Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Titulus I: Titulus

Privilegium I: Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Prologus I: Prologus

Liber I: Liber I — De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.

Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.

Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.

Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.

Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.

Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.

Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.

Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.

Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.

Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.

Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.

Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.

Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.

Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.

Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.

Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.

Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.

Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.

Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.

Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.

Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.

Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.

Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.

Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.

Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.

Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.

Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.

Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.

Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.

Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.

QUANQUAM superius habita conclusio in cap. 53. dicens quod apud solum Romanum pontificem resideat plenitudo potestatis ecclesiae: fuerit tam sanctorum patrum testimoniis quam rationibus plene demonstrata: nihilominus adversarii illam impugnare multipliciter nituntur: ponentes hanc conclusionem videlicet quod plenitudo potestatis clavium non solum sit in papa capite, et pastore universalis ecclesiae sed in ipsa universali ecclesia, et in concilio universali. Sed istorum duplex est modus dicendi. Quidam enim numero magistrorum qui fuerunt in concilio Constantiensi, prout ex eorum tractatibus colligitur dicunt: quod potestatis plenitudo est sic in papa et in ecclesia universali, et in concilio universali illam repraesentantialiter tamen et aliter. Pro quo distinguunt quod aliquid tripliciter potest esse in aliquo. Primo tanquam in subiecto sicut virtus est in anima et accidens in substantia subiective. Secundo tanquam in obiecto: sicut effectus dicitur esse in sua causa vel in suo fine: quia in illum tendit tanquam in suum obiectum finale. Tertio tanquam in exemplo: sicut res visa dicitur esse in speculo vel aliqua doctrina in libro: quia ibi est repraesentative. Primo ergo modo et ut aiunt plenitudo potestatis est in papa tanquam in subiecto eam recipiente, et ministraliter exercente. Secundo modo est in ecclesia tanquam in obiecto causali, et finaliter continente. Tertio est in generali concilio tanquam in exemplo ipsam repraesentante, et regulariter dirigente. Primum patet: quia papa proprie loquendo est minister hanc potestatem subiective recipiens, et administrative dispensans iuxta illud Luc. 22. Qui praecessor est in vobis fiat sicut ministrator. Secundum patet: quia plenitudo potestatis non est causaliter, et finaliter propter papam: sed papa et eius potestas propter ecclesiam et ad eam ordinatur sicut ad finem: id est ad eius aedificationem: quia secundum sententiam apostoli 2. Corinth. 10. et ult. capitulis. hanc potestatem dedit dominus in aedificationem ecclesiae et non in destructionem. Tertium patet ex eodem verbo apostoli: quia si papa uteretur hac potestate ad destructionem ecclesiae generale concilium esset in exemplum vel speculum dictam universalem ecclesiam repraesentans et eius vice et nomine abusus huiusmodi plenitudinis potestatis coercens, regulans, et dirigens et etiam puniens, haec illi. Sed istorum positio, et imaginatio videtur nobis saluo semper meliori iudicio, omnino sine intellectu: quia multa implicat quae simul stare non possunt, immo partes adinvicem sibi contradicunt. Implicant autem contradictionem.

Primo, nam in ea parte in qua dicunt quod plenitudo potestatis sit in papa ut in subiecto administrante illam et in ecclesia sicut in obiecto finali, et in concilio sicut in exemplo, contradicit eorum opinioni in ea parte in qua dicunt quod plenitudo potestatis principalius et excellentius sit in ecclesia aut in concilio quam in papa. Patet quia potestas quaecunque proprius, et principalius dicitur esse ubi est subiective, et administrative sive dispensative: quemadmodum est in artifice aut duce exercitus aut magistro operis quam sit in obiecto sive in exemplo: sicut potestas medicandi proprius et principalius habet esse in medico quam in corpore infirmo ad cuius curationem ordinata est, et quae in libro medicinae ars etiam aedificandi principalius, et proprius habet esse in artifice quam in domo ad cuius aedificationem ordinatur. Ceterum falsum dicunt quod ecclesia sit obiectum finale potestatis papalis: quoniam licet potestas papalis sit et ei data in aedificationem ecclesiae: non tamen ipsa ecclesia dicitur finis ultimus intentus potestatis eius: sed est ipsa beatitudo ad cuius pascua ipsa universalis ecclesia per pastorem suum atque rectorem qui est papa: secundum illud Ioan. ult. Pasce oves meas: et est dirigenda, et deducenda sicut inferius plenius ostendemus. Praeterea falsum esse videtur quod potestatis plenitudo sit in concilio sicut in exemplo, et speculo, sed potius hoc modo dicenda est esse in lege Christi sive evangelica secundum quam tota ecclesia est regulanda: unde in persona ecclesiae dicit propheta de ea. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis. Secundo positio illa implicat contradictionem: nam in ea parte, ubi in papa et in ecclesia universali, et in concilio ponunt unam et eandem potestatem contradicunt ei quod dicunt quod concilium universale potest corrigere, coercere, refrenare, et punire abusus potestatis papalis. Patet, nam cum huiusmodi non possit in papam nisi qui sit altioris potestatis iuxta ca. inferior distinct. 21. impossibile est quod concilium ista posset facere si non habet nisi eandem numero potestatem quam habet papa. Tertio positio illorum implicat: nam in ea parte in qua dicunt plenitudinem potestatis in concilio esse non sicut in subiecto et administrante, sed sicut in exemplo sive in speculo contradicit ei quod dicunt quod concilium potest coercere, refrenare abusus papae, et abutentem corrigere. Patet, quia licet per modum concilii avisare, et dirigere quis possit alium non habens aliquam auctoritatem iurisdictionis super eum corrigere, tamen correctione quae est actus iustitiae et coercere refrenare et huiusmodi non potest nisi is in quo est potestas iurisdictionis sicut in subiecto administrante et exercente illam, ut manifeste patet. Cuius enim est potestas, eius est actus, inquit Philosophus. Propter quae sicut supra diximus positio illa adversariorum videtur nobis sine intellectu. Alii vero de numero magistrorum novellorum qui Basileae fuerunt altius sapere praesumentes quam illi qui fuerunt in Constantia utpote cupidi gloriae, et principatus dixerunt quod potestatis plenitudo esset in ecclesia non modo sicut in obiecto finali aut in concilio sicut in exemplo sicut praedixerant supradicti: sed sicut in subiecto administrante, et exercente, sicut practica demonstrarunt omnem papalis potestatis administrationem, et exercitium sibi assumentes. Dicunt enim quod ipsi universali ecclesiae quae dicitur collectio omnium fidelium in omnibus membris suis coniunctim data sit ipsa potestas clavium in plenitudine, etiam principalius quam papae, sicut si dicamus quod uni collegio data sit aliqua auctoritas alicuius iurisdictionis exercendae vel electionis celebrandae.

Ad quam conclusionem probandam perlectis multis eorum tractatibus, reperimus eos multis mediis in variis suppositionibus fundatis procedere. Prima suppositio est quod ea quae dicta sunt Petro aut apostolis tradita sunt ad ecclesiam. Hanc suppositionem probant per id quod dicit beatus August. in epistola ad Hesitium de Die novissimo, ait enim sic. Verba quae locutus est Christus ad apostolos oportet de successoribus intelligere, sicut illud. Eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Et illud. Eritis mihi testes in omni Iudaea, et Samaria, etc. sicut et illud. Ego nobiscum sum usque ad consummationem saeculi, quod tamen eum universae ecclesiae promississe quae aliis morientibus aliis nascentibus usque in saeculi consummationem futura est, quis non intelligat? Haec ille. Item super psal. 108. idem August. ita inquit. Quaedam dicuntur quae etsi ad apostolum Petrum proprie pertinere videantur, non tamen habent illustrem intellectum nisi cum referuntur ad ecclesiam. Ex hac suppositione arguunt adversarii sic. Si dicta Petro, et aliis apostolis trahenda sunt ad universam ecclesiam, ergo dicta Petro per quae designatur in eo plenitudo potestatis intelligenda etiam veniunt de universali ecclesia, et per consequens potestatis plenitudo non tantum apud Petrum fuit: sed etiam apud universam ecclesiam. Secunda suppositio est quod omnia dicta Petro importantia auctoritatem eius sunt etiam dicta aliis apostolis, et in illis toti ecclesiae. Quam suppositionem ostendunt veram maxime in duobus in quibus potissime data Petro potestas exprimitur. Primo de illo Matth. 16. ubi Christus ait Petro. Tu es Petrus, et super etc. Sequitur. Tibi dabo claves etc. Quod vero hoc sit dictum omnibus probant ex eo, quod cum Petrus non solum fuerit interrogatus sed etiam omnes apostoli, et Petrus pro omnibus responderit, ut dicit gl. Sequitur quod cum collatio clavium videtur fuisse ob meritum confessionis fidei quod non solum pro Petro sed etiam pro aliis apostolis dictum sit illi. Tibi dabo claves etc. Quod ita confirmant auctoritate beati August. sermone 10. super Ioan. ita dicentis. Cum esset ipse numerus duodenarius, id est quatripartitus in ternos, et omnes essent interrogati solus Petrus respondit. Tu es Christus filius etc. et ei dicitur. Tibi dabo etc. tanquam ligandi, et solvendi solus acceperit potestatem cum et illud pro omnibus dixerit, et hoc cum omnibus tanquam personam gerens ipsius unitatis accepit. Secundo hoc confirmant auctoritate Leonis papae qui in sermone quodam apostolorum tractans illud. Quodcunque ligaveris etc. ita dicit. In apostolos alios ius huiusmodi potestatis, et ad omnes ecclesiae principes huius decreti constitutio commeavit. Tertio auctoritate Rabani qui in gl. Math. 16. ita dicit. Quamvis soli Petro haec potestas data videatur, ceteris tamen apostolis datur. Consequenter praefatam suppositionem verificare nituntur ex illo Ian. ult. ubi dictum legitur Petro. Pasce oves meas. Quod verbum ad omnes etiam dictum esse probant per beatum Augustinum qui in libro de Agone Christiano ita dicit. Non ei sine causa inter apostolos ecclesiae catholicae personam sustinet Petrus, huic enim ecclesiae claves datae sunt cum Petro datae sunt, et cum ei dicitur ad omnes dicitur. Amas me, pasce oves meas. Item ad idem videtur esse beatus Ambrosius in principio pastoralis sui ita dicens. A domino dicitur Petro. Petre amas me? et ille. Tu scis quia amo te. Et cum responsio fuisset subsecuta repetitum est a domino, pasce oves meas. Quas oves et quem gregem non solum tunc suscepit beatus Petrus sed et nobiscum eas suscepit, et nos cum illo eas suscepimus omnes. Tertia suppositio quod omnia dicta Petro ad potestatem expectantia sint ei dicta in figura ecclesiae, id est in nomine sive in persona ecclesiae. Ad quam suppositionem probandam inducunt multa dicta August. quoniam ipse solus videtur usus hoc modo loquendi. Et in primis inducunt illud quod August. dicit super Ioan. et habetur in c. quodcunque 24. q. 1. ubi ita dicit. Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis: si hoc tantum Petro dictum est non hoc facit ecclesia, si autem in ecclesia fit utique quae in terra ligantur, et in caelo et quae solvuntur in terra soluta sunt, et in caelis. Si ergo hoc in ecclesia fit Petrus quando claves accepit ecclesiam sanctam significavit. Ubi Archidiaconus exponit, id est sub signo, et nomine ecclesiae Petrus claves accepit. Secundo ad idem inducunt illud August. in sermone quodam apostolorum Petri, et Pauli sic dicentis. Dominus Iesus discipulos suos ante passionem suam sicut nostis elegit quos fratres appellavit, inter hos pene ubique Petrus solus totius ecclesiae gestabat personam, et propterea audire meruit, tibi dabo claves regni caelorum. His enim claves non ipse ut homo unus sed unitas accepit ecclesiae: hinc ergo Petri excellentia praedicatur, quia ipsius unitatis, et universalis ecclesiae curam gessit: quando ei dictum est tibi dabo claves regni caelorum quod omnibus traditum est: nam ut noveritis ecclesiam recepisse claves regni caelorum audite in alio loco quid dominus dicat omnibus apostolis, accipite spiritum sanctum et continuo subiungit, si cui remiseritis peccata remittuntur ei, sicui renueritis tenebuntur. Hoc ad claves pertinet de quibus dictum est, quae solveritis in terra soluta erunt in caelis, et quae ligaveritis in terra ligata erunt in caelo.

Tertio inducunt illud August. in lib. 5. de unico baptismo dum inquit. Sicut misit me pater, et ego mitto vos, hoc cum dixisset spiravit et ait illis. Accipite spiritum sanctum cui remiseritis, etc. ergo si personam ecclesiae omnes gerebant apostoli, et sic eis hoc dictum est tanquam ipsi ecclesiae diceretur pax ecclesiae dimittit peccata, et ab ecclesiae pace alienatio tenet peccata non secundum arbitrium hominum sed secundum arbitrium Dei.

Quarto inducunt illud August. super Ioan. sermone 124. ubi de ecclesia loquens ita ait. Huius ecclesiae Petrus apostolus propter apostolatus sui primatum gerebat figurata generalitate personam: quantum vero ad ipsum proprie pertinet natura unus homo erat gratia unus Christianus abundantiore gratia unus idemque primus apostolus. Sed quando ei dictum est, tibi dabo claves regni caelorum, et quodcunque ligaveris super terram etc. universam significat ecclesiam quae in hoc saeculo diversis tentationibus quatitur.

Quarta suppositio est quod quae dicuntur apud sanctos doctores esse in universali ecclesia aut universali ecclesiae data intelliguntur data universali ecclesiae, ut universitati sive omnibus membris eius coniunctim. Quam suppositionem veram esse credunt, quia nomen ecclesiae est nomen collectivum, et quia signum universale videtur distribuere pro omnibus. Qua suppositione praesupposita pro conclusione eorum inducunt multas auctoritates sanctorum patrum. In primis est illa Hieronymi in cap. omnibus 24. quaestione prima, ubi dicit sic. Omnibus consideratis puto me non temere dicere aliquos ita esse in domo Dei, ut ipsi sint eadem domus Dei quae dicitur aedificari supra petram. Et post pauca. Quae domus etiam claves accepit atque potestatem solvendi, et ligandi. Secundo inducunt illud Augustinus de doctrina Christiana ubi ita dicit. Est ecclesia corpus Christi sicut apostolica doctrina commendat, quae corpus etiam dicitur. Et sequitur infra. Has ergo claves dedit ecclesiae suae ut quae solveret in terra essent soluta, et in caelo, et quae ligaret in terra ligata essent in caelo, ut quisque in ecclesia eius peccata dimitti non crederet non ei dimitterentur. Tertio inducunt illam auctoritatem Augustini super canonicam Ioan. Homilia 10. ita dicentis. Ubi sit remissio peccatorum, ibi est ecclesia, quomodo ecclesia? Illi enim datae sunt claves regni caelorum, ut quae solverent in terra essent soluta in caelis, et quae ligarent in terra essent ligata in caelis. Quarto inducunt illud extra de forma trini. et fi. ca. in c. firmiter, ubi dicit quod sacramentum eucharistiae nemo potest conficere nisi sacerdos qui fuerit ordinatus secundum claves ecclesiae, non dicit Petri (inquiunt) nec concessae Petro ac per eum aliis, sed apostolis ac eorum successoribus, unde Ioan. an. in gl. dicit quod non soli Petro claves concessit sed ceteris apostolis.

Quinto inducunt illud Actuum 20. Attendite vobis, et universo gregi in quo posuit vos spiritus sanctus episcopos regere ecclesiam Dei quam acquisuit sanguine suo.

Sexto inducunt illud quod habetur in praefatione quam in celebrate singulorum apostolorum cantat ecclesia. Gregem tuum pastor aeterne non deseras, sed per beatos apostolos continua protectione custodias quos operis tui vicarios eidem contulisti praeesse pastores.

Quinta suppositio eorum est quod nunquam legitur aliqua potestas data Petro nisi simul cum aliis apostolis. Probant hanc suppositionem sic, quoniam si de concessione potestatis promissae Petro quaeratur, non reperitur alius locus aptior quam ille. Matth. 18. Quaecumque alligaveritis, unde videtur quod promissio illa, tibi dabo claves etc. debeat intelligi pro declarant verba concessionis, sed illa non ad solam personam Petri sed ad ecclesiam diriguntur principaliter, cum dicit. Amen amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram etc. ex qua auctoritate dicunt aliqui adversariorum notari aliqua. Primum quod claves regni caelorum de quibus dixerat Matth. 16. Tibi dabo etc. hic ecclesiae sunt concessae cum eadem verba sub quibus facta est promissio hic exprimantur, nec in toto sacro canone bibliae reperitur locus alius ubi expressius legatur quod potestas clavium sit data Petro aut ecclesiae sub eisdem verbis quibus promissa fuit. Secundo notatur quod concessio ista sit in omni stabilitate firmata, quia additur verbum iuramenti vel assertionis. Amen. Tertio quod in verbis intelligitur potestas concessa ecclesiae non limitate, et in certis casibus sed in omni plenitudine, quod probare nituntur ex signis uniuersalitatis, quaecumque alligaveritis, et quaecumque solveritis, sic arguendo. Si ex illo verbo quodcunque ligaveris super terram, notatur in Petro plenitudo potestatis illimitatae: ergo pariter ex aliis verbis notabitur plenitudo potestatis in ecclesia cum non sit minoris continentiae quaecunque quam quodcunque. Ergo non solum in Roman. pont. residet plenitudo potestatis sed etiam in ipsa universali ecclesia.

Sexta suppositio eorum est quod sicut Deus cuilibet creaturae cui dedit certam periodum qua determinatur quandiu posset vivere vel durare dedit propriam virtutem innatam, et intrinsecam qua possit se in suo esse conservare, et contra destructionem sui adversantibus resistere, ita ecclesiae quam voluit usque in finem saeculi durare dedit virtutem, et potestatem qua se in suo esse posset conservare, et potestatem qua posset se regere et potestatem qua adversantibus sive conantibus ad sui destructionem resistere. Patet (inquiunt) hoc ex evidentia terminorum, immo a fortiori: cum Christus ipsam ecclesiam plus aliis diligat. Hoc etiam videtur notari inquiunt in verbis de ecclesia dictis, in sua fundatione etc. cum enim dixisset super se petram aedificare ecclesiam subiungit statim. Et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Ex hoc etiam aiunt dicitur in Cant. de ecclesia quae est perfecta terribilis, ut castrorum acies ordinata: quomodo autem inquiunt esset perfecta in se et terribilis, si ad conservandum se et tuendum non haberet in terra virtutem ac potestatem: sed oporteret ab extrinseco subsidium quaeritare. Nam si ecclesia ex se auctoritatem non haberet se conservandi: tunc pro tempore quo ecclesia sine papa esset aut ipse nollet eam tueri non posset se in esse conservare: quod nemo sane mentis assereret. Habet ergo ecclesia virtutem a Christo fundatore eo ipso quod fundata est ad se conservandum in suo esse nec per creationem papae eam perdit: quia principia essendi et conservandi intrinseca sunt cuilibet rei. Sicut ergo ecclesia propter creationem papae non deficit a virtute essendi: ita nec a virtute et potestate se regendi, et conservandi in suo esse. Postea vero declarantes quae sit ista virtus, et potestas se tuendi: dicunt quod est communis sententia doctorum, quod est potestas clavium videlicet scientia discernendi, et potentia iudicandi ligandi, et solvendi. Ex hac suppositione arguunt concludendo, quod potestas clavium et eiusdem potestatis plenitudo sit data ipsi communitati sive corpori universitatis ecclesiae.

Septima suppositio est quod plenitudo potestatis semper debet manere in ecclesia: quia alias non videretur ecclesiae sufficienter provisum: sed in papa non potest semper manere, ut patet, cum ipse non semper maneat: ergo oportet dicere quod maneat in ecclesia. Confirmatur hoc ab aliis dicentibus, quod quemadmodum regimen civitatis consistit penes congregationem civium vel ipsius congregationis partem valentiorem, ut dicunt haberi ex sententia Aristo. 3. politic. cap. 3. et conformiter dicendum est quod regimen orbis penes congregationem hominum totius orbis vel ipsius partem valentiorem consistat, ita regimen universalis ecclesiae vacante papatu penes ipsam universalem ecclesiam, quae repraesentatur per concilium generale, et ipso concilio congregato consistit penes ipsius concilii partem valentiorem. Ex his omnibus concludunt quod potestatis plenitudo non tantum apud Romanum pontificem resideat sed etiam apud universalem ecclesiam, et multo principalius: utpote quia in ea est immobiliter, et indefectibiliter. Unde ad auctoritates sanctorum dicentium quod soli Petro data sit a Christo plenitudo potestatis, aut quod solus Romanus pontifex sit vocatus in plenitudinem potestatis respondent quod per ly solus fit exclusio inferiorum sive particularium personarum, non autem ipsius communitatis ecclesiae, et etiam quod ly nullus non distribuat pro communitate sed pro singularibus personis.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.

Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.

Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.

Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.

Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.

Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.

Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.

Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.

Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.

Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.

Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.

Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.

Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.

Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.

Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.

Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.

Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.

Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.

Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.

Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.

Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.

Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Liber III: Liber III — De universalibus conciliis

Caput I: Cap. I. Quid concilii nomine importetur.

Caput II: Cap. II. De origine celebrationis conciliorum in ecclesia.

Caput III: Cap. III. De multiplici specie conciliorum in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. De tempore quo uniuersalia concilia in ecclesia celebrari inceperunt.

Caput V: Cap. V. Quid per diffinitionem dicatur uniuersale concilium catholicae ecclesiae.

Caput VI: Cap. VI. Cuius auctoritate concilium uniuersale congregandum sit.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta in praecedenti cap. de auctoritate conuocandorum uniuersalium conciliorum.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones iam factas.

Caput IX: Cap. IX. De causis congregationis uniuersalium conciliorum.

Caput X: Cap. X. De utilitate celebrationis conciliorum.

Caput XI: Cap. XI. Quod Roman. pontif. praesentia personalis non necessario requiritur in conciliis universalibus.

Caput XII: Cap. XII. Qui ad uniuersalia concilia necessario uocandi sunt.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo ponuntur obiectiones contra iam dicta.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponitur solutio ad obiecta facta.

Caput XV: Cap. XV. Qui admittendi sunt ad concilium uniuersale, et qui non.

Caput XVI: Cap. XVI. An omnes praelati maiores totius orbis Christiani necessario uocandi ueniant ad concilium uniuersale.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra praedicta.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo datur responsio ad superiora obiecta.

Caput XIX: Cap. XIX. De qualitate praelatorum ad uniuersalia concilia conuocandorum.

Caput XX: Cap. XX. De punitione praelatorum qui uocati ad concilium uenire contempnunt.

Caput XXI: Cap. XXI. De impedientibus celebrationem uniuersalium conciliorum.

Caput XXII: Cap. XXII. Quis in uniuersali concilio praesidere debeat.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo obiicitur per aduersarios contra ea quae dicta sunt de praesidentia Romani pontificis in concilio uniuersali.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo respondetur ad obiectiones praefatas in primo loco positas.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo respondetur ad obiectiones secundo loco positas.

Caput XXVI: Cap. XXVI. De his quae in ipso uniuersalis concilii prosecutionis exordio obseruanda sunt.

Caput XXVII: Cap. XXVII. A quibus cauendum est in conciliis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod uniuersalium conciliorum auctoritas a Romano pontifice de iure pendeat.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo obiectiones aliquae adversariorum ponuntur contra praedicta.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo reprobatur praedicta adversariorum assertio, scilicet quod concilium habeat immediate potestatem a Christo non mediante Roman. pont. et quod hoc pertineat ad veritatem fidei.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur obiectionibus supra positis adversariorum ad probandum quod universale concilium habeat immediate a Christo potestatem.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod quicquid in conciliis universalibus statuitur, diffinitur, aut sententia auctoritate Romani pontificis principaliter fit.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. De laudabili consuetudine antiquorum conciliorum quod absque prius habito decreto apostolicae sedis non fieret in synodo diffinitio cuiuscunque quaestionis ad fidem pertinens.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. Quod uniuersalia concilia semper solita sunt gesta sua petere confirmari per Roman. pont.

Caput XXXV: Cap. XXXV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo respondetur ad obiectiones factas.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. De honorando summo pontifice per uniuersalia concilia, et uniuersos fideles, et de grauissimis culpae inhonorantium eum.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De quibus causis uniuersale concilium debeat se intromittere.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo obicitur contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad obiectiones praedictas.

Caput XLI: Cap. XLI. Ad quae uniuersale concilium congregatum aut congregandum uacante sede apostolica se debet aut possit extendere et qua auctoritate.

Caput XLII: Cap. XLII. In quo obiiciuntur contra praedicta.

Caput XLIII: Cap. XLIII. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. In quo ostenditur quod Romanum pon. auctoritate iurisdictionis superior sit uniuersali concilio.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. Quod non liceat appellare a papa ad uniuersale concilium.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. In quo aduersariorum obiectiones ponuntur contra praedicta.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput L: Cap. L. Quod uniuersale concilium in Rom. pon. uerum et indubitatum extra casum haeresis nullam habeat iurisdictionem.

Caput LI: Cap. LI. Quod Rom. pon. legibus, et statutis uniuersalium conciliorum nec legatur nec necessario subiicitur.

Caput LII: Cap. LII. Quod uniuersale concilium non possit facere contra Romanum pontif. decretum irritans.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod ad Romanum pon. pertineat canonum sacrorum interpretatio.

Caput LIV: Cap. LIIII. Quod ad Romanum pon. maxime spectat tam dispensatio sacrorum canonum quam regularum sanctorum patrum moderatio.

Caput LV: Cap. LV. Quod Rom. pon. habet auctoritatem tollendi statuta aliqua tam sacrorum conciliorum quam praedecessorum suorum.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo obicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LVIII: Cap. LVIII. Quod uniuersale concilium plenarium in his quae fidei sunt errare non possit.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LX: Cap. LX. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo ostenditur quod apostoli omnes in passione Christi a fide eius defecerunt.

Caput LXII: Cap. LXII. Quod ad Romanum pontificem spectat corrigere, et damnare concilia quae in pernitiem fidei aut scandalum ecclesiae profecisse contingit.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De ordine conciliorum ad inuicem, cui standum sit si sibi inuicem discrepare siue dissonare inueniantur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Cuius iudicio standum sit: si in concilio uniuersali contingat patres et papa uel eius legato dissentire.

Caput LXV: Cap. LXV. Cui parti patrum de concilio standum sit si inter eos dissensionem interuenire contingat.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quod papa possit transferre concilium congregatum de loco ad locum id rationabili causa exigente.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Quod Rom. pon. causa legitima siue rationabili existente possit auctoritate sua uniuersale concilium dissoluere etiam inuitum.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. In quo obiicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LXIX: Cap. LXIX. In quo respondetur obiectionibus factis.

Liber IV: Liber IV — De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Caput I: Cap. I. Quid sit schisma.

Caput II: Cap. II. In qua obiicitur contra posita in praecedenti capitulo.

Caput III: Cap. III. In quo respondetur obiectionibus factis.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ostenditur quomodo differat schisma ab haeresi.

Caput V: Cap. V. De grauitate peccati schismatis siue schismaticorum.

Caput VI: Cap. VI. De differentia grauitatis peccati inter schisma et haeresim.

Caput VII: Cap. VII. Quid spiritualis potestatis in scismaticis maneat.

Caput VIII: Cap. VIII. De poena scismaticorum.

Caput IX: Cap. IX. Quae scismata fuerunt in ecclesia.

Caput X: Cap. X. De multiplici uia sopiendi siue tollendi scismata.

Caput XI: Cap. XI. In quo declaratur an papa possit in scisma incidere uel esse scismaticus.

Caput XII: Cap. XII. De opinione quorundam quod propter scisma tollendum uerus et indubitatus papa possit compelli cedere, aut nolens cedere possit deponi.

Caput XIII: Cap. XIII. Quid in praefata quaestione dicendum uideatur secundum ueritatem, et respondetur rationibus in oppositum.

Caput XIV: Cap. XIIII. An omnes adhaerentes intruso siue antipapae ueniant scismatici dicendi.

Caput XV: Cap. XV. De forma obiurationis scismatis obseruanda, cum aliquis ad unitatem ecclesiae reuertitur.

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work