Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.
Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.
Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.
Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.
Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.
Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.
Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.
Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.
Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.
Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.
Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.
Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.
Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.
Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.
Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.
Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.
Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.
Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.
Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.
Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.
Praefatis adversariorum obiectionibus non obstantibus quibus non erit difficile respondere tenendum videtur saluo semper meliori iudicio: quod sicut supra probavimus apostolica sedes ad quam pro principatus sui sublimitate pertinet quae ad fidem, et totius Christiani populi doctrinam, et religionem expectant sententialiter diffinire, et interpretari non possit errare attento divinae pollicitationis impermutabili decreto in his quae de fide tenenda, et credenda apostolatus sui iudicio publice Christiano populo decerneret sive diffiniret. Tum quia ut argutum est alias non esset firma, et indubitata credulitas in his quae circa fidem per ecclesiam statuerentur cum omnia huiusmodi per Romanos pontifices statuta sint. Tum quia constat quod auctoritate ecclesiae quae maxime in Romano pontifice utpote ipsius ecclesiae capite, et principe collata est, libri canonis habent robur, unde quod illis libris sit credendum similiter non constat nisi per auctoritatem ecclesiae. Unde Augustinus contra epistolam fundamenti: Evangelio non crederem nisi auctoritas ecclesiae catholicae me moveret credere, quod ecclesia in electione sacrae scripturae canonice fuerit Spiritu Sancto directa. Ergo similiter credendum est quod Romanus pontifex in iudicio eorum quae fidei sunt Spiritu Sancto regatur, et per consequens in illis non erret: alias posset quis eadem facilitate dicere quod erratum sit in electione quattuor evangeliorum, et epistolarum canonis, et in approbatione universalium conciliorum, et aliorum librorum doctorum, approbando aliquos, et aliquos reprobando: quod tamen ut patet distinct. 15. per Romanos pontifices, scilicet Gregorium, et Gelasium; delasium determinatum legitur. Et ita nulla fides maneret certa, credendorum quo nihil periculosius aut etiam absurdius posset in Christiana religione excogitari. Non ergo videtur quod Romanus pontifex in his quae apostolatus sui iudicio credenda fide, aut detestanda diffinit, aut iudicat errare possit. Quare dicendum est ad rationes in oppositum. Ad primam1 cum dicitur quod auctoritas illa Luc. 22. Ego pro te rogavi, etc. non accipienda venit de fide Petri, respondetur quod hoc falsum est, quod patet manifeste tam ex ipsis domini salvatoris verbo quam ex sanctorum patrum, et doctorum expositionibus. Ex textu quidem evangelii patet: ait enim Christus ad Petrum. Ego pro te rogavi Petre. Ecce quod dicit pro te in speciali: ut non deficiat fides tua. Ecce quod dicit fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Clarum est autem quod pro illius fide personali rogabat qui post lapsum conversus confirmare iubetur fratres suos: hic autem Petrus erat et non alius, nec congregatio ipsa universalis ecclesiae, quia verba illa non possunt adaptari illi. Tum quia fides illius non deficit. Tum quia ipsa non dicitur aliquando conversa. Tum quia ipsa fides non dicitur proprie fideles in fratres habere sed potius in filios. Quod vero adversarii dicunt quod fides Petri statim defecit: respondetur quod si ad horam defecit non tamen finaliter, et hoc est quod Christus rogavit. Unde non dixit ei Dominus: Ego pro te rogavi Petre, ut non neges seu ut non cadas, sed ut non deficiat fides tua scilicet finaliter. Unde Beda in glossa non dicit non tenteris, sed non deficiat fides tua, ut post lapsum negationis ad pristinum statum poenitendo resurgas, haec ille. Hoc etiam innuit manifeste in verbis sequentibus salvatoris cum ait: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, in quo casu manifeste innuit salvator quod aliquando Petrus erat casurus sive negaturus. Non ergo rogat ne caderet, sed ne in casu maneret: quod ipsius rogatu adimpletum est, quod postea nunquam amplius cadat. Et ita patet ex ipso evangelii textu et salvatoris verbo quod ad litteram loquitur Dominus de fide personali Petri.
Hoc etiam apertissime ostenditur ex sanctorum patrum expositionibus quas induximus supra in cap. 109. Unde Leo papa exponens textum hunc sermone secundo consecrationis suae ita inquit: Spiritualis cura a domino Petri suscipitur, et pro fide Petri proprie supplicatur tanquam aliorum status certior sit futurus si meus principis vita non fuerit: in Petro ergo omnium fortitudo munitatur etc. Ecce testimonium clarissimum huius quod diximus. Quod vero consequenter dicunt adversarii quod expositio data de fide personali finali Petri non valeat: quia ut aiunt fides personalis in aliis pontificibus successoribus Petri non super habuit aut habet finalem in fide perseverantiam, est stultum dictum: quoniam textus praefatus de personali fide Petri loquitur, non de fide personali aliorum pontificum. Pro quo notandum quod Romanus pontifex succedit beato Petro non in gratiis, et praerogativis personalibus sed in sede, et officio pontificatus, et per consequens in privilegiis sedis, et officii. Habuit autem Petrus privilegium post resurrectionem Christi ut in fide finaliter non deficeret sive erraret: et non solum ipse hoc habuit, sed etiam caeteri apostoli qui cum Christo manserunt. Unde ut dicit beatus Chrysostomus quod pro omnibus etiam rogavit cum ait Ioannis 12. Pater sancte serva eos in nomine meo. Unde communis doctrina sanctorum habet quod omnes apostoli confirmati fuerint post resurrectionem. Unde glossa super illud Psal. 74. Ego confirmavi columnas eius dicit sic: Quae in passione nutaverant i. apostolos qui confirmati sunt in resurrectione. In hoc autem privilegio Romanus pontifex non succedit Petro sicut nec alii episcopi aliis apostolis. Et ideo quod adversarii inducunt de fide aut oratione personali Romanorum pontificum non facit ad propositum: habuit autem amplius singulariter Petrus super omnes alios apostolos, ut privilegium non errandi in fide se extenderet ad sedem sive cathedram eius, ita quod in cathedra sua semper catholica vigeret doctrina, et in sede sua iudicium in his quae fidei sunt ab omni macula erroris erroris esset alienum, prout superius multis sanctorum patrum sententiis firmauimus. Haec autem praerogativa non est data sedibus aliorum apostolorum quoniam omnes aliquo modo verecundatae sunt: sicut patet de Achaia ubi praedicavit beatus Andreas, de Asia ubi praedicavit Ioannes evangelista, de India ubi Thomas, de Ethiopia ubi Matthaeus, de alia India ubi beatus Bartholomaeus, de Hierosolyma ubi Iacobus. Omnes istae quasi funditus defecerunt a fide: sola Romana ecclesia immaculata permanet, et opitulante Deo permanebit semper.
2 Ad secundam obiectionem cum dicitur quod praefata auctoritas non potest intelligi de ecclesia Romana, etc. respondetur negando hoc assumptum quoniam falsum est. Et ad probationem cum dicitur quod quando Christus dixit illa verba Petro, Petrus non erat magis caput Romae, etc. respondetur quod probatio illa nulla est: quoniam licet Petrus tunc nullius ecclesiae caput actu esset, sed esset bene futurus caput, nihilominus quando Christus oravit pro fide Petri oravit pro fide ecclesiae suae quaecunque futura esset cui Petrus tanquam princeps, et caput praeesse deberet. Unde cum Petrus praesedit ecclesiae Antiochenae, ecclesia Antiochena habuit eam praerogativam: cum vero Petrus inde transtulit sedem suam, translata est in ecclesiam Romanam dicta praerogativa, quae sedem ipsam Petri divina providentia disponente intervenientibus ipsius beati Petri meritis inseparabiliter sequitur, et concomitatur. Unde beatus Leo in sermone secundo consecrationis suae ita inquit: Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine perseverans suscepta ecclesiae gubernacula non reliquit: sic enim est ordinatus, ut ante petra dicatur dum fundamentum pronunciatur, dum regni caelorum ianitor constituitur, dum ligandorum solvendorumque arbiter ad mansuram etiam in caelis iudiciorum suorum diffinitionem praeficitur, qualis ipsa mihi esse societas per ipsam appellationum eius mysteria nosceremus, et infra. Si quid itaque a nobis recte agitur recteque discernitur, si quid a misericordia Dei quotidianis supplicationibus obtinetur, illius est operum atque meritorum cuius in sede vivit potestas, et excellit auctoritas. Hoc enim obtinuit dilectissimi illa confessio quae a Deo patre apostolico inspirata cordi omnium humanarum operationum in terra transcendit, et firmitatem quae nullis impulsionibus quateretur recepit. Haec ille. Item Nicolaus papa ad Michaelem imperatorem sic scribit: Petrus confirmatae petrae quae Christus est structuram universalis ecclesiae inconcussam, et fide clare solidatam ita precibus suis munire non cessat ut errantium vesaniam rectae fidei norma reformare festinet, ut non intrepide eam consolidantes remunerare procuret, quatenus portae inferi malignorum spirituum suggestiones atque haereticorum impetus non praevaleant eiusdem ecclesiae unitatem infringere.
3 Ad tertiam obiectionem cum dicitur quod doctores exponentes verba illa Christi non exponunt ea de ecclesia Romana, etc. respondetur negando hoc tanquam falsum, et iniquum, quod patet ex testimoniis superius inductis pro veritate conclusionis sanctorum patrum sancti Cyrilli, Chrysostomi, Hieronymi, Leonis, Agapetonis, Bernardi, Anselmi, Alberti Magni, sancti Thomae, et aliorum plurium doctorum: omnes enim isti loquuntur de ecclesia Romana prout est pars distincta tanquam caput, et magistra contra alias ecclesias.
4 Ad quartam obiectionem cum dicitur illud quod promittitur toti et non parti etc. respondetur negando quod non errare contra fidem non sit promissum ecclesiae Romanae, hoc enim falsum est ut iam ostendimus in responsione ad secundam. Unde beatus Cyrillus, ut supra induximus ita ait. Secundum hanc domini promissionem ecclesia apostolica Petri ab omni seductione, et haeretica circumventione immaculata manet super omnes postpositas, etc. ut supra. 5 Ad quintam cum quaeritur quid vocatur ecclesia Romana cum dicitur quod in fide errare non possit. Respondetur in primo quod non accipitur hic ecclesia Romana ita extenso vocabulo pro fidelium illorum congregatione qui tenent fidem quam apostoli Romae praedicaverunt. iste enim modus vocandi ecclesiam Romanam videtur esse improprius. Tum quia alibi quam Romae apostoli praedicaverunt fidem quam fideles per orbem dispersi tenent, et observant. Tum quia confessio etiam ipsa fidei qua Petrus Christum Deum, et hominem confessus ait. Tu es Christus filius Dei vivi: etc. super quam dicitur Christus ecclesiam suam aedificasse non primo Romae sed in Caesaria Philippi facta est ut dicitur Mat. 16. Secundo dicitur quod ecclesia Romana in qua religio Christiana a tempore apostolorum Petri, et Pauli semper immaculata dicitur perstitisse, et usque in fine seculi debere persistere vocatur congregatio populi fidelis Romani cum suo pastore. Quod vero dicitur ex adverso quod omnes Romani possunt errare sicut omnes Hierosolymitani. Respondetur quod hoc falsum est, haec enim gratia data est ecclesiae Romanae quae non fuit data Hierosolymitanae, de qua gratia Agapito papa in sua suggestione qua Constantino imperatori scripsit ita dicit. Haec apostolica Christi ecclesia per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis numquam errasse perhibetur etc. ut superius est inductum. 6 Ad sextam obiectionem in qua arguitur. Papa potest errare in fide tenendo malam opinionem circa ea quae fidei sunt, ergo similiter potest errare in iudicio male sententiando de fide, respondetur negando consequentiam: quia licet primum sit possibile secundum tamen non. Et ratio diversitatis est quia assistentia spiritus sancti promissa a Christo non respicit personam papae sed officium sive sedem, et ideo cum opinari sit personae iudicare vero sit officii: licet sit possibile papam male opinari: errare tamen sententiando in iudicio de his quae sunt fidei non est possibile stante divina promissione. Pro quo notandum cum sancto Thoma in quodlibeto octavo, in quo quaerens utrum omnes canonizati per ecclesiam sint in gloria vel aliqui eorum sint in inferno dicit quod aliquid potest iudicari secundum se consideratum quod relatum ad aliquid extrinsecum impossibile invenitur. Dico ergo quod iudicium eorum qui praesunt ecclesiae potest errare in quibuslibet si personae eorum tantum respiciantur. Si vero consideretur divina providentia quae ecclesiam sua spiritu sancto dirigit sicut ipse Christus promisit Ioan. 14. Docebit vos omnem veritatem scilicet necessariam ad salutem certum est quod iudicium ecclesiae universalis in his quae ad fidem pertinent errare est impossibile, unde magis standum est sententiae papae quam de fide in iudicio profert quam quorumcumque hominum sapientum in scripturarum opinionibus. nam et Cayphas cum esset pontifex licet nequam prophetavit. Ioan. 11. haec sanctus Thomas. Plane huiusmodi dignitates in ecclesia sicut multum tributum est eis honoris et reverentiae ita plurimum virtutis sortitae sunt, et gratiae singularis. unde Chrysostomus super illo verbo Ioan. 11. valde pulchre ad propositum loquitur. Vide inquit quanta pontificalis potestatis sit virtus: quia enim qualitercumque dignus effectus est pontificari, et si indignus existens, etc. sciens quid dicebat: ore enim illius solum usa est gratia spiritus sancti contaminatum autem cor non tetigit, et infra. Vides quanta spiritus sancti virtus a mente perniciosa voluit verba proferri prophetiae plena magnae, et mirabilis. Item beatus August. hunc locum tractans libro quaestionum veteris et novi testamenti, et habetur in ca. dictum est a domino 1. q. 1. ita ad propositum loquitur. Quanta autem sit dignitas sacerdotalis ordinis hinc advertamus, dictum est autem de nequissimo Caypha interfectore inter cetera, hoc autem a semetipso non dixit sed cum esset princeps sacerdotum illius anni prophetavit per quod ostenditur spiritum sanctum gratiarum datorem non personam sequi aut digni aut indigni sed ordinem traditionis. Ubi ceterum in hoc loco bene advertendum quod non dicitur quod papa errare non possit aut male sentire aut iudicare in his quae fidei sunt: cum error ut dicit Augustinus nihil aliud sit quam pro vero approbare falsum: sed dicitur quod sententia quam in iudicio Romanus pontifex profert in his quae fidei sunt errare non possit aut quod sedis apostolicae iudicium quod idem est errare non possit. Ita enim loquitur Hieronymus in ca. Hec est fides 24. q. 1. cum ait. quod sit apostolatus tui iudicio etc. Eodem modo loquitur sanctus Thomas in praefato quodlibeto cum dicit quod magis standum est sententiae papae quam de fide in iudicio profert quam etc. Hinc etiam Agapto papa in ca. Sicdi. 19. inquit. Sic omnes apostolicae sedis sanctiones accipiendae sunt tamquam ipsius divina voce Petri firmatae. Super quo dicit Archi. Caute dicit apostolicae sedis, et non dicit apostolici sedis autem apostolicae sanctiones sive sententia in iudicio prolata a Romano pontifice intelligitur non quae occulte maliciose aut inconsulte per solum Romanum pontificem aut etiam quae per ipsum cum paucis sibi faventibus aliis in fraudem contemptis sive non vocatis ad partem profertur. Sed quae a Romano pontifice qui maturo, et gravi virorum sapientum, et maxime dominorum cardinalium primo concilio digesta, et maturata sancitur, et profertur. Nam ut ait Albertus magnus in quaestione de iustitia, et legibus habentibus auctoritatem secundum consulta sapientum est determinare, et interpretari vel exponere, et quod ita fit in rebus arduis dicitur ab apostolica sede emanare secundum illud quod beatus Greg. ait in cap. apostolicae sedis 35. q. 9. Apostolicae sedis sententia tanta semper consilii moderatione concipitur tanta patientiae maturitate decoquitur tantaque deliberationis gravitate profertur ut nec mutari necessarium ducat nisi forte sic praelata sit ut retractari possit. Quibus omnibus consideratis, videlicet infallibilitate divinae promissionis, efficacia orationis Christi, meritorum affluentia beatissimi apostoli Petri, maturitate consilii, quod in huiusmodi arduis materiis quae fidem tangunt cum dominis cardinalibus, aliis doctis patribus Romanus pontifex semper habet, sine dubio tenendum est hoc quod de apostolicae sedis iudicio dictum est, videlicet quod in his quae fidei sunt deficere non possit. 7 Ad septimam obiectionem arguitur cum de papa facto haeretico, et deficiente pro haeresi sua dupliciter respondetur. Quidam enim, volunt dicere quod casus non est possibilis quo ad hoc quod papa possit diffinire haeresim. Dicit enim quod in hoc casu Deus non permitteret eum diffinire haeresim aut aliquid contra fidem sed prohiberet eum aut per mortem aut per aliorum fidelium resistentiam aut per aliorum instructionem aut per internam inspirationem aut per alios modos secundum quos Deus ecclesiae sanctae, et fidei veritati multipliciter providere potest, ad hoc inducunt exempla aliqua. Primo de Balaam propheta maledicente: cum non minoris curae sit Christo de vitanda maledictione infidelitatis, quam de maledictione verbali prophetae talis a populo Iudaeorum, sed Deus sic providit illi populo ut patet Num. 22. quod maius propheta veniens ad maledicendum populo Iudaeorum prohibitus est a Deo, sic quod non potuit maledicere populo quem Deus benedixerat. Ergo multo fortius si papa esset haereticus, propter immutabilem veritatem fidei datam a Deo toti ecclesiae non permitteret eum Dominus determinare haeresim aut errorem contra fidem, sed prohiberet aliquo dictorum modorum.
Secundum exemplum de Caypha qui nesciens prophetavit ob dignitatem pontificalem: multo magis credendus est Romanus pontifex prohiberi ne errorem determinaret, tam propter dignitatem pontificalem quam propter honorem Dei, et salutem populi Christiani. Tertium etiam hic inducunt exemplum de Anastasio qui licet voluerit revocare Achacium non tamen potuit quia divino nutu percussus est: ut in cap. Anastasius, et in glossa dist. 19.
Nobis autem aliter videtur dicendum: videlicet quod ratio illa non sit ad propositum nostrum quia si Romanus pontifex efficitur haereticus ipso facto quo cadit a fide Petri cadit a cathedra, et sede Petri, et per consequens iudicium quod faceret talis haereticus non esset iudicium apostolicae sedis, immo nec iudicium alicuius auctoritatis est dicendum aut momenti: quia cum per haeresim cecidisset a praelatione per consequens auctoritate iudicandi privatus esset, ut in cap. Novatianus, 24. quaest. prima etc. Factus, 7. quaest. 1. et extra de officio vicarii cap. Nos in tex, et in glossa. Praelatio autem, ut ait Archidyaco in cap. Quamvis dist. 21. consistit in tribus: In iudiciis, ut in cap. Inferior; in praeceptis, ut in cap. Nunc autem; in sententiis, ut in cap. Denique eadem distinctione. Et ita patet quod obiectio illa adversariorum nulla sit.
8 Ad octavam obiectionem cum dicitur, et arguitur de declaratione facta per Anastasium: respondetur quod falsum est quod declaratio praefata non fuerit canonica, et vera. Pro quo notandum quod circa hanc materiam quae tangitur in praedicta declaratione, scilicet an haeretici, et praescisi vera sacramenta conferant, sunt quattuor opiniones, sicut tangit magister sententiarum in 4. distinct. 24. et sanctus Thomas. Prima quod haeretici, et praescisi non conferunt sacramenta, sed ista opinio non tenetur. Alia opinio est dicentium quod conferunt sed promoti non recipiunt: haec opinio etiam non tenetur. Alia opinio est dicentium quod possunt conferre, dum tamen ecclesiae formam servent et intentionem: et quantum ad primum effectum qui est collatio sacramenti, et quantum ad ultimum qui est collatio gratiae: sed haec opinio etiam stare non potest, quia ex hoc quod aliquis communicat haeretico praesciso ab ecclesia in sacramentis peccat, et ita fictus accedit, et per consequens gratiam consequi non potest nisi forte in baptismo in articulo necessitatis. Alia opinio est quod haeretici vera sacramenta conferunt sed cum eis gratiam non dant, non propter inefficaciam sacramentorum sed propter peccata recipientium ab eis contra ecclesiae prohibitionem. Iste vero Anastasius in hac sua declaratione quantum colligi potest ex forma, et serie litterae, quicquid dicat Gratianus non videtur aliud dicere nisi quod dicit ista quarta opinio, videlicet quod praescisi ab ecclesia etiam vera sacramenta conferant, et hoc generaliter quo ad omnes, quantum autem ad effectum gratiae contrarium est de his qui impedimentum gratiae sive obicem non praestarent. Quod vero talis fuerit opinio huius Romani summi pontificis in hoc cap. et verum dicat patet ex his quae inducuntur in glossa secundum Hugonem. Glossa autem sic ait: Variis modis ponitur casus huius cap. Gratianus inducit quasi sit abrogatum, et Maldensis consentit cum eo et omnes qui dicunt veritatem sacramentorum non esse apud haereticos, ut 24. q. 1. scisma, et 1. q. 1. extra ecclesiam. Hugo dicit quod nec c. est reprobatum nec auctor pro his quae continentur hic condemnatus fuit, quia nihil hic continetur quod non canonice dicatur, etc. Idem dicit dominus Archydiaconus.
Quod vero immo dicit quod ipse Gratianus fuit opinionis illius, quod vera sacramenta non essent apud haereticos, quod falsum est, et ita vere videtur errasse, et non Anastasius in illo. Unde Gratianus cum ait in praecedenti quod hoc est quod dicitur, quod decretales epistolae sunt paris auctoritatis cum canonibus, sive quod semper sunt accipiendae, intelligendum sit de his sanctionibus vel decretalibus epistolis in quibus nec praecedentium patrum decretis nec euangelicis praeceptis aliquid contrarium invenitur, videtur male dicere in duobus. Primo, ut dicit Archydiaconus, in hoc quod videtur innuere quod papa non possit facere contra decreta praedecessorum suorum, quod non est verum de constitutionibus, cap. 1. lib. 6. Secundo, in hoc quod praesupponit quod a sede apostolica possent emanare epistolae decretales praeceptis euangelicis contrariae, quod est falsum iuxta praedicta, et expresse contra cap. Sic, dist. 19.
9 Ad nonam obiectionem quae sumitur de factis Formosi papae, et Stephani papae: respondetur quod obiectio illa non militat contra propositum, quoniam altercatio illa non fuit in materia fidei aut circa ea quae sunt necessaria ad salutem, sed in quibusdam mundanis processibus, et iudiciis. Unde papa Formosus cum esset cardinalis degradatus fuisset usque ad habitum laicalem, et iurasset nec ad episcopatum nec ad Romam reversurum, Stephanus 6 papa credens quod talis non potuisset reassumi ad papatum nec per consequens esse verus papa, condemnavit eum et ordinationes eius sententias decrevit per consequens irritas esse decrevit. Successor vero, scilicet Ioannes nonus, credens praefatum Formosum non obstantibus illis verum fuisse pontificem, confirmavit ordinationes illius et gesta contra illum in concilio Ravennensi reprobavit. Ista erant in facto non erat materia fidei. In illis enim quae sunt facti ecclesia errare potest, ut dicit sanctus Tho. tam in quotlibeto 8. quam in 4. sententiarum distinctione 41. ubi ait quod quamvis ecclesia dono et auctoritate divina fulciatur, tamen in quantum est hominum congregatio aliquid ex defectu humano in actibus suis provenit quod non est divinum.
10 Ad decimam obiectionem quae sumitur ex declarationibus Ioannis 22. quae videntur contraria declarationi factae per dominum Nicolaum tertium, respondetur quod in veritate non opponuntur, immo declaratio Ioannis 22. optime stat simul cum determinatione Nicolai. Pro quo notandum quod diligenter perscrutati textum evangeliorum cum expositionibus sanctorum patrum, et doctorum catholicorum duas paupertates legimus Christum ordinasse congruentes diversis exercitiis perfectorum. Unam videlicet et primam pro illis qui praedicaturi mittendi erant in Iudaeam ad annunciandum adventum regis, quae est nihil proprium habere sub caelo nec in speciali nec in communi. De qua Dominus mittens discipulos ad praedicandum Matth. 10. dicit etc. Nolite possidere aurum, nec argentum, nec pecuniam, in zonis vesstris non peram, nec duas tunicas, nec calciamenta neque virgam. Dignus est enim operarius cibo suo. Haec ibi. Hoc autem Christus praecepit ut ait Hieron in gl. ne causa lucri et non causa salutis praedicare viderentur. Item glo. super illud. Dignus est enim operarius, etc. dicit sic. Ecce quare praecepit nihil ferre, quia omnia debentur eis. Et glossa Lucae 10. dicit. Ecce qui saccum et peram prohibuit sumptus ex praedicatione concessit, de Christo etiam dicitur. Matth. 8. Filius hominis non habet ubi caput reclinet glo. inquit Hieronymi. Quid me propter lucra seculi vis sequi cum ita pauper sim ut nec hospitiolum quidem habeam nec necessario utar tecto. Secunda paupertas est pro illis qui fixi erant mansuri in congregatione, et ista est nihil habere in proprio, sed bene in communi, de qua Act. 4. sic dicitur. Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una nec quisquam eorum quae possidebat suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia, ubi glo. Bedae pulchre ita ait. Qui ita vivunt, ut sint omnia communia in domino cenobite vocantur, quae vita tanto felicior quanto statum futuri seculi imitatur, ubi omnia communia, quia Deus est omnia in omnibus. Haec ibi. Ergo Christus volens utranque approbare paupertatem aliquando tenuit primam nihil penitus habens, nec in speciali, nec in communi vivens tantum ex his quae devote feminae sequentes eum administrabant ei. et apostolis ut habetur Lucae 8. super quo verbo ita dicit glossa et creditur esse Bedae. Antiquus mos erat Iudaeorum nec ducebant in culpam, ut mulieres res sua substantia pascerent et venirent doctores; quia vero in gentibus hoc poterat facere scandalum Paulus memorat se abstinuisse ministrabant ergo domino carnalia cuius metebant spiritualia, ut formam daret praedicatoribus, quia victu et vestitu debent esse contenti, haec glossa. Secundam autem paupertatem approbavit aliquando et verbo, et exemplo verbo. unde Luc. 22. inquit apostolis. Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calciamentis numquid aliquid defuit vobis? at illi dixerunt nihil. Dixit ergo eis. Sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram, etc. ubi gloss. interlin. dicit. In hoc quoque nobis datur exemplum, ut nonnunquam causa instante de nostri propositi rigore sine culpa intermittere possimus. Ex qua glo. manifestum accipitur argumentum, quod illud praeceptum Matth. 10. de non portando aurum et argentum, etc. super quo fit dispensatio non pertinet essentialiter ad perfectionem vitae spiritualis, quia in tali non haberet locum dispensatio, quod multum militare videtur contra fratricellos. Praeterea etiam Christus exemplo firmauit praefatam paupertatem habens loculos in quibus servabantur ea quae ei dabantur ad sui et eorum necessitates sublevandas, de quibus Ioan. 13. ubi sic habetur. Christus dicit Iudae quod facis fac citius. Hoc autem nemo scivat discumbentium ad quid dixerat, et quidam putabant quia loculos habebat Iudas, quod dixisset ei Iesus. Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum, aut ut egenis aliquid daret. Super quo dicit beatus Augustinus super Ioannes, et habetur in cap. Habebat 12. q. 1. Habebat ergo et dominus loculos a fidelibus oblata conservans, et suorum necessitatibus, et aliis indigentibus tribuebat. Tunc primum ecclesiae pecuniae forma est instituta, ut intelligeremus quod praecepit non cogitandum esse de crastino non ad hoc fuisse praeceptum, ut nihil pecuniae servaretur a sanctis, sed ne Deo propter ista serviatur, et propter inopiae timorem iusticia deseratur, haec Augustinus.
Item idem Augustinus et habetur in cap. exemplum ea. cau. et q. Exemplum domini accipite conversantis in terra, quare habuit loculos cui angeli ministrabant nisi quia ipsius ecclesia loculos habitura erat. Non potest autem dici quod hic paupertatis modus perfectis non conveniat tanquam habere aliqua in communi deroget evangelicae perfectioni. patet tam ex eo quod Christus perfectissimus et apostolici eius sanctissimi eam observaverunt et observandam ecclesiae reliquerunt iuxta iam dicta beati Augustini. Tum patet ex communi observantia omnium sanctarum religionum Basilii Augustini Benedicti quae omnes aliqua habent in communi. Tum patet ex declaratione quam Greg. 9. in quadam decretali sua facit extra de exce. praela. cap. Nimis iniqua, ubi expresse asserit fratres praedicatores, et minores in altissima paupertate Christo pauperi famulari, et tamen constat ipsos praedicatores habere aliquid in communi etiam quo ad proprietatem aliqua, quod eorum regulae et statui non repugnat. Hoc etiam Alexander quartus in condemnatione libelli contra statum praedicatorum et minorum videtur sensisse, in quo loquendo de dictis fratribus ita subiunxit. Cum insuper iidem fratres omnia propter Deum reliquerunt exilia vitae subsidia mendicantes ipsum Christum imitentur pauperem perfectionem euangelicam amplexando, propter quod evidenter patet eos non solum in statu salvandorum existere, sed etiam perfectorum, et per suae religionis observantiam quae quidem ipsius perfectionis evangelicae tenet formam in aeternae retributionis praemio praecellentem gloriam promere. Haec ibi. Ubi quidem expresse dicit praedicatores Christi pauperem imitari ipsiusque perfectionem euangelicam amplexari et in statu existere perfectorum quodque ipsius religionis observantia perfectionis evangelicae tenet formam, et tamen constat ipsos habere posse quod ad proprietatem aliqua iuxta eorum regulam in communi. Et ita patet quod habere aliquid in communi non derogat perfectioni evangelicae, quod etiam sanctus Tho. determinat in 2. 2. q. 188. arg. 7. inducens illud Prosperi de vita contemplativa et habetur in cap. expedit facultates ecclesiae possidere et proprias perfectionis amore contemni, et infra. Quo facto satis ostenditur et propria debere propter perfectionem contemni et sine impedimento perfectionis posse ecclesiae facultates quae sunt profecto communes possidere. Attento ergo quod Christus has duas paupertates et utrasque evangelicae perfectionis diversis temporibus docuit verbo et firmauit exemplo patet quod declaratio Ioannis 22. non contradicit declarationi domini Nicolai tertii, sed stant bene simul ad diversa tempora dicta eorum referendo. Uno enim tempore Christus, et apostoli nihil habuerunt in speciali nec in communi a mulieribus quae Christi sequebantur necessaria sumentes, ut dicit dominus Nicolaus papa. Alio vero tempore habuerunt in communi aliqua ut puta loculos, sicut dominus Ioannes papa 22. Et ita patet quid dicendum sit breviter ad dictam obiectionem inquantum spectat ad praesentem locum. Quod vero secundo loco de eodem Ioannis verbo inducitur quod revocaverit quod Nicolaus determinauit, dicimus quod non est verum quod dominus Ioannes revocaverit, sed bene declaravit id quod dominus Nicolaus dixerat, videlicet quod fratres minores in rebus oblatis eis nihil iuris et dominii habent nisi solum simplicem usumfructum denudatum ab omni iure et dominio atq proprietate tam in speciali quam in communi, quae in communi debere intelligi in rebus in quibus usus potest separari a dominio et proprietate. exte sicut sunt res immobiles et multae mobiles non autem in rebus quae usu consumuntur, et declarat quod dominus Nicolaus intelligit quod fratres minores in rebus quibus utuntur habent ius utendi. Et certe absque praeiudicio domini Nicolai dominus Ioannes 22. potuit hoc declarare. Tum quia dominus Nicolaus in sua constitutione expresse dicit quod in dubiis quae circa determinata per eum occurrerent habeant dicti fratres recurrere ad sedem apostolicam per eam declarandis. Tum etiam quia papa declarat evangelium sicut est de iuramento, etc. Sicut ergo Romanus pontifex absque praeiudicio Salvatoris declaravit quod praeceptum de non iurando non se extendat ut prohibeat in omni casu iurare, immo damnat haereticos qui dicunt quod non licet omnino iurare. Sic potuit magis dominus Ioannes dictum domini Nicolai declarare videlicet quod Christus et apostoli, et fratres minores habentes iustum usum habent ius utendi. Et de bonis collatis fratribus minoribus intelligitur dominus Nicolaus dominium sibi et Romanae ecclesiae recepisse quo ad omnes res illas in quibus potest separari usus a dominio, quales non sunt res necessariae ad vitam et quae usu consumuntur. Tum etiam quia ut dominus Ioannes 22. dicit. Id non pertinet ad fidem specialiter quid et qualiter fratres minores habeant, istud enim non pertinet ad fidem, et in talibus quae non sunt de necessitate fidei et bonorum morum generaliter successor revocare et mutare potest quae statuit praedecessor prout visum sibi fuerit expedire, cum in his par in parem habeat imperium. Illam insuper paupertatem qua Christus noluit ut pauper cum apostolis habere immobilia nec multa mobilia in communi commendat dominus Nicolaus non illam quae excludit ius utendi et iustum usum nec illam quae privat habere iure et dominio res usu consumptibiles cum sit impossibilis. Et in hac ratione fundant se doctores tam sancti quam scholastici, quare pro pecunia mutuata aut alia re cuius usus est eius consumptio usura licite accipi non potest, sicut merces pro domo vel re alia non consumptibili locata potest licite recipi, ut ostendit sanctus Tho. in 2. 2. q. 78. arg. 1. Et patet etiam huiusmodi sententia ex sententia beati Chrysostomi super Math. et habetur in c. Eiiciens distin. 88. Et hoc de ista materia tantum dictum sit pro praesenti, quia forsan alias in aliis scriptis nostris plenior sermo habebitur.