Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Fuerunt quidam novelli doctores Alemanni, quae docere praesumpserunt quod ecclesia sancta dicitur non ratione suppositorum, cum in ipsa sint permixti bonis multi mali, sed ratione formae quam dicunt esse identitatem fidei. Imaginantur enim, quod sicut ratione unitatis fidei quam dicunt principium formale ecclesiae, semper permanet una et invariata partibus materialibus ipsius ecclesiae, continue sibi invicem succedentibus, et variatis secundum merita, et demerita. sic ratione illius formae semper sancta permanet et immunis, et haec est identitas, ut dicunt, fidei quo ad credita, et identitas societatis, vel communionis quo ad sacramenta. fides enim quo ad credita et sacramenta inquinari non potest. Et ita dicunt quod sicut ecclesia catholica manet semper una ratione unitatis fidei, ita semper est sancta ratione eiusdem fidei, quae semper recta, semper sana, et sancta manet et immunis ab omni contagione erroris, de qua dicunt Apostolum dixisse illud ad Ephe. 5. Christus dilexit ecclesiam suam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret etc. Sed saluo semper meliori iudicio licet a fidei puritate, et sacramentorum communione ecclesia catholica sancta dicatur, nihilominus praefati doctores ecclesiam catholicam ex hac sola parte sanctam describentes non plene loquuntur de sanctitate ecclesiae, nec eo modo quo scriptura sancta loquitur, et sancti patres ecclesiae eam sanctam in symbolo Niceno confessi sunt. Nam dominus ait Levit. 19. Sancti estote quoniam ego sanctus sum. Manifestum est autem quod ad homines ipsos loquitur. Et. 1. ad Corin. 3. inquit Apostolus. Templum Dei sanctum est quod estis vos. Item Cant. 4. dicitur. Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te, gloss. i. criminalis culpae. Item Cant. 6. Una est perfecta mea, columba mea gloss. quia omnibus virtutibus, et charismatibus perficitur, et sic sanctitas ecclesiae non refertur tantum ad fidem. Praeterea hoc idem ostenditur auctoritate sanctorum, patrum supranominatorum, qui de sanctitate loquuntur non solum prout dicit integritatem fidei, absque ruga perfidiae, sed prout dicit emundationes a contagione mortalis peccati, per habitum virtutum divinitus infusum, quae fidelium animas sanctificant, et decorant. Unde Aug. super psal. xliiii. Decor domus Dei in sanctis est. Ceterum hoc quidem ea ratione apertum redditur, quia si integritas fidei informis sufficeret ad denominandam ecclesiam sanctam, profecto quilibet peccator fidelis integritatem fidei habens posset vocari sanctus, quod falsum est dicente beato Aug. in lib. de gratia, et libero arbitrio. Sanctitas est perfectissima voluntas et serenissima puritas, et iterum sanctus es, si sanctam habes affectionem: sanctitas enim in iustitia, et operibus constat. Demum sancti doctores sicut supra tetigimus, dicunt ecclesiam esse sanctam in veris membris, non in non veris sive mortuis, cuiusmodi sunt fideles peccatores qui etiam integritatem fidei observant. Item sancti dicunt quod ecclesia sancta est in granis non in paleis per quas in area dominica peccatores fideles designantur. Amplius beatissimus Aug. doctor ecclesiae et haereticorum malleus dicit contrarium qui ut supra meminimus tam in libro retractationum quam in enchiridion, et in de bono perseverantiae dicit, quod ecclesia non in isto seculo est omnino sine macula, et sine ruga, et tamen si sanctitas ecclesiae acciperetur ex sola integritate fidei falsum esset, quod Aug. tantis irrefragabilibus testimoniis stabilire curavit. Ultimo si sola fidei integritas, et sinceritas sufficeret sanctam nominare ecclesiam, videretur aliquibus quod congregatio scismaticorum, et excommunicatorum, cum fidem catholicam adhuc integerrimam custodire videantur, sancta nominanda veniret, quod absurdissimum est. Auctoritas autem Pauli ad Ephe. 5. Quam in suae falsae opinionis robur inducunt non potest secundum literam neque secundum glo. suae imaginationi suffragari. plane quod inquit Apostolus, quod Christus dilexit ecclesiam, et tradidit semetipsum pro illa, ut illam sanctificaret mundans eam lavacro aquae in verbo vitae etc. non respicit sanctitatem fidei quae semper sancta fuit, quia divinae veritatis innitens, et a divinae sapientiae luce emanans, sed ad personas fideles sacro baptismate ablutas, et sanctarum virtutum ornatibus decoratas quae sunt membra ecclesiae, refertur, ut clarissimum est. Quare de sanctitate ecclesiae tenendum, et confitendum est, non ut isti novelli magistri, sine auctoritate loquentes, docere praesumpserunt: sed iuxta sanctorum doctorum sententiam, quam in superioribus capitulis plene annotavimus.