Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Quemadmodum autem in corpore humano secundum varietatem actuum, et operationum diversa sortiuntur vocabula ipsa corporis membra, ut aliud vocetur caput, aliud oculus, aliud manus, etc. ita in corpore Christi mystico, quod est ecclesia secundum diversitatem et varievarietatem operationum et officiorum quibus fideles Christi tanquam corporis membra deputati sunt, diversas sortiuntur membrorum rationes. Unde Iob dicebat, c. xxix. Oculus fui caeco, pes claudo. Oculus erat quem spiritus sapientiae illustrabat, oculus fuit caeco quia imprudenti prudentis providebat, et devio ac erranti viam demonstrabat salutis, pes erat claudo quia debilibus roboris fulcimenta praestabat. Membra autem ecclesiae sunt quae sequuntur, ut in li. Canti. cuius materia ut dicit glo. in principio est sponsus, et sponsa caput, et ecclesia, caput, facies, genae, oculi, aures, nasus, labia, dentes, collum, ubera, manus, venter, crura ac pedes.
De capite eius habetur Cant. 5. Caput eius aurum optimum glo. caput, id est Christus, qui est caput corporis ecclesiae sapientia plenum. Colo. 2. In ipso sunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae Dei absconditi. Et dicitur aurum optimum quia fulgentissimum. Est enim speciosus forma prae filiis hominum, Psal. xliii.
Merito autem Christus dicitur caput corporis ecclesiae. Primo quia instar capitis ceteris membris superior est ac sublimior. Ioan. 3. Qui de coelo venit super omnes est. Secundo quia sicut in capite omnes habitant sensus quod non est in ceteris membris. In capite enim visus est auditus, olfactus, gustus et tactus, in ceteris autem solus sensus tactus. Ita et in Christo plenitudo est omnis gratiae, utputa in quo habitat omnis plenitudo divinitatis, ad Colo. 2. Unde Aug. epistola ad Dardanum. Quia ille caput est in eo sunt omnes sensus divinitatis, in sanctis vero aliis quasi solus sensus tactus quibus datus est spiritus ad mensuram. Tertio Christus dicitur caput corporis ecclesiae, quia sensum, et motum fidei omnibus eiusdem corporis membris transfudit et tribuit, secundum illud Ioan. i. de plenitudine eius omnes accepimus. Has tres rationes simul complectitur apostolus ad Colo. i. dicens. Omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant, et ipse est caput corporis ecclesiae, ubi glo. ita dicit. Super omnes est, nullus est ei aequalis etiam secundum quod homo, et sicut omnia creavit ita et in ipso constant omnia qui omnibus secundum divinitatem infusus omnia sustinet, et regit, et cum talis sit ipse etiam secundum hominis naturam est caput corporis sui scilicet ecclesiae quae unita est ei gratia et natura ut capiti. Bene ergo dicitur caput corporis, id est ecclesiae, quia ita se habet ad ecclesiam sicut caput ad corpus. Providet enim ecclesiae et regit eam et in ipso sunt omnes spirituales sensus ecclesiae sicut in capite omnes sensus corporis, haec ibi.
De facie autem ecclesiae dicitur Cant. 2. Ostende mihi faciem tuam, facies enim tua decora. Per faciem enim in qua maxime decor pulchritudinis, et personae speciositas relucet viros exemplares sanctitate, et religione conspicuos intelligimus, quibus ait Christus Mat. 5. Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in coelis est, unde glo. Cant. 2. inquit. Ostende mihi faciem tuam, id est quod intus pulchritudinis habes, et in secreto quietis didicisti in publica actione ad utilitatem multorum demonstra. Et Orige. super Canti. Facies ecclesiae speciosa est, haereticorum vero turpis. Si quis tamen est qui bene noverit pulchritudinem vultus probare, id est si quis spiritualis est qui sciat examinare omnia, nam apud imperitos, et animales homines pulchriora videntur mendacii sophismata quam documenta veritatis.
De genis autem ecclesiae dicitur Cant. 1. Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis, et Cant. iiii. Sicut fragmentum mali punici ita genae tuae, et Can. 5.
5 Genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis. Per genas autem in quibus pulchritudo, pudor, et verecundia designatur eos intelligimus in ecclesia qui pudibundi sunt et verecundi, quos pudet dicere vel tacere, audire vel videre turpia. Unde Origen. super Cant. Genae autem eius dicuntur in quibus honestas, et verecundia animae cognoscitur per quas sine dubio illi in membris ecclesiae declarantur qui castitatis, et pudicitiae excolunt honestatem, haec Origenes. Verum tales maxime intelligendi in ecclesia sunt praelati elegantes moribus et sanctae conversationis candore fulgentes, qui non modo in exemplum sed in timorem sunt ceterorum. Quare glo. Cantic. iii. super illud. Sicut fragmentum mali punici genae tuae, id est pudibundi praelati qui facies sunt ecclesiae in quorum conspectu pudet alios male agere. Sed videamus quomodo spiritus ita pulchre designat genas ecclesiae, inquit quidem. Primo pulchrae sunt genae tuae sicut turturis, tum propter castitatem qua praelati, et ministri ecclesiae pollere debent. Esa. lii. Mundamini quae fertis vasa Domini. Tum propter gemitum compassionis quem habere debent erga proximum. 2. Corin. 11. Quis infirmatur et ego non infirmior, turtur autem gemitum habet pro cantu. Tertio propter contemplationis solitudinem quam amare debent sicut turtur. Osee. 2. Ducam illam in solitudinem et ibi loquar ad cor eius. Secundo genae ecclesiae dictae sunt sicut fragmentum mali punici, in quo multa grana rubea continentur. In quo designatur quod in multis exemplum debent esse ceteris, secundum illud apostoli. 1. Thim. iiii. Esto exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, et fide, et castitate. Vel ideo sic dictae sunt, quia maxime praelati, et praedicatores non debent erubescere fragmentum mali punici, id est Christum crucifixum, sed illum habent imitari et aperta confessione prae ceteris profiteri, secundum illud ad Rom. 1. Non erubesco evangelium, glo. sicut illi qui crucem Christi putant ignominiam. Tertio genae ecclesiae comparantur areolis aromatum consitis a pigmentariis. Cant. 5. quia sicut in areis herbae plantantur aromaticae, sic in eorum mentibus plantata sunt germina odoriferae suavitatis, a pigmentariis, id est a sanctis videlicet doctoribus qui de apostolis, et prophetis aromata sermonum sanctorumque operum assumpserunt, et messuerunt quae in ceteris plantarunt fidelibus. Dicitur autem sicut areolae consitae non insitae, quia coadiutores Dei sumus, i. Corin. iii. vel a pigmentariis, id est a tribus divinis personis. Pater enim appropriate loquendo ibi conferit robur fortitudinis. Filius lumen discretionis. Spiritus sanctus odorem suavitatis. Ecclesiastici xxiiii. Quasi myrra electa dedi suavitatem odoris. Verum quia opera trinitatis indivisa sunt, ut ait Diony. et August. tresque personae sunt unus Deus. Ioan. 10. Ego et pater unum sumus. Et primae Ioan. 1. Tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt, ideo singulariter dicitur Ecclesia 28. Unguentarius faciet pigmenta suavitatis.
De oculis vero ecclesiae ita habetur. Cant. iiii. ubi sponsus sponsam de oculus commendans ait. Oculi tui columbarum, et Cant. vii. Oculi tui sicut piscinae in Esebon, per oculos enim in quibus virtus sedet visiva ad prouisionem totius corporis designantur in ecclesia qui maiori acumine, et perspicacitate ingenii vigentes divinarum scripturarum arcana profundius penetrant et ceteris administrant qui pro discretionis amplitudine, et intelligentiae claritate quam super ceteros habent non tantum sibi sed etiam aliis praecavent ab insidiis malignorum spirituum. Duo autem oculi ecclesiae designantur. Unus dexter, scilicet qui illuminati sunt spiritu sapientiae in cognitione divinorum. Alter sinister, scilicet qui illuminati sunt spiritu scientiae, id est in administratione bonarum rerum temporalium, de istis dicit sponsus. Oculi tui columbarum, non dixit corui vel uulturis qui semper habent oculos ad cadavera, non dicit accipitris vel herodii quorum oculus semper est ad sanguinem, et rapinam, sed dicit columbarum quae simplices sunt et iuxta rivos aquarum et fluenta plenissima resident, ita doctores ecclesiae sancti simplices sunt sine plica erroris, et malitiae, et fluentis scripturarum insistunt, ut in illis spiritualia mysteria cognoscant. Unde Origen. super Cant. ita dicit. Quod autem oculi ecclesiae comparantur columbis, ob hoc profecto est, quia divinas scripturas non iam secundum litteram sed secundum spiritum intelligant et aspiciant in eis spiritualia mysteria. Columba enim indicium est spiritus sancti. Spiritualiter ergo intelligere legem, et prophetas hoc est, oculos columbae habere. Haec Orige. Et glo. Cant. 7. dicit. Oculi sunt qui arcana respiciunt ut in aperto possint proloqui qui fluenta doctrinae auditoribus dare non cessant.
De auribus ecclesiae Cant. 1. implicita mentio fit, ubi sponsus ait sponsae. Murenulas faciemus tibi vermiculatas argento. Murenulae iuxta glo. sunt ornamenta aurium. Sunt quidem quaedam catenulae ex diversis annulis invicem sibi penetrantibus factae. Per aures quae doctrinae verba audiunt, et suscipiunt, intelligendi sunt in ecclesia, ut ait glo. Viri spiritu sancto illuminati qui spiritualis intelligentiae auro interius, et coelestis eloquentiae argento exterius splendentes secundum personarum diversitatem aliis non cessent revelare profunda sapientiae divinae, quarum aurium ornamenta dicta sunt argento vermiculata quia vario nitore fulgere debent sermones doctorum, unde quippe secundum qualitatem auditorum formandus est sermo doctorum secundum Grego. Plane non omnia ministranda sunt omnibus, sed praecepta omnibus, perfectis consilia, parvulis rudimenta, grandibus vero profunda secreta.
De naso autem ecclesiae habetur Cant. 7. ubi sponsus ita sponsam de naso commendat. Nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum. Per nasum vero in quo sagacitas, et discretio notatur, et designatur, illos accipimus in ecclesia qui sagaciter discernunt quid sit odor vitae in vitam, mortis in mortem, quae sit fragrantia virtutum, quid sit fetor vitiorum, unde glo. ait. Per nasum intellige eos qui cautissimi discretores sunt boni, et mali, quos nulla fallit hypocrisis, isti dicuntur turris Libani quae respicit contra Damascum. Damascus interpretatur potus sanguinis vel bibens sanguinem, et figurat diabolum qui nostrarum sitit sanguinem animarum: contra quem isti dicuntur Libani turris. Turris inquam propter fortitudinem constantiae. Turris propter altitudinem virtutum. Turris propter loci eminentiam quam in ecclesia tenet ut incursus malignorum spirituum a longe prospiciant, et praecaveant, ita contra insidias diabolorum, et nequam hominum suos muniant, et aliquos inde extrahant.
De labiis ecclesiae Canticum quartum, ita sponsus sponsam commendat. Favus distillans labia tua sponsa. Per labia vero, quibus verba formantur doctores, et praedicatores intelliguntur in ecclesia, qui per suavitatem sermonis, et congruitatem doctrinae, ut ait glo. melli comparantur, Psal. cxxviii.10 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo. Et Canticorum iiii. Labia tua et eloquium tuum dulce. Quamobrem Cant. ii. ait sponsus sponsae. Sonet vox tua in auribus meis, vox enim tua dulcis, super quo dicit Origenes super Cant. Auditam vult fieri vocem ecclesiae suae, quia qui eum confessus fuerit coram hominibus, et ipse confitebitur eum coram patre suo qui in coelis est, quia vox tua suavis est, et quis non confiteatur suavem vocem esse ecclesiae catholicae fidem veram confitentis, insuauem vero, et iniucundam esse haereticorum vocem qui non dogmata veritatis sed blasphemias in Deum et iniquitatem in excelsum loquuntur.
De dentibus ecclesiae Cant. 6. ita sponsus sponsae loquitur. Dentes tui sicut greges ovium quae ascendunt de lavacro. Per dentes qui candidi sunt et fortes et instrumenta sunt cooperantia tam ad masticandum dividendumque cibum quam ad formandum sermonem, intelligendi sunt in ecclesia perfecti doctores fide constantissimi, innocentiae puritate candidi, aliis cibum frangentes et masticando exponentes salutem, irriguis affluunt doctrinis, sicut greges pleni sunt aqua in velleribus, cum de lavacro mox ascendunt.
De collo ecclesiae scribitur Cant. 4. Sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis. Et Canti. 7. Collum tuum sicut turris eburnea. Per collum autem per quod coniungitur corpus capiti, et in corpus cibus traiicitur, incorporatur, intelliguntur praelati qui cibos doctrinae, et sacramenta ecclesiastica aliis dispensando Christo, et ecclesiae alios incorporant. Unde dictum est Petro Act. 10. Macta et manduca, quia ut dicit Augu. super Psal. cxxii. In ecclesiae corpus nemo intrat nisi prius occisus moriatur quod fuit ut sit quod non fuit, venit paganus adhuc in illo idolatria vivit, inserendus est membris Christi, ut inseratur necesse est ut manducetur, sed non potest manducari ab ecclesia nisi primo mactatus renunciet seculo, tunc mactatur cum credit in Deum, haec Augu. Tales turris dicti sunt, quia sanctae vitae exemplis, et verbi potestate tanquam propugnaculis ceteris facti sunt turris inexpugnabilis munitionis.
De uberibus ecclesiae Cant. 4. ita sponsus sponsae loquitur. Pulchriora sunt ubera tua vino. Per ubera quae lac parvulis infundunt doctores, et magistri in ecclesia designantur, ut dicit glo. Cant. Qui solidos cibos atterendo in naturam lactis convertunt unde nutriuntur parvuli nuper in fide renati, de quorum numero erat Petrus qui ait, id est Petrus. 2. Quasi modo geniti infantes rationabiles sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem. Erat et apostolus Paulus qui ait Corinthiis. Tanquam parvulis in Christo lac potum dedi non escam. 1. Cor. 3. Haec ubera pulchriora esse vino dicuntur, quia ut ait glo. interli. honestiora, et pulchriora sunt documenta ecclesiae quam philosophicae et logicales doctrinae. Ubi considerandum quod tam in hoc iiii. ca. quam in vii. Cant. ubera ecclesiae duo esse describuntur, ubi dicitur. Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis donec aspiret dies. Duo dicuntur tum quia duo testamenta ex quibus tanquam ex uberibus duobus universum lac emanat quo mater ecclesia suos nutrit filios. Tum quia duplex dicitur esse doctrina, scilicet doctrina credendorum et doctrina agendorum. Assimulantur autem hinnulis capreae gemellis qui acute vident, et conformitatem habent, quia in doctoribus ecclesiae facta et dicta sic inter se congruere debent ac sibi respondere, ut sermoni vita concordet. qui pasci in liliis perhibentur, i. scripturarum floridis sententiis et ad castitatis munditiam invitantibus, in quibus etiam ipse sponsus pascitur. Cantic. 2. Dilectus meus mihi et ego illi: qui pascitur inter lilia donec aspiret dies, scilicet aeternitatis, de qua psalm. lxxxiii. Melior est dies una in atriis tuis super milia.
De manibus sponsae ita ipsa sponsa loquitur Cant. 5. Manus meae distillaverunt mirram. Per manus autem quibus maxime operamur, et dimicamus, secundum illud Psal. cxliii. Qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum, accipiuntur in ecclesia viri probi activae vitae dediti qui in campo communicationum huius seculi viriliter se exercentes, et constantissime dimicantes labores, angustias, amaritudines ac tormenta gravissima pro coelestis vitae desiderio perferentes clarissima patientiae, et longanimitatis exempla ceteris reliquerunt. Unde glo. super illud. Manus meae distillaverunt mirram dicit. i. exemplum amara patiendi.
De ventre ecclesiae Cant. 7. sic sponsus commendat sponsam. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. Per ventrem autem in quo fructus generationis concipitur, et formatur, ut ex glo. colligitur, boni coniugati designantur. Dicuntur autem acervus tritici vallatus liliis. Acervus propter bonorum operum abundantiam quibus boni coniugati fructus sibi praeparant quibus perpetuo reficiantur. Tritici quia pauperum refectioni solicite intendunt. Vallatus liliis, quia ut dicit glo. omnia bona quae operantur gratiam videndae claritatis agunt.
De cruribus sponsae potest ratione conformitatis congruenter accipi illud Cantic. 5. quod de cruribus sponsi scribitur. Crura eius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas. Per crura autem quae corporis sunt columnae, designantur in ecclesia viri sapientia, et sanctimonia praestantissimi qui alios suo robore in ecclesia sustentant et corroborant, ut dicit glo. Unde de beatis apostolis Petro, Iacobo, et Ioanne dicit Paulus ad Gal. 2. Qui videbantur columnae esse, glo. i. sustentatio totius ecclesiae.
De pedibus autem ecclesiae satis aperte habetur Can. 7. ubi inquit sponsus ipse ecclesiae. Quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis, glo. i. Dei. Per pedes autem qui totum corpus sustentant et portant, intelliguntur in ecclesia apostoli qui Christi fidem in omnem terram praedicando exemplis, et miraculis corruscando deportant, de quibus Esa. 53. et ad Roma. 10. Quam speciosi pedes evangelizantium bona. glo. pedes Christi sunt apostoli eius praedicationem portando, qui speciosi dicti sunt, quia a puluere peccati mundi. Calciamenta autem istorum pedum ecclesiae testimonia sunt scripturarum, et sanctorum patrum exempla propter quam tam admirabilem, et speciosam varietatem membrorum in sponsa merito sponsus ait illi Cant. 4. Tota pulchra es amica mea, et macula mea non est in te. Et haec de significatione membrorum corporis ecclesiae pro nunc dixisse sufficiat.