Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.
Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.
Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.
Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.
Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.
Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.
Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.
Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.
Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.
Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.
Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.
Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.
Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.
Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.
Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.
Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.
Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.
Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.
Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.
Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.
Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.
Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.
Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.
Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.
Liber III: Liber III — De universalibus conciliis
Caput I: Cap. I. Quid concilii nomine importetur.
Caput II: Cap. II. De origine celebrationis conciliorum in ecclesia.
Caput III: Cap. III. De multiplici specie conciliorum in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. De tempore quo uniuersalia concilia in ecclesia celebrari inceperunt.
Caput V: Cap. V. Quid per diffinitionem dicatur uniuersale concilium catholicae ecclesiae.
Caput VI: Cap. VI. Cuius auctoritate concilium uniuersale congregandum sit.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta in praecedenti cap. de auctoritate conuocandorum uniuersalium conciliorum.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones iam factas.
Caput IX: Cap. IX. De causis congregationis uniuersalium conciliorum.
Caput X: Cap. X. De utilitate celebrationis conciliorum.
Caput XI: Cap. XI. Quod Roman. pontif. praesentia personalis non necessario requiritur in conciliis universalibus.
Caput XII: Cap. XII. Qui ad uniuersalia concilia necessario uocandi sunt.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo ponuntur obiectiones contra iam dicta.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponitur solutio ad obiecta facta.
Caput XV: Cap. XV. Qui admittendi sunt ad concilium uniuersale, et qui non.
Caput XVI: Cap. XVI. An omnes praelati maiores totius orbis Christiani necessario uocandi ueniant ad concilium uniuersale.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra praedicta.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo datur responsio ad superiora obiecta.
Caput XIX: Cap. XIX. De qualitate praelatorum ad uniuersalia concilia conuocandorum.
Caput XX: Cap. XX. De punitione praelatorum qui uocati ad concilium uenire contempnunt.
Caput XXI: Cap. XXI. De impedientibus celebrationem uniuersalium conciliorum.
Caput XXII: Cap. XXII. Quis in uniuersali concilio praesidere debeat.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo obiicitur per aduersarios contra ea quae dicta sunt de praesidentia Romani pontificis in concilio uniuersali.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo respondetur ad obiectiones praefatas in primo loco positas.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo respondetur ad obiectiones secundo loco positas.
Caput XXVI: Cap. XXVI. De his quae in ipso uniuersalis concilii prosecutionis exordio obseruanda sunt.
Caput XXVII: Cap. XXVII. A quibus cauendum est in conciliis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod uniuersalium conciliorum auctoritas a Romano pontifice de iure pendeat.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo obiectiones aliquae adversariorum ponuntur contra praedicta.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo reprobatur praedicta adversariorum assertio, scilicet quod concilium habeat immediate potestatem a Christo non mediante Roman. pont. et quod hoc pertineat ad veritatem fidei.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur obiectionibus supra positis adversariorum ad probandum quod universale concilium habeat immediate a Christo potestatem.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod quicquid in conciliis universalibus statuitur, diffinitur, aut sententia auctoritate Romani pontificis principaliter fit.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. De laudabili consuetudine antiquorum conciliorum quod absque prius habito decreto apostolicae sedis non fieret in synodo diffinitio cuiuscunque quaestionis ad fidem pertinens.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. Quod uniuersalia concilia semper solita sunt gesta sua petere confirmari per Roman. pont.
Caput XXXV: Cap. XXXV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo respondetur ad obiectiones factas.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. De honorando summo pontifice per uniuersalia concilia, et uniuersos fideles, et de grauissimis culpae inhonorantium eum.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De quibus causis uniuersale concilium debeat se intromittere.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo obicitur contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad obiectiones praedictas.
Caput XLI: Cap. XLI. Ad quae uniuersale concilium congregatum aut congregandum uacante sede apostolica se debet aut possit extendere et qua auctoritate.
Caput XLII: Cap. XLII. In quo obiiciuntur contra praedicta.
Caput XLIII: Cap. XLIII. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. In quo ostenditur quod Romanum pon. auctoritate iurisdictionis superior sit uniuersali concilio.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.
Contra iam dicta de auctoritate Rom. pon. et superioritate super universalia concilia adversarii multa moliuntur et inducunt, ut eis apparet pro se plurima de auctoritatibus sacrae scripturae et de universalibus conciliis atque de dictis sanctorum patrum sumpta addentes; insuper aliquas rationes de quibus multis principaliora et quae eorum iudicio potiora sunt colligemus quae sequuntur.
Primo enim arguunt 1 ex illo Matth. 18. Si peccaverit in te frater tuus, etc. sequitur, dic ecclesiae, in quo loco Petrus qui futurus ordinabatur summus pontifex remitti videtur ad ecclesiam in casu iudicii sicut ad tribunal maius et per consequens non dubium quin ecclesia universalis synodaliter congregata sit superior ipso papa cum nullus remittatur in tali casu nisi ad superiorem. Quod autem concilium universale sit intelligendum per ecclesiam cui Christus dixit dic ecclesiae probare nituntur ex tribus.
Primo per Greg. 2 qui in registro suo epistola 265. reprehendens Ioan. Constantinopolitanum eo quod universalem se vocabat dicit sic: Nos quidem in quibus talis tantaque per ausum temerarium culpa committitur servamus quod praecepit veritas distincte: Si peccaverit in te frater etc. sequitur: ergo itaque per responsales meos semel et his verbis humilibus hoc quod in tota ecclesia peccatur corripere studui, per me scribo quicquid humiliter facere debui non omisi. Si in mea correctione despiciar, restat ut ecclesiam habeam adhibere. Haec Greg. ubi dicit adversarius quod per ly ecclesiam adhibendam Gregorius intelligat concilium universale. Item idem probare secundo 3 nituntur auctoritate Nicolai papae qui in ca. Praecipue 11. q. 3. ita dicit regi Lothario: Ceterum cave ne quando nobis secundum praeceptum domini duos vel tres testes adhibeamus; immo vero hoc sanctae ecclesiae dicamus, et (quod non optamus) decetero cunctis fias ethnicus et publicanus. Haec ibi dicit adversarius quod ly sanctae ecclesiae dicere intelligat dicere concilio universali tanquam tribunali maiori.
Tertio probare nituntur 4 per Albertum magnum qui dicitur sic exposuisse auctoritatem illam dic ecclesiae, id est praelato vel synodo. Secundo principaliter arguunt 5 ex illo Act. 8. ubi dicitur quod cum audissent apostoli qui erant Hierosolymis quod recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Ioannem. Ex quo arguunt quod cum missio importet superioritatem in mittente respectu missi, quod collegium apostolorum quod repraesentat concilium universale esset maius et superius auctoritate ipso Petro, et per consequens concilium universale ipso Rom. pon. Tertio ex illo Act. 15. 6 ubi cum quaestio fieret super observatione legalium inter apostolos Petrus volens votum suum dicere surrexit, ut ait text. Surgens Petrus dixit ad eos, quod videtur fecisse in signum reverentiae, sed reverentia debetur superiori: ergo videtur quod collegium apostolorum fuerit superius auctoritate Petro.
Quarto ex concilio 8. 7 Constantinopolitano in quo habetur sic: Si synodus universalis fuerit congregata et facta fuerit etiam de sancta Romana ecclesia quaevis ambiguitas et controversia, oportet venerabiliter et cum convenienti reverentia de proposita quaestione sciscitari et solutionem accipere, aut proficere, aut profectum facere, non tamen sententiam audacter dare.
Contra summos seniores pontifices, ex quo ex adverso arguitur quod synodus universalis dum tamen non audacter, sed cum convenienti reverentia adversus Rom. pon. posset proferre sententiam si fuerit incusatus et per consequens quod synodus universalis superior sit auctoritate papa. 8 Quinto ex concilio Constantiensi ubi declaratum est quod concilium universale habeat a Deo immediate potestatem cui quilibet fidelis cuiuscumque dignitatis, sic etiam papalis tenetur obedire. Sexto 9 ex eodem concilio universali papa Martinus approbante eodem concilio condemnans articulum illum non est de necessitate salutis credere Romanam ecclesiam esse supremam inter alias ecclesias. Dicit error si per Romanam ecclesiam intelligatur universalis ecclesia, aut concilium generale, aut pro quanto negaret primatum summi pontificis super alias ecclesias particulares. Ex quo arguitur ex adverso quod concilium legitime congregatum sit super omnes ecclesias et earum rectores, et ita supra Romanam et eius pontificem.
Septimo 10 ex verbis Hylarii papae qui cum quandam edidisset constitutionem corrigens excessus quorundam sic ad congregatam synodum dixisse fertur, ut habetur in c. Quod quis 35. q. 9. Quod ut deinceps possit illa tenacius custodire sancta synodus sententiam et propriam subscriptionem accommodet, ut synodali iudicio aditus recludatur illicitus. Ex quo arguitur ex adverso papam in ecclesiae reformatione synodi congregare iudicium ut supremum tribunal cognovisse, cuius potentius synodali iudicio quam suo aditum ad illicita posse claudi iudicare.
Octavo 11 ex verbis Symmachi papae qui in synodo praesidens cum de valitudine cuiusdam scripturae qua cautum erat ut si Rom. pont. hoc ex saeculo migrare contingeret non sine praefecti urbis consultatione cuiusquam nova celebraretur electio quaestionem referret in medium, illam voluit in sancta synodo perlegi ut cuius esset vigoris possit agnosci dicens: Si agere ne ipsum imposterum disputare contingeret cum sacra posset synodus iudicare, etc. ut in c. Bene distinct. 96. Ex quo ex adverso arguitur quod Rom. pont. profitetur sanctam synodum iudicare posse super eo quod abusum continet et diminutionem ecclesiasticae libertatis.
Nono 12 ex §. Item Symachus 2. q. 7. ubi ita inquit Gratianus: Item Symmachus papa in Romana synodo dignitate sua spoliatus prius statui pristino restitui discernitur et tunc venire ad causam et si ita recte videretur accusantium propositionibus respondere digna res visa est maximo numero sacerdotum ac meretur effectum, sed cui postmodum ordinaretur quo esset accusandus praefatus papa ut cum diceret occurrebat sed ab aemulis est impeditus, etc. Ex hoc arguitur ex adverso lucide haberi quod Rom. pon. causam si incusatus fuerit sive velut spoliatus restitutioni sive recuperationi intentae deferri debere supremo tribunali universalis concilii.
Decimo 13 ex c. providentiae distinct. 99. ubi beatus Anacletus et papa Lucius etiam in cap. urbes distinct. 80. plane dicunt non solum Petrum, sed etiam omnes apostolos in quibus ipse includebatur tanquam primus distinxisse provincias patriarchas archiepiscopos et episcopos constituisse quae omnia signum sunt iurisdictionis eminentissimae. Ex quo arguitur quod Petrus non fuerit maior collegio apostolorum et per consequens nec papa universali concilio. Undecimo 14 sic. Eleutherius papa dicit in c. quamvis 3. q. 6. quod a cetu apostolorum, quem generalis synodus repraesentat diffinitum est non nisi Rom. pon. debere diffinire pontificum accusationes. Item Iulius papa dicit in cap. dudum 3. quaest. sexta a sanctis apostolis et sic ab eorum cetu statutum fuisse non oportere absque sententia Romani pont. concilia celebrari quae quidem inquiunt adversarii evidentissime demonstrant superioritatem congregatorum apostolorum et consequenter concilii universalis in Rom. pon. cum ex eorum decretis et non econtra Petri potestas fuerit sublimata plane et si diffinitionem causae accusati episcopi transtulerit coetus apostolicus in Rom. pon. non tamen illam a se abdicavit et consequenter nec a synodo generali, ut est clarissimus textus 4. q. 5. c. Quisquis.
Duodecimo 15 arguit sic. Rom. pon. tenetur obedire statutis universalis concilii et illa servare nec posse sol vere, ut patet in c. sicut distinct. 15. inquit Greg. et etiam idem habetur c. Contra 2. q. 1. et per multa c. ibidem. ergo etc.
Tertiodecimo 16 sic. Sententia Romani pont. examinatur in conciliis universalibus: ergo videtur quod universale concilium superius sit potestate et auctoritate Rom. pon. consequentia videtur nota. antecedens nituntur ostendere tribus exemplis. Primo de depositione Dioscori facta per Leonem papam quae fuit examinata in concilio Calcedonensi. Secundo de depositione Pyrri et Sergii facta per Martinum papam in synodo Romana quae fuit examinata in synodo Constantinopolitana. Tertio de depositione Focii Constantinopolitani quae fuit per Nicolaum et Adrianum Romanos pontifices, quae post examinata fuit in 8. synodo.
Decimoquarto 17 sic. Auctoritate beati Ambrosii in epistola 72. ubi ipse referens epistolam beati Damasi papae directam iudicibus deputatis a capuensi synodo in causa Bonosi episcopi sic dicit eum dixisse: Pro veritate vel pro modestia nostram sententiam sciscitari noluistis, sed cum huiusmodi fuerit concilii Capuensis iudicium ut finituri Bonoso ac eius accusatoribus iudices tribuerent et praecipue Macedones qui cum episcopo Thessalonicensi de eius factis agnoscerent advertimus quod nobis iudicandi forma competere non posset. Nam si integra esset hodie synodus recte de his quae comprehendi vestrorum scriptorum series decerneremus vestrum est ergo qui hoc recepistis iudicium sententiam ferre de omnibus, vicem enim synodi accepistis quos ad examinandum synodus elegit, denique cum Bossus episcopus post iudicium vestrum misisset ad fratrem nostrum Ambrosium qui eius sententiam consuleret interdictam sibi ecclesiam interrumpere ac ingredi responsum est ei quod nihil temerandum foret, sed omnia modeste patienter oportere ferenda nec contra sententiam vestram tentandum aliquid ut quod videretur vobis iusticiae convenire statueretis quibus haec synodus dederat auctoritatem. Et ideo primum est ut hi iudicent quibus iudicandi facultas est data. Vos enim totius ut scripsimus synodi vice discernitis, nobis non quasi de synodi auctoritate iudicare non convenit, etc. et infra subiungit sic, unde vestrae normam expectamus sententiae. haec ibi. Ex hoc arguunt adversarii quod Romanus pontifex fatetur quod si synodus integra fuisset, hoc est si alteri causam non delegasset, ipsum de causa potuisse cognoscere; sed quia synodus alii delegando praevenit, dicit se iudicandi onus non posse assumere cum illi synodi vice decernant, sibi autem de synodi auctoritate iudicare non convenit cum tamen si ipse synodo superior foret advocare posset causam per synodum delegatam, de appellat. c. Ut nostrum.
Decimoquinto 18 sic. Ex auctoritate eiusdem Ambrosii qui in quadam praefatione dedicationis altaris maioris ecclesiae Mediolanen. inter alia dicit sic: Per Christum dominum nostrum qui eminentiam potestatis accepte ecclesiae contulit quam pro honore suscepto reginam constituit et sponsam cuius sublimitate universa subiacet, etc.
Ex quo arguitur sic ex adverso, si igitur eminentiam potestatis accepte contulit ecclesiae universa eius subiiciens potestati necessario contulit quod in eandem transtulit potestatem summum pontif. iudicandi in casu necessario.
Decimosexto 19 sic auctoritate beati Hieron. qui in cap. Legimus, distinct. 93. dicit sic: Si auctoritas quaeritur orbis maior est urbe. Ex quo arguitur ex adverso quod si auctoritas orbis maior est urbe Romanae ecclesiae, ergo concilii universalis potius et maius est iudicium in quo repraesentatio est orbis.
Decimoseptimo auctoritate eiusdem Hieron. sic. Hieronymus loquens in quadam epistola ad Damasum papam de supremo ordine ecclesiae scilicet episcopali sic ait: De hoc officio amplius disputare non possum, quoniam quicquid in clericis consecratum est praedixi episcopum solum habere manifestum est in illis partes et membra virtutum in episcopo plenitudinem divinitatis corporaliter habitare, atque ita est ut in episcopis Deum in presbyteris apostolos qui et ipsi sunt recognoscas, et infra omnem enim potestatem Deus discipulis dedit, et Moysen dominum dici voluit Pharaonis. Ex hoc arguitur ex adverso quod si dominus Deus omnem potestatem dedit discipulis suis sequitur quod et potestatem supra Romanum pontificem dedit apostolis congregatis quorum vices repraesentant episcopi congregati in universali concilio. Consequentiam probare nituntur per hoc quod apostolus loquens de Christo ad Hebr. 2. super illud psal. Omnia subiecisti sub pedibus eius dicit in eo quod dicit omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei.
Decimooctauo sic ex dictis beati Augustini in epistola quadam scribit ad glorium Eleusium et felicem grammaticum qui adversus Donatum et aliquos alios calumniatores sententiam quam Melchiades papa cum episcopis quibusdam promulgaverat in Cecilianum episcopum in suo episcopatu confirmaverat scribens ita dicit: Ecce putemus illos episcopus qui Romae iudicarunt non bonos iudices fuisse, restat adhuc plenarium universalis ecclesiae concilium ubi etiam cum ipsis iudicibus causa posset agitari et si male iudicasse convicti essent eorum sententiae soluerentur. Ex hoc arguitur ex adverso quod sententia data per Romanum pont. si recta non fuerit retractari posset per universalem synodum tanquam per tribunal superius.
Decimonono 20 sic ex dicto Augustini qui in ca. Puto 2. q. 7. ita dicit: Cum Petrus a Paulo posteriore corrigitur et pacis veritatis vinculo custodito ad martyrium promovetur quanto facilius et fortius quod per universae ecclesiae statum firmatum est vel unius episcopi auctoritate, vel pro unius provinciae concilio praeferendum est. Ex quo ex adverso concluduntur duo. Primum est quod Petrus licet esset summus pontifex non recte agens a Paulo bene sentiente licite argui potest. Secundum est quod statutum universalis concilii statui cuiuslibet episcopi etiam Romani praeferendum sit.
Vigesimo 21 sic ex gl. in c. Anastasius distinct. 19. ubi ponitur quod ubi de fide agitur tunc synodus maior est papa.
Vigesimoprimo 22 sic: Concilium universale non potest errare in fide, ut videtur; papa vero sic, ut in cap. Si papa distinct. 40. ergo concilium universale est superius Romano pon.
Vigesimo secundo 23 sic. Ex gestis octauae synodi ubi reperitur dixisse Zacharias episcopus contra sententias Nicolai papae et Adriani summorum pontificum et omnium patriarcharum canon princeps est et secundum illum agentes nihil faciunt extra illud quod decet. Cum vero extra hunc faciunt sive papa Nicolaus sive alius quis non acquiescimus. Ergo videtur quod si canon sit...
Princeps papae quam et per consequens concilium. Vigesimotertio 24 sic concilium universale iudicat et deponit papam: ergo concilium universale est auctoritate superius papa. consequentia est manifesta, quia huiusmodi iudicium non est nisi superioris, ut patet ex c. Inferior distinct. 21. antecedens etiam patet tum ex ca. praeallegato, si papa distinct. 40. tum ex practica saepe habita in ecclesia. Vigesimoquarto 25 sic: si concilium universale non est maioris auctoritatis quam papa, tunc frustra fit celebratio universalium conciliorum, sed hoc non est dicendum; ergo idem quod prius. Vigesimoquinto 26 sic in c. de quibus di. 20. traditur ordo talis seruandus in solutione alicuius quaestionis, ut primum recurrendum sit ad scripta veteris vel novi testamenti, secundo ad canones apostolorum vel conciliorum, tertio ad decreta et decretalia summorum pontificum. Ex quo arguunt adversarii quod concilium universale cuius sunt canones sit superioris auctoritatis quam Romanus pon. cuius sunt decretalia. Alia argumenta tangentur cum de appellatione infra erit sermo, et alia tacta sunt in 2. li. circa ca. 97.