Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
LICET omnes fere rationes quae superius inductae sunt ad probandum quod unus in ecclesia Dei esse deberet supremus rector et gubernator, sufficienter faciant ad ostendendum quod clavium potestas et primatus auctoritas quibus beatus Petrus a Christo donatus est, et sublimatus in eius legitimos successores transierit et transituraque sit usque in finem seculi, nihilominus hoc aliis rationibus comprobabimus. Et primo ratione sancti Thom. lib. 4. contra gentiles cap. 76. sic manifestum est quod Christus ecclesiam sic instituit ut esset usque in seculum duratura, secundum illud Esa. 9. ca. Super solium David et super regnum eius sedebit ut confirmet illud, et corroboret in iudicio, et iustitia a modo et usque in sempiternum. Manifestum est igitur quod ita illos qui tunc erant in ministerio constituit ut etiam eorum potestas deriuaretur ad posteros pro utilitate ecclesiae usque ad seculi finem, praesertim cum ipse dicat Math. ultimo. Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Constat autem quod illis personis quae cito post erant moriturae non erat ipse futurus omnibus diebus seculi, ergo in personis illorum etiam suis successoribus est locutus cum quibus usque ad finem seculi esse poterat successiue, pro quo facit capi. quodcunque vigesima quarta quaest. prima ubi August. inquit, quod quando Petrus claves accepit ecclesiam sanctam significavit: quis scilicet non tantum pro se sed etiam pro omnibus successoribus usque ad finem seculi quo duratura est ecclesia. Ubi notandum quod sicut Adam quaedam dona habuit personalia, sicut omnium scientiam, quaedam vero pro sua posteritate in statu innocentiae sicut originalem iustitiam, sic Petrus aliqua dona habuit a Christo pro sua persona sicut miraculorum gratiam, ut quod ad eius umbram sanarentur infirmi: quaedam vero etiam pro successoribus suis in ecclesia, et haec sunt illa sine quibus ecclesia non staret, sicut claves ligandi et solvendi, aliter portae inferi praevalerent adversus eam. Unde hanc amplitudinem potestatis, et eminentiam principatus per quem ecclesia resistit mundo et diabolo, Christus contulit Petro pro se et suis successoribus, et ita cum claves accepit ecclesiam dicitur significasse, quia per totam posteritatem ecclesiae in successores Petri esset derivanda.
Secundo sic, certum est quod potestas data apostolo Petro data est ad ecclesiae aedificationem, ut apostolus Paulus 1. ad Corin. 10. dicit. Ergo oportuit hanc potestatem tamdiu durare in ecclesia quamdiu ecclesia ipsa aedificatione indigeret, sed aedificatione indigere usque ad finem seculi in quo electorum numerus complebitur. Unde Hieronimus super illud Psal. Hierusalem quae aedificatur ut civitas inquit, in qua adhuc non est completum aedificium huius civitatis sed continuo aedificatur de lapidibus uiuis super fundamentum apostolorum, et prophetarum ab ipso summo angulari lapide Christo Iesu. Ergo usque ad finem mundi Petri primatus sive principatus in suis successoribus erit duraturus.
Tertio sic, si nullus beato Petro in principatu successisset pariter nullus cuiuscunque alterius apostoli dignitati successisset, cum nulla sit maior ratio de uno quam de aliis apostolis, et sic statim ordo apostolicus in suo exordio defecisset, quod nullus credens Christum sapientissimum affirmaret.
Quarto arguitur ex illo psal. 44. ubi dicitur. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram. Ubi expresse dignitas et auctoritas ordinis apostolici per successionem in ecclesia ostenditur duratura, unde glo. super illud Pro patribus tuis nati sunt tibi filii dicit, id est post apostolos, et pro apostolis episcopi et alii quos ecclesia genuit in sede patrum constituit. Si ergo dignitas apostolici ordinis per successionem in ecclesia permansura erat usque in finem seculi, non dubium quin etiam primatus eiusdem qui in Petro erat successorem pariter habiturus esset.
Quinto sic, non minor cura et dilectio est Dei erga sponsam suam ecclesiam post tempus beati Petri quam fuerit tempore eiusdem apostoli. Ergo sicut tempore apostoli Petri ecclesiam suam gubernavit et munivit praesidente sive principe uno loco sui videlicet beato Petro, ita etiam post beatum Petrum taliter gubernasse illam voluisse creditur ut in illa unus in eadem potestatis amplitudine qua Petrus tanquam rector illius atque protector praesideret, maxime cum post beati Petri tempora ecclesia Christi in personis multiplicata multo amplius uno tali gubernatore indiguerit, praesertim cum etiam temporibus futuris in ecclesia tribulationes maiores sperarentur futurae.
Sexto sic, in tempore veteris legis Deus sic ecclesiam suam disposuit ut toto illo tempore unus esset pontifex cuius imperio si quis de populo illo contradiceret moriretur, sicut habetur Deutero. 17. Ergo similiter est credendum quod divina providentia toto tempore legis novae disposuerit quod unus summus pontifex in tota ecclesia praesideret. Patet consequentia, cum eadem ratio potior sit de ecclesia quam de synagogo, quanto sacerdotium novae legis praestantius sit levitico. Sed hoc esse non potuit una persona semper manente. Ergo per successionem. Ordinatio ergo divina auctoritas et primatus Petri in eadem ampliamplitudine potestatis transitura erat in posteros usque in finem seculi, quod videtur per illud confirmari quod Apostolus dicit ad Heb. 7. quod Christus sempiternum habet sacerdotium. Septimo sic, naturalis ratio dictat et hoc ipsum tota philosophia testatur, quod optimus modus regiminis cuiuscunque communitatis sit ut unus sit princeps et rector, sicut est in toto universo quemadmodum superius ostendimus. Unde Aug. lib. de nuptiis et concupiscentia. Principatus magis naturalis est unius in plures quam in unum potest esse multorum: unde ut idem dicit Aug. natura principiorum amat singularitatem. Ergo absque omni dubio tenendum est quod Dei filius qui summa sapientia est, ecclesiam suam electorum suorum communitatem quam proprio sanguine sibi acquisivit sub tali regiminis ordine disposuerit usque in finem seculi gubernandam, ut unus in ea praesideret universalis omnium rector et pastor. Cum autem sicut dictum est in una et eadem persona semper permanente fieri non possit, cum nulli detur vivere per totum ecclesiae decursum: necesse est confiteri quod principatus Petri cum amplitudine potestatis suae dirivetur in successores usque in finem seculi. Unde Chrysolog. tractans illud Math. 24. Caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt, dicit quod verba Christi in aeternum mansura sunt illa quae locutus est Petro dicens. Math. 16. Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Item idem Chrysolog. Sicut Christus accepit a patre dux et sceptrum ecclesiae gentium ex Israel egrediens super omnem principatum et potestatem, et super quodcunque ut ei genu curventur: sic et Petro et eius successoribus plenissime commisit. Ecce quod dicit successoribus. Ergo Petrus in amplitudine auctoritatis habet successores in ecclesia. Item Cyrillus Hierosolymitanus patriarcha dicit ex persona Christi loquens. Tu cum fine et ego sine fine cum omnibus quos loco tui ponam pleno et perfecto sacramento et auctoritate cum eis ero sicut sum tecum. Item extra de renuntiatione c. quanto dicit Innoc. Potestatem transferendi pontifices ita sibi retinuit Deus et magister, quod eam soli Petro vicario suo, et per ipsum successoribus suis praebuit et concessit. Item patriarcha Ignatius in epistola ad papam Adrianum, sub quo celebrata est octava synodus ita ad propositum post illa verba dicta Petro apostolorum principi. Tu es Petrus, et super hanc, etc. ita scribit di. Tales enim beatas voces non secundum quandam utique sortem apostolorum principi Petro solum circumscripsit et diffiniuit, sed per eum et omnes qui post illum secundum ipsum efficiendi erant summi pastores et divinissimi sacri pontifices senioris Romae. Item Adrianus papa scribens Constantino et Hyreneo imperatoribus et toti concilio in ea decretali ubi inducit plures auctoritates pro veneratione imaginum inter alia de beato Petro sic ait. Nam ipse princeps apostolorum beatus Petrus qui primitus apostolici sedi praesedit sui apostolatus principatum ac pastoralis curae successoribus suis qui in sua sanctissima sede successuri sunt perenniter dereliquit quibus et auctoritatis potestatem quemadmodum a Salvatore nostro et domino Deo ei concessa est, ipseque tradidit divino iussu successoribus suis, quorum traditione Christi sacram imaginem sanctaque genitricis eius apostolorum et omnium sanctorum venerantur imagines. Haec ille. Ex quibus verbis manifeste habetur quod Petro aliquis succedit in ecclesia et in eadem potestatis plenitudine. Ex his apertissime convincitur error dicentium quod nullus in ecclesia Petri successerit in plenitudine dignitatis suae.