Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Titulus I: Titulus

Privilegium I: Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Prologus I: Prologus

Liber I: Liber I — De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.

Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.

Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.

Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.

Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.

Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.

Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.

Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.

Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.

Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.

Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.

Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.

Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.

Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.

Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.

Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.

Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.

Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.

Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.

Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.

Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.

Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.

Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.

Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.

Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.

Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.

Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.

Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.

Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.

Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.

Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.

Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.

Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.

DELU CIDATA in superioribus amplitudine, et superioritate primatus Romani pontificis luce clarissima patet, quod Romanus pontifex verus, et indubitatus extra casum haeresis pro sublimitate principatus sui iudice non habeat superiorem in terris. Quae conclusio licet in superioribus apertissima sequela habeatur, nihilominus pro ampliori illustratione veritatis multiplici via demonstratur. Primo rationibus. Secundo sacrae scripturae exemplis. Tertio sanctorum patrum auctoritatibus. Quarto sacrorum conciliorum diffinitionibus. Quinto apostolicae sedis determinatione. Sexto clarissimorum doctorum sententia et doctrina. Circa primam viam scilicet per rationes arguitur. Primo sic: ille qui est omnibus superior in terris non habet iudicem superiorem in terris. Ista propositio patet, quoniam idem non potest respectu eiusdem vel eorundem esse superior et inferior: sed papa est omnibus catholicis superior cum sit princeps, et caput eorum, ut superius tam ex sacrae scripturae quam sanctorum patrum testimoniis ostendimus. Ergo Romanus pontifex non habet iudicem superiorem in terris. Unde glossa super illud Psal. Tibi soli peccavi, inquit: quia rex est omnibus superior, ideo a Deo tantum qui est maior eo puniendus est, si quis de populo errauerit, et Deo peccat, et regi. Rex vero non habet hominem qui sua facta diiudicet. et ideo ait: Tibi soli peccavi. Confirmatur ista ratio. Si papa haberet iudicem aliquem in terris extra casum haeresis superiorem, iste iudex aut esset potestas alicuius secularis principis aut potestas concilii universalis, hoc videtur manifestum a sufficienti divisione. Non potestas secularis, ut patet et aperta luce colligitur ex multis, ut ex cap. Suscipitis, distinctione decima, quod est Gregorii Nazanzeni, et ex capit. Diffinimus, quod est octauae synodi universalis. Non potest etiam dici quod sit concilium universale, patet quia concilium non habet potestatem superiorem potestate papae: immo potestas ipsa concilii cum sit a potestate papae, ut in capitulo Significasti, de electione, et distinctione decima septima per totum, una et eadem est cum illa unitate ordinis et dependentiae sicut de lumine stellarum et solis dicimus, et per consequens concilium universale non potest esse iudex papae, veri et indubitati, cum ordinarium iudicium non habeat fieri nisi per potestatem superiorem, ut in cap. Inferior distinct. 21. Secundo sic: in omnibus ordinatis adinvicem prima agunt in posteriora, et non econverso, sed Romanus pontifex est primus et supremus in toto ordine ecclesiae: ergo ipsius est corrigere et iudicare alios, et non econverso. Consequentia est manifesta, et antecedens patet. Tertio sic, confirmando eandem rationem: sicut in ordine totius universitatis quo ad esse naturae in genere mobilium et moventium non est processus in infinitum nec ordinis retrogradatio, ut Aristoteles demonstrat, sed devenitur ad unum quod sic omnia movet quod a nullo alio movetur in genere illo, ita videtur dicendum in ordine universitatis ecclesiasticae quo ad esse disciplinae quod sit deveniendum ad unum qui omnes habet corrigere et iudicare, et a nemine in ordine isto iudicari possit. Consequentia videtur nota: quoniam non minus resplendet pulchritudo divinae sapientiae in genere gratiae quam in genere naturae. Hic autem est Romanus pontifex qui in genere rectorum et iudicum habet supremum locum utpote totius ecclesiae princeps et rector. Ergo in terris non habet iudicem superiorem. Quarto sic: ille cuius auctoritate maius non est iudicium in terris non habet iudicem superiorem in terris. Ista est manifesta de se et colligitur aperte ex cap. cum Inferior distinct. 19. Sed Romanus pontifex est hic: dicit enim Nicolaus papa in cap. 9. quaest. 3. Patet profecto sedis apostolicae cuius auctoritate maius non est iudicium, a nemine fore retractandum, nec cuiquam liceat de eius iudicio iudicare. Ergo sequitur quod Romanus pontifex non habet iudicem superiorem in terris. Quinto sic: ille qui solius Dei reservatus est iudicio non habet iudicem in terris cuius iudicio sit subiectus. Sed causae papae sunt singulariter reservatae divino iudicio reservatae, ergo quandiu manet papa solum Deum habet iudicem. Consequentia est nota. Maior patet, minor habetur in cap. Aliorum 9. quaest. 3. ubi sic ait Symachus papa. Aliorum hominum causas Deus voluit per homines terminari, sed sedis istius praesulem suo sine quaestione reservavit arbitrio, voluit beati Petri apostoli successores coelo tantum debere innocentiam, id est rationem de sua innocentia ut exponit. Archidiaconus. Sexto sic: Romanus pontifex est primus et supremus vicarius Christi vices eius gerens in ecclesia, ut superius ostensum est, et ita potestas sua non est primaria sed delegata seu vicaria, sed talis potestas non habet supra se nisi potestatem principalem eius a quo instituta est, nisi principalis illam alteri submiserit. Sed non reperitur quod Christus, qui principalis est ecclesiae rector et pastor, Romanum pontificem vicarium suum alicui personae aut communitati submiserit, sed ut sancti patres dicunt, ut in cap. Aliorum iam inducto, et in cap. Facta subditorum: Deus reservavit sibi iudicium illius. Ergo sequitur idem quod prius. Septimo: potestas a quo non licet appellare non habet superiorem in terris. Patet quia ab inferiori ad superiorem est licitum appellare, 2. q. 7. placuit; sed a papa appellare non licet, 9. q. 3. cap. Ipsi sunt, etc. cuncta. Ergo papa non habet iudicem superiorem in terris.

Secunda via videlicet sacrae scripturae auctoritate sive exemplis, patet eadem conclusio dicitur enim. Exod. 19. Bestia quae tetigerit montem lapidabitur, et 2. Regum 6. habetur, quod Oza percussus est a Domino quia archam tetigit. Per archam et montem intelligitur praelatus, per bestiam autem et Ozan designantur subditi, ut notatur 2. q. 7. ex his ubi manifeste ex ipsa animadversione instruimur graviter eos divinam maiestatem offendere sive dispersos sive congregatos qui praelatum suum tactu correptionis tangere praesumunt. Praeterea hoc ipsum nos docet regum historia, primi Regum 24. ubi habetur quod licet Saul iam a Domino reprobatus esset, et ex invidia David electum quaereret ad perdendum, nihilominus David graviter dolens percussit cor suum quod oram chlamidis praescidisset illius, dixitque ad viros qui Saul extinguere moliebantur: Propitius sit mihi Dominus ne faciam hanc rem domino meo Christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia Christus Domini est. Vivit dominus quia nisi dominus percusserit eum aut Dies eius venerit ut moriatur aut descendens in praelio perierit non mittam manum meam in Christum domini. Per Saul ut dicit Gratianus in loco praenominato: Praelati intelliguntur per David subditi. Chlamidem vero regis praescindit qui praelatum suum sententia damnationis ferit, quod minime subditis licet, quia facta pastoris gladio ferienda non sunt, quanquam reprehendenda recte videantur, ut in cap. Oves 2. quaest. 7. quod inferius inducetur. Quae historia maxime proposito nostro servire censebitur si Augustinum audiamus libro primo quaestionum novi et veteris testamenti ita quaerentem et respondentem qua ratione David Saul postquam Deus ab eo recessit Christum Domini vocat et defert ei non nescius? David divinam esse traditionem in officio ordinis regalis: idcirco Saul in eadem adhuc traditione positum honorificat ne, Deo iniuriam facere videretur qui his ordinibus honorem decrevit. Dei enim imaginem non habet rex sicut episcopus Christi, quandiu ergo in ea traditione est honorandus est si non propter se vel propter ordinem. Unde Apostolus omnibus inquit potestatibus sublimioribus subditi estote, non est enim potestas nisi a Deo. Quaecumque sunt a Deo ordinata sunt. Ceterum hoc confirmatur ex illo Luc. duodecimo ubi ait Salvator. Quis putas est fidelis dispensator, et prudens quem constituit dominus super familiam suam? glo. interli. ecclesiam, ut det illis in tempore tritici mensuram, beatus ille servus quem cum venerit dominus etc. Et sequitur. Si dixerit servus ille in corde suo: Mora facit dominus meus venire, et coeperit percutere pueros et ancillas, et edere et bibere et inebriari. Et sequitur. Veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit, glo. iudicium vel mortis, et dividet eum glo. a consortio fidelium partemque eius cum infidelibus ponet: haec ibi. Ecce quod Salvator iudicium sibi reservat servi delinquentis scilicet summi pontificis quem super familiam suam, id est ecclesiam pastorem constituit, atque rectorem.

Tertia via videlicet sanctorum patrum et Romanorum pontificum auctoritatibus sic praefata conclusione demonstratur. Est in primis ad hoc beatus Anacletus papa et Christi martyr, qui ut habetur in canone electionem distinct. 79. ita dicit. Electionem summorum pontificum sibi Dominus reservavit, licet electionem eorum bonis sacerdotibus et spiritualibus populis concessisset, ubi inquit gloss. et ita fallit regula ad quam spectat institutio et destitutio. 16. quaest. 2. visis. Secundo ad hoc expresse est auctoritas beati Bonifacii papae et martyris, qui in cap. Si papa habetur, dicit: Huius, scilicet Romani pontificis, culpas redarguere praesumit nullus, quia cunctos ipse iudicaturus a nemine est iudicandus, nisi deprehendatur a fide devius. Ad id vero quod dicit hic glossa, respondebitur infra. Tertio ad idem est auctoritas Innocentii qui in cap. Nemo 9. quaest. 3. sic dicit. Nemo iudicabit primam sedem iustitiam temperare desiderantem neque enim ab Augusto nec ab omni clero nec a regibus nec a populo iudex iudicabitur. Quae verba veniunt intelligenda diuisim coniunctim. Unde glossa hic ait: Argumentum quod concilium non potest papam iudicare, ut extra de elect. Significasti. Quarto ad idem est Gelasius papa eadem cau. et q. in cap. Ipsi sunt, ubi ita inquit. Ipsi sunt canones qui appellationes totius ecclesiae ad huius sedis examen voluerunt deferre, ab ipsa vero nusquam prorsus appellare debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota ecclesia iudicare, ipsamque ad nullius commeare iudicium, nec de eius unquam praeceperunt iudicio iudicari, sententiamque eius constituerunt nec oportere dissolvi, cuius potius sequenda decreta mandarunt. Ex quibus manifeste datur intelligi quod Romanus pontifex superior sit omnibus et iudex totius ecclesiae, et non econverso. Quinto ad idem est papa Gelasius eadem cau. et q. in cap. Cuncta, ubi sic ait omnibus episcopis scribens. Cuncta per mundum novit ecclesia quod sacrosancta Romana ecclesia de omnibus phas habet iudicandi, nec cuiquam de eius liceat iudicare iudicio. Ex quibus verbis habetur idem quod prius, ubi tamen est singulariter ponderandum illud quod ait, Cuncta per mundum novit ecclesia. Ex quo manifeste colligitur quod adversariorum doctrina sit contra antiquam universalis ecclesiae fidem et doctrinam. Sexto hoc colligitur ex allocutione tertia papae Adriani in concilio Romae, quae lecta fuit etiam in octava synodo, ubi ita inquit. Siquidem Romanum pontificem de omnium ecclesiarum praesulibus iudicasse legimus: de eo vero quenquam iudicasse non legimus, licet enim Honorio ab orientalibus post mortem anathema dictum sit, sciendum tamen est quia super haeresi fuerat accusatus, propter quam solam licitum est minoribus maiorum suorum motibus resistendi vel prauos sensus eorum libere respuendi, haec ille. Nota tamen quod dicit quod ab orientalibus et post mortem, quoniam Honorius ille nunquam nec dum viveret nec post mortem repertus fuit posuisse in Christo unam tantum voluntatem et unam operationem: unde nec ab apostolica sede nec a patribus occidentalibus talis iudicatus est, immo Agatho papa sub quo sexta synodus illa celebrata est, cum condemnavit ponentes unam voluntatem tantum in Christo et unam operationem, videlicet Sergium, Pyrum, Paulum et Tytum, nullam mentionem fecit de illo Honorio, quem orientalis dicunt favisse erroribus Sergii. Unde creditur quod hoc fecerint orientales ex mala et falsa ac sinistra informatione de praefato Honorio decepti. Unde Emanuel caletus, et Graecus vir magnae sapientiae, frater ordinis praedicatorum in tractatu suo contra Graecos dicit quod beatus Maximus qui fuit eo tempore quo sexta synodus conflata est, in disputationibus adversus Pyrum Constantinopolitanum patriarcham qui in eadem synodo damnatus fuerat, Honorium praefatum quem aliqui ut haereticum causabantur purgat, cum haereticus pyrus Constantinopolitanam tunc ecclesiam regeret et munimen erroris sui Honorium proferret. Cui vero iste respondit. Honorium pietatem colere, sibique ipsi in his quae dixit illius sensum congruere, simulque et illius Pyro verba proposuit quosdam asserens illius sensum ignorantes sive etiam calumniantes falsam de illo deseminasse famam, haec ille.

Septimo idem testatur Innocentius tertius qui in sermone consecrationis Romani pontificis qui incipit Quisputas fidelis est servus ita inquit. Intantum mihi fides est necessaria, ut cum de caeteris peccatis Deum iudicem habeam, propter solum peccatum quod in fide committitur possem ab ecclesia iudicari, nam qui non credit iam iudicatus est, haec ille. Octavo testatur idem dominus Innocentius in sermone alio eiusdem solemnitatis cuius principium est Qui habet sponsam sponsus est. Ubi ita inquit. Propter solam fornicationem non dico carnalem sed spiritualem, quia non est carnale sed spirituale coniugium, id est propter infidelitatis errorem, quoniam qui non credit iam iudicatus est, et hoc intelligitur in evangelio quod audistis vos estis sal terrae quod si etc. haec ille. Nono testatur hoc idem sanctus Eusebius papa qui in cap. Oves 2. quaest. 7. ita inquit. Oves quae suo pastori commissae sunt eum nec reprehendere nisi a fide exorbitaverit nullatenus accusare possunt, quia facta pastoris gladio ferienda non sunt quanquam reprehendenda recte videantur. Ex quibus manifeste patet quod quandiu Romanus pontifex a fide non exorbitaverit a nullis fidelibus quantumcumque simul congregatis cum omnes sint oves curae suae commissae potest iudicari. Consequenter praefata conclusio ostenditur quarta via scilicet sacrorum conciliorum diffinitionibus. Primo quidem patet hoc ex diffinitione concilii universalis Romani, in quo beato Silvestro praesidente ita legitur diffinitum et est canon ultimus eiusdem concilii. Nemo iudicabit primam sedem, quoniam omnes a prima sede iustitiam desiderant temperari quoniam nec ab omni clero nec ab omni populo iudex iudicabitur, et subscripserunt 284. episcopi, et 42. presbyteri, et 5. diaconi, et Augustus Constantinus, et mater eius Helena. Secundo haec eadem sententia colligitur ex professione synodi quae occasione beati Marcellini papae, qui mortis timore idolis thurificasset, Romae copiosa convenerat. De qua in ca. nunc autem distinct. 21. ubi papa reatum suum confitente et se offerente paratum suscipere quicquid patres concilii sibi voluissent imponere, synodus non est in eum ausa proferre sententiam. Et rationem assignans ait: quoniam prima sedes non iudicatur a quoquam, ubi Archidyaconus ait, nisi de haeresi, distinct. 40. c. si Papa. Tertio eadem confirmatur ex Calcedonen. concilio in sententia contra Dyoscorum, in qua sancti patres gravissime notarunt Dyoscori praesumptionem, qua ausus fuit in secunda synodo dare excommunicationem in Leonem papam, de qua in c. Tantum, distinct. 21. Quarto haec eadem sententia roboratur professione synodi illius quae super obiectis contra Symmachum papam mandato regis Theodorici stetit Romae congregata, in qua cum praefatus rex iuberet ut sancta synodus iudicaret de his quae venerabili Symmacho ab adversariis impingebantur, concorditer synodus ipsa respondit apostolicae sedis antistitem minorum non subiacere iudicio, de quo in §. hinc etiam distinct. 17. ubi dicit Hugo super verbo subiacere, nisi in crimine haereseus, ut distinct. 40. Si papa. Quinto haec eadem sententia confirmatur diffinitione synodi illius quae super criminibus quae quidam mali homines obiicere contra Sixtum papam tentarunt Romae legitur convenisse, ubi cum praesens imperator Valentinianus audisset synodum dicentem non licere adversus Romanum pontificem sententiam dare surrexit, et in arbitrio praelati antistitis tribuit iudicare iudicium suum, de quo in §. praedicto nunc autem distinct. 21. Sexto haec eadem sententia synodaliter diffinitam habetur ex synodo Romana 219. episcoporum praesidente sanctissimo papa Symacho temporibus Theodorici regis, ubi ita habetur. Non est necesse super his nova condere sed vetera recitare atque firmare. Et a multis ex nostris antecessoribus synodaliter decretum atque firmatum, ut oves quae pastori suo commissae fuerunt eum nec reprehendere nisi a recta fide exorbitaverit praesumant. Septimo haec eadem sententia roboratur diffinitione octauae synodi universalis Constantinopolitanae, in qua inter alia ita legitur diffinitum. Porro si synodus universalis fuerit congregata, et facta fuerit de sancta Romanorum ecclesia quaevis ambiguitas oportet venerabiliter et cum convenienti reverentia de proposita quaestione sciscitari et solutionem accipere, et proficere vel profectum facere, non tamen audacter sententiam dare contra summos senioris Romae pontifices. Ubi notanda sunt verba huius sanctae synodi. Dicit enim quod non sit audendum sive praesumendum dare sententiam contra Romanum pontificem, et haec rationabiliter valde dicit, quoniam si Romanus pontifex ab alio quam a Christo extra casum haeresis iudicandus veniret iam non summus pontifex nec summus et generalis Christi vicarius esset cum superiorem iudicem haberet in terris. Octavo eadem sententia colligitur ex concilio illo universali Lateranensi in quo Alexander tertius ut in c. Licet extra de elect. ita inquit. In ecclesia Romana aliquid spiritualiter constituitur, quia non potest ad superiorem haberi recursus, ubi glossa. Hostiensis quia nulla superior est, sed ipsa super omnes est. Et idem Ioannes addens ideo iudicio Dei relinquitur 9. q. 3. Nono haec eadem sententia habetur ex diffinitione habita in concilio Constantiensi per omnes patres utriusque obedientiae, et confirmata per papam Martinum, in qua ut habetur in epistola quam praefatus Martinus edidit habetur tanquam pro articulo fidei habendo, quod papa canonice electus habeat supremam auctoritatem in ecclesia Dei. Ex qua determinatione clarissime habetur quod Romanus pontifex extra casum haeresis in quo a papatu decidit nullius potestatis quam solius Dei subiaceret iudicio. alias non esset suprema potestas ecclesiae in eo, sed in alio cuius iudicio subiiceretur: quoniam ut habetur in cap. inferior distinct. 21. Sola potior sedes inferiorem convenienter absoluit, nec potest quisquam qui minoris auctoritatis est eum qui maioris potestatis est iudiciis adiicere, aut propriis diffinitionibus subiicere: haec ibi.

Quinta, via videlicet apostolicae sedis determinatione probatur eadem veritas. Papa namque Bonifacius octavus in epistola sua decretali extravagante quae incipit. Unam sanctam, inter alia diffiniens ita inquit. Si deviat terrena potestas iudicatur a spirituali, si deviat spiritualis iudicatur minor a superiori, si vero suprema a solo Deo, et non ab homine potest iudicari: haec ibi.

De sanctionibus autem apostolicae sedis dicit Agatho papa in c. sic distinct. 19. quod sic omnes apostolicae sedis sanctiones accipiendae sunt, tanquam ipsius divina voce Petri firmatae.

Amplius via sexta, videlicet clarissimorum doctorum doctrina et apertissimis sententiis, et determinationibus. Ait enim in psal. venerabilis Hugo de Sancto Victore litteris et religione clarissimus secunda parte de sacramentis sic. Potestas summi pontificis a Deo primum instituta est, et cum deviat a solo Deo iudicari potest. Eandem sententiam sequuntur alii clarissimi et praecipue in theologica facultate magistri, ut dominus Albertus, sanctus Thomas, in quarta distinctione 19. Alexander de Alis in 3. dominus Bonaventura cardinalis in 4. Petrus Tarentasia, Innocentius quintus in 4. dominus Ulricus in summa sua, dominus Richardus de alta villa in 4. dominus Petrus de palude patriarcha Hierosolymitanus in tractatu suo de potestate ecclesiastica, magister Herueus in tractatu suo de ecclesiastica potestate, magister Augustinus de Anchona in summa sua de ecclesiastica potestate, frater Alexander de Al pido in tractatu suo de ecclesiastica potestate. Qui omnes apertissime tradunt et attestantur Romanum pontificem verum et indubitatum extra casum haeresis stricte sumptae nullum in terris iudicem habere superiorem, sed tantum Deum in caelis cuius vices gerit in terris. Sunt praeterea huius conclusionis omnes praecipui doctores iuris canonici, ut Hostien. Ioannes Andr. Guido. Archydiaco. Innocentius in diversis passibus et etiam dominus Alvarus in libro de statu et planctu ecclesiae. Qua sententia tantis et tam irrefragabilibus testimoniis firmata manifeste convincitur adversariorum praesumptuosa assertio, qua contra rationes manifestas contra sanctorum patrum traditiones contra sanctorum conciliorum, et apostolicae sedis diffinitiones necnon contra clarissimorum doctorum ac praecipuorum in tota Dei ecclesia sententias dogmatizare non sunt veriti Romanum pontificem verum et indubitatum, extra casum haeresis pro quocunque peccato mortali de quo incorrigibilis apparet hominum subiacere iudicio.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.

Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.

Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.

Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.

Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.

Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.

Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.

Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.

Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.

Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.

Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.

Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.

Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.

Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.

Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.

Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.

Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.

Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.

Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Liber III: Liber III — De universalibus conciliis

Caput I: Cap. I. Quid concilii nomine importetur.

Caput II: Cap. II. De origine celebrationis conciliorum in ecclesia.

Caput III: Cap. III. De multiplici specie conciliorum in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. De tempore quo uniuersalia concilia in ecclesia celebrari inceperunt.

Caput V: Cap. V. Quid per diffinitionem dicatur uniuersale concilium catholicae ecclesiae.

Caput VI: Cap. VI. Cuius auctoritate concilium uniuersale congregandum sit.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta in praecedenti cap. de auctoritate conuocandorum uniuersalium conciliorum.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones iam factas.

Caput IX: Cap. IX. De causis congregationis uniuersalium conciliorum.

Caput X: Cap. X. De utilitate celebrationis conciliorum.

Caput XI: Cap. XI. Quod Roman. pontif. praesentia personalis non necessario requiritur in conciliis universalibus.

Caput XII: Cap. XII. Qui ad uniuersalia concilia necessario uocandi sunt.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo ponuntur obiectiones contra iam dicta.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponitur solutio ad obiecta facta.

Caput XV: Cap. XV. Qui admittendi sunt ad concilium uniuersale, et qui non.

Caput XVI: Cap. XVI. An omnes praelati maiores totius orbis Christiani necessario uocandi ueniant ad concilium uniuersale.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra praedicta.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo datur responsio ad superiora obiecta.

Caput XIX: Cap. XIX. De qualitate praelatorum ad uniuersalia concilia conuocandorum.

Caput XX: Cap. XX. De punitione praelatorum qui uocati ad concilium uenire contempnunt.

Caput XXI: Cap. XXI. De impedientibus celebrationem uniuersalium conciliorum.

Caput XXII: Cap. XXII. Quis in uniuersali concilio praesidere debeat.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo obiicitur per aduersarios contra ea quae dicta sunt de praesidentia Romani pontificis in concilio uniuersali.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo respondetur ad obiectiones praefatas in primo loco positas.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo respondetur ad obiectiones secundo loco positas.

Caput XXVI: Cap. XXVI. De his quae in ipso uniuersalis concilii prosecutionis exordio obseruanda sunt.

Caput XXVII: Cap. XXVII. A quibus cauendum est in conciliis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod uniuersalium conciliorum auctoritas a Romano pontifice de iure pendeat.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo obiectiones aliquae adversariorum ponuntur contra praedicta.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo reprobatur praedicta adversariorum assertio, scilicet quod concilium habeat immediate potestatem a Christo non mediante Roman. pont. et quod hoc pertineat ad veritatem fidei.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur obiectionibus supra positis adversariorum ad probandum quod universale concilium habeat immediate a Christo potestatem.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod quicquid in conciliis universalibus statuitur, diffinitur, aut sententia auctoritate Romani pontificis principaliter fit.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. De laudabili consuetudine antiquorum conciliorum quod absque prius habito decreto apostolicae sedis non fieret in synodo diffinitio cuiuscunque quaestionis ad fidem pertinens.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. Quod uniuersalia concilia semper solita sunt gesta sua petere confirmari per Roman. pont.

Caput XXXV: Cap. XXXV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo respondetur ad obiectiones factas.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. De honorando summo pontifice per uniuersalia concilia, et uniuersos fideles, et de grauissimis culpae inhonorantium eum.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De quibus causis uniuersale concilium debeat se intromittere.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo obicitur contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad obiectiones praedictas.

Caput XLI: Cap. XLI. Ad quae uniuersale concilium congregatum aut congregandum uacante sede apostolica se debet aut possit extendere et qua auctoritate.

Caput XLII: Cap. XLII. In quo obiiciuntur contra praedicta.

Caput XLIII: Cap. XLIII. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. In quo ostenditur quod Romanum pon. auctoritate iurisdictionis superior sit uniuersali concilio.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. Quod non liceat appellare a papa ad uniuersale concilium.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. In quo aduersariorum obiectiones ponuntur contra praedicta.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput L: Cap. L. Quod uniuersale concilium in Rom. pon. uerum et indubitatum extra casum haeresis nullam habeat iurisdictionem.

Caput LI: Cap. LI. Quod Rom. pon. legibus, et statutis uniuersalium conciliorum nec legatur nec necessario subiicitur.

Caput LII: Cap. LII. Quod uniuersale concilium non possit facere contra Romanum pontif. decretum irritans.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod ad Romanum pon. pertineat canonum sacrorum interpretatio.

Caput LIV: Cap. LIIII. Quod ad Romanum pon. maxime spectat tam dispensatio sacrorum canonum quam regularum sanctorum patrum moderatio.

Caput LV: Cap. LV. Quod Rom. pon. habet auctoritatem tollendi statuta aliqua tam sacrorum conciliorum quam praedecessorum suorum.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo obicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LVIII: Cap. LVIII. Quod uniuersale concilium plenarium in his quae fidei sunt errare non possit.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LX: Cap. LX. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo ostenditur quod apostoli omnes in passione Christi a fide eius defecerunt.

Caput LXII: Cap. LXII. Quod ad Romanum pontificem spectat corrigere, et damnare concilia quae in pernitiem fidei aut scandalum ecclesiae profecisse contingit.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De ordine conciliorum ad inuicem, cui standum sit si sibi inuicem discrepare siue dissonare inueniantur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Cuius iudicio standum sit: si in concilio uniuersali contingat patres et papa uel eius legato dissentire.

Caput LXV: Cap. LXV. Cui parti patrum de concilio standum sit si inter eos dissensionem interuenire contingat.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quod papa possit transferre concilium congregatum de loco ad locum id rationabili causa exigente.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Quod Rom. pon. causa legitima siue rationabili existente possit auctoritate sua uniuersale concilium dissoluere etiam inuitum.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. In quo obiicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LXIX: Cap. LXIX. In quo respondetur obiectionibus factis.

Liber IV: Liber IV — De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Caput I: Cap. I. Quid sit schisma.

Caput II: Cap. II. In qua obiicitur contra posita in praecedenti capitulo.

Caput III: Cap. III. In quo respondetur obiectionibus factis.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ostenditur quomodo differat schisma ab haeresi.

Caput V: Cap. V. De grauitate peccati schismatis siue schismaticorum.

Caput VI: Cap. VI. De differentia grauitatis peccati inter schisma et haeresim.

Caput VII: Cap. VII. Quid spiritualis potestatis in scismaticis maneat.

Caput VIII: Cap. VIII. De poena scismaticorum.

Caput IX: Cap. IX. Quae scismata fuerunt in ecclesia.

Caput X: Cap. X. De multiplici uia sopiendi siue tollendi scismata.

Caput XI: Cap. XI. In quo declaratur an papa possit in scisma incidere uel esse scismaticus.

Caput XII: Cap. XII. De opinione quorundam quod propter scisma tollendum uerus et indubitatus papa possit compelli cedere, aut nolens cedere possit deponi.

Caput XIII: Cap. XIII. Quid in praefata quaestione dicendum uideatur secundum ueritatem, et respondetur rationibus in oppositum.

Caput XIV: Cap. XIIII. An omnes adhaerentes intruso siue antipapae ueniant scismatici dicendi.

Caput XV: Cap. XV. De forma obiurationis scismatis obseruanda, cum aliquis ad unitatem ecclesiae reuertitur.

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work