Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
ILLEUSTRATA praefatae conclusionis veritate duabus viis, iam tertia via quae sumitur ex inconvenientibus quae ex opposito modo dicendi sequuntur restat declaranda. Primo sic. Nullus potest licite immutare illud quod est ex institutione vel ordinatione Christi, sed si potestates inferiores essent immediate a Christo, sequeretur quod Papa non posset circa eas facere mutationes quas facit dividendo episcopatus, et ampliando territoria, et restringendo casus vel extendendo. Ipse enim erigit sive de novo ordinat ecclesias cathedrales, 16. q. 1. Felix et ca. Praecipimus. Ite ipse subiicit unam ecclesiam cathedralem alteri, extra de off. dele. quod translationem. Item unit duos episcopatus in unum, et unum dividit in duos, 16. q. 1. et temporis. Item mutat sedes episcopales de uno loco ad alium, extra de transla. praela. cap. 1. et ita sedes apostolica hoc faciendo, sicut frequenter facit de facto, erraret in his quae sunt iuris divini extendendo potestatem ultra mensuram debitam, quod est inconveniens. In apostolica enim sede, ut habetur in c. In sede 24. q. 1. semper immaculata permansit religio Christiana.
Secundo sic. Nullus potest licite augere vel diminuere ea quae sunt iuris divini nisi ipse institutor: sed si potestates inferiorum praelatorum essent immediate a Christo iure divino, sequeretur quod papa non posset curam parochialem aut abbatialem augere in episcopalem sedem: hoc est inconveniens, et contra usum ecclesiae Romanae, quae de novo saepe erigit ecclesias cathedrales, 16. q. 1. Felix ergo etc.
Tertio sic. Si potestas iurisdictionis inferiorum praelatorum est immediate a Christo et nullo modo collatiue a papa, falsum diceret papa cum de ecclesiis providens ait. Providemus ecclesiae tali de tali persona, et praeficimus eum in patrem et pastorem ac episcopum eiusdem ecclesiae, committentes ei administrationem in temporalibus et spiritualibus in nomine patris etc. Sed quod erret apostolica sedes in his est inconvenientissimum dicere, ergo et illud ex quo sequitur.
Quarto simili modo arguitur ex communi modo loquendi quo utuntur tam summi pontifices quam episcopi in institutione alicuius curati in aliqua parochia, dicunt enim. Ego confero tibi curam talis parochiae: cura autem nihil aliud est nisi potestas ipsa spiritualis iurisdictionis, sed si potestas iurisdictionis esset immediate a Christo falsum dicerent omnes ecclesiae praelati sic loquentes, sed hoc est inconvenientissimum asserere, ergo illud ex quo sequitur.
Quinto sic. Si potestas iurisdictionis inferiorum quorumcunque praelatorum esset immediate a Christo sicut est potestas ordinis, tunc papa non posset solo verbo conferre vel auferre potestatem ordinis ab aliquo inferiori praelato per quamcunque depositionem aut degradationem, quia non potest tollere quod non dedit. Item non posset papa solo verbo dare vel auferre potestatem iurisdictionis cuicumque inferiori praelato nec ipsum deponere vel degradare, quod est inconvenientissimum, cum sit negare tam plenitudinem potestatis apostolicae sedis quam iura communia. Nec valet si dicatur quod non sit simile de potestate ordinis et iurisdictionis, quia super potestatem ordinis non habet papa plenitudinem potestatis, habet autem super potestatem iurisdictionis, et ideo potest hanc tollere et non primam. Istud non valet, quia si potestas inferiorum praelatorum est a Deo immediate sicut potestas papae, papa non habet super illam plenitudinem potestatis, immo nihil habet potestatis super illam cum sit immediate a Deo, et per consequens sicut nec unam tollere potest ita nec aliam. Servus enim nec tollere nec mutare potest legem domini sui, iuxta cap. Sunt quidam 25. quaest. 1. Sed hoc est aperte falsum et inconveniens, ergo et illud ex quo sequitur.
Sexto sic. Si potestas inferiorum praelatorum esset immediate a Christo sicut potestas papae, sequeretur quod inferiores praelati ecclesiae non indigerent ab homine confirmari, nec curati per patronos praesentati, indigerent institutione episcopi, nec oporteret quod ab alio eis cura committeretur, sicut nec papa indiget qui electus canonice a solo Christo confirmatur et instituitur: sed hoc est inconvenientissimum, cum sit ecclesiasticum ordinem perturbare: quia curati ab episcopis instituuntur qui ecclesias eis committunt et curam animarum, unde mirum est dicere quod ille cui ab aliquo cura animarum committitur non habeat illam curam immediate ab illo. Episcopus etiam ab archiepiscopo et ille a papa confirmatur, et qui confirmat, ius dat et confirmatus a confirmante habet illam potestatem quam acquirit per ipsam confirmationem. Et sic patet quod cum archiepiscopus sive patriarcha recipiat a papa suam immediate potestatem et ab illo episcopus et ab episcopo curatus, quod omnis potestas ecclesiasticae iurisdictionis derivatur a papa mediate vel immediate.
Septimo ad idem sic. Si ita esset potestas iurisdictionis inferiorum praelatorum immediate a Christo, tunc papa non posset ea quae ad inferiorum praelatorum iurisdictionem pertinent ad se advocare vel aliis committere ad iudicandum: sed hoc est falsum et inconveniens et contra plenitudinem potestatis papalis. Est enim iudex universalis ecclesiae, et habet potestatem de omnibus iudicare: ergo inconvenientissimum est illud ex quo sequitur.
Octavo sic. Si potestas iurisdictionis inferiorum praelatorum in utroque foro esset immediate a Deo et non a papa, cum potestas divina non possit impediri ab homine, sicut nec potestas naturae: sicut potestas papae non potest facere quin ignis comburat stuppam si eam habet proximatam, ita papa non poterit facere per quamcunque excommunicationem quin episcopus possit excommunicare, et curatus a peccatis absolvere. Consequens est falsum et inconveniens, ergo et antecedens. Consequentia videtur esse bona, et tamen falsitas consequentis patet, quia excommunicatus non habet usum clavium nec etiam executionem in aliquo foro. Unde sententia ab eo lata non tenet ipso iure, de sen. et re iudi. cap. Ad probandam. Si vero dicatur quod papa potest excommunicato populum subtrahere, et ideo non valet sententia lata in non subditum, licet iurisdictio sit de iure divino, sicut potest de facto subtrahere materiam eucharistiae sacerdoti, tunc non poterit celebrare, non est simile, quia cum potestas iurisdictionis et praelationis non sit aliud quam relatio ad subditos, et relativa posita se ponunt: et perempta se perimunt, ut si est pater est filius, et si est pater iure divino habet et filium iure divino: si praelati et episcopi habent potestatem praelationis et curam animarum de iure divino, per consequens habent subditos de iure divino, nisi eis subtrahatur de facto sicut panis potest subtrahi sacerdoti volenti conficere, et tunc non poterit conficere, non quia panis desinit esse materia consecrationis, sed quia desinit esse materia praesens, et consecratio requirit materiam debitam et praesentem, sed subtrahens non potest facere quin panis de iure sit materia sacramenti, et quin praesens de iure possit confici. Ita absolutioni sacramentali quae requirit praesentem potest materia de facto subtrahi et sic absolutio impediri, sed si de facto non subtrahatur non potest de iure subtrahi si subiectio est de iure divino et per consequens non poterit papa impedire episcopum et curatum quin vere absolvat sibi praesentialiter confitentem sicut nec quin consecret panem praesentem, sed excommunicatio et absolutio non requirunt materiam praesentem in prospectu sed solum in districtu: quia extra territorium ius dicenti impune non paretur. Unde si episcopus et curatus habent populum subditum in foro exteriori de iure divino, si de facto expellantur de parochia et diocesi per nullam excommunicationem desinunt esse materia sua quin possint ab eis absolui et ligari, quia ius divinum per hominem non potest solvi. Si dicatur quod absolutio poenitentialis facta ab excommunicato non valet quia scienter ei confitendo poenitens novum peccatum committit, ideo non est absolutionis capax, non valet, quia possibile est quod ei confitens nescit curatum excommunicatum, et sic non ponit obicem. Item in foro exteriori cessat instantia in quo indistinctae non tenet absolutio facta ab excommunicato. Nono sic. Si inferiores praelati haberent immediate a Christo et non a papa potestatem iurisdictionis, tunc papa non posset iudices dare nec legatos mittere ad diocesim episcoporum etiam propter eorum negligentiam, et defectum, nec episcopi confessores et praedicatores per diocesim, consequens est falsum et absurdum, ergo et antecedens. Consequentia patet per simile, quia papa non mittit inquisitores per terram regum et principum ad puniendum et corrigendum, quia non habent ab eo suas iurisdictiones et iustitias. Ergo similiter si episcopi non habent iurisdictionem suam ab eo non potest eis mittere legatos nec pari ratione episcopus praedicatores nec confessores per parochias, falsitas autem consequentis apparet de off. lega. per totum de off. ordi. c. Inter cetera, ubi episcopi mittunt per diocesim praedicatores et confessores.