus Act. 17. ergo similiter ad conservandam ecclesiae unitatem videtur quod Deus non fecerit simul plures episcopos a quibus alii derivarentur, sed unum primum a quo ceteri herent. Nono sic, in ecclesia non debet esse minor unitas neque minus bonus ordo quam fuerit in synagoga, sed in illa ad bonam ordinationem et unitatem illius pertinuit ut Moyses legislator non fecerit simul plures episcopos sed unum tantum scilicet Aaron a quo omnes alii immediate processerunt. Ergo nove legis lator et ecclesiae ordinator Christus non debuit simul facere plures episcopos sed unum tantum scilicet Petrum, a quo omnes mediate vel immediate postmodum omnes fierent. Videtur ergo rationabile quod ille fuerit processus in ordinatione episcopali apostolorum, scilicet quod Petrus factus fuerit solus episcopus a Christo ante ascensionem, post spiritus sancti autem missione sive ipsa die prima dominica sive alia Petrus solus episcopus fecit Ioannem episcopum, deinde Petrus consecrato Ioanne fecit Iacobum Zebedei, quibus tribus factis tunc ordinavit Petrus quod deinceps non ordinaretur episcopus nisi a tribus episcopis, ut dicitur in praefato c. Porro. Et ad ostendendum formam huiusmodi, ipse cum duobus praedictis ordinavit Iacobum, ut dicitur in praedicto c. Porro. Licet propter paucitatem episcoporum quando apostoli fuerunt non potuerit haec forma semper servari. Ideo Paulus solus forte Timotheum et Titum ordinavit episcopos, qui separatus a Barnaba non habebat in societate sua episcopos nisi quos postea fecit. Nam Lucas, Demas, Sylas, et hi non fuerunt episcopi, sed quando potuerunt habere duos tunc cum eis ordinaverunt, non soli. Ratio autem quare filii Zebedei credantur prius a Petro in episcopos ordinati est, quia illi post Petrum fuerunt maiores, fuerunt et honorabiliores, et hos cum Petro Christus prae ceteris praeferebat, ut patuit in transfiguratione, in suscitatione filiae Archisynagogi, in oratione in horto, et similibus in quibus hos solos quasi familiares secretarios secum assumpsit. Math. 9, 17. et 27. Unde super illud Luc. 6. Non permisit introire secum quemquam nisi Petrum, Ioannem et Iacobum. Ubi dicit Theophilus, solum hos intromisit tanquam discipulorum vertices. Item Math. 17. super illud Assumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, dicit Chrys. Ideo hos sumpsit quia aliis potiores erant. Quod autem Ioannes fuerit maior licet minor fratre, et ideo sibi praelatus, patet per illud Math. 10. Et Andreas frater ubi dicit glo. Chrys. Marcus autem post duos vertices Petrum et Ioannem Andream numerat, ubi innuit Petrum et Ioannem inter ceteros apostolos fuisse sublimiores. Item super illud ibidem Iacobus Zebedei et Ioannes frater eius dicit Chrys. Vide autem quia non secundum dignitatem ordinat, mihi autem videtur Ioannes non aliis solum sed fratre etiam maior. esse. Ex praedictis apparet falsa glo. super illud cap. 66. di. Porro, quae dicit quod in principio et primitiva ecclesia omnes apostoli erant simplices sacerdotes, et tamen poterant consecrare episcopos: nam Moyses simplex sacerdos fuit, et tamen consecravit Aaron in pontificem, neque tunc erat differentia inter episcopum et simplicem sacerdotem 95. di. Olim, quia sicut dicit August. In prima rerum creatione non quaeritur quid Deus facere potuerit, sed quid decuerit, et quid ratio et natura rerum requireret. Cum autem dicat apostolus quod minor sine ulla contradictione a maiore benedicitur Heb. 8. et philosophi asserant quod nihil agit ultra suam speciem, licet Christus per simplicem sacerdotem de potentia absoluta possit facere episcopum, non tamen decet nec congruit officiis quod minor faciat maiorem dans alteri quod non habet, nec per consequens est verisimile quod Christus voluerit per simplices sacerdotes qui sunt inferiores summos sacerdotes qui sunt episcopi consecrare. Unde considerandum est quod Moyses licet non esset sacerdos et pontifex unctus visibiliter cum Aaron quem fecit pontificem, et cum filiis eius quos fecit simplices sacerdotes, ut habetur Leuitici 7. et recitatur 21. di. ca. 1. erat tamen dignior illis, et virtute maior illis in omnibus: quia in illis ordinibus non erat character nec illi sacerdotes habebant claves sed tantum offerebant pro populo et erant mediatores, quod multo melius faciebat Moyses. Secundum veritatem autem in ecclesia nulla maior est dignitas quam sacerdotalis excepto pontificali. Unde omnis non episcopus est inferior eo, et per consequens non decuit quod non episcopus episcopum consecraret, nec est possibile apud homines etiam de potentia absoluta. Sed Christus verus sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, et pontifex futurorum bonorum licet aequivoce sacerdos et episcopus ad alios in quo non fuit character nec consecratio visibilis, tamen fuit dignior ceteris. Sicut ergo Moyses consecravit Aaron in pontificem, et filios eius in simplices sacerdotes a quo quidem Aaron derivatus est pontificatus ad omnes alios sicut ad filium suum Eleazarum indutum vestibus eius Nu. 20. et post ad phinees, et sic de aliis. Sic et Christus per se immediate fecit Petrum episcopum, a quo postea in omnes pontificatus derivatus est, et per se fecit alios apostolos simplices sacerdotes, ut 21. di. in novo dicit Anacle. In novo testamento post Christum a Petro sacerdotalis coepit ordo, quia ipsi primo pontificatus in ecclesia Christi datus est. Et exponitur sacerdotalis, id est pontificalis sicut sacerdos exponitur pro episcopo de conse. distinct. 1. ca. solennitas. Sicut autem superius argumentati sumus, cum alii apostoli fuerint ita cito facti sacerdotes sicut ipse Petrus, et non sub ipso, non potest dici ab ipso coepisse simplex sacerdotalis ordo. Similiter si ipse fuisset a Christo factus episcopus licet prius tempore et alii etiam tunc a Christo non ab ipso Petro cepissent pontificalis ordo. Ergo videtur quod propter hoc quod ab ipso Petro facti sunt omnes alii episcopi mediate vel immediate, et ipse solus a Christo, ideo vere dictum sit a sancto Anacleto quod ab ipso Petro post Christum coepit pontificalis ordo, quod etiam sicut supra induximus requirit unitas ecclesiae habere scilicet unum caput a quo dona fluant unde 19. di. in ca. ita. dominus, beatus Leo sic de beato Petro loquitur. ut ab ipso quasi quodam capite dona sua velut in corpus omne diffunderet.