Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
1 AMPLIUS etiam ecclesia sponsa Christi legitur appellata unde Cant. 4. Veni de Libano sponsa mea coronaberis, et Cantic. 5. Veni in hortum meum soror mea sponsa mea. Dicitur autem sponsa ipsa ecclesia, quia Christo indissolubili mutui amoris vinculo copulata. De quo amore mutuo ipsa sponsa ita Cant. 7. loquitur. Ego dilecto meo, et ad me conversio eius. Super quo verbo Bern. in sermone. lxix. super Cant. pulchre ita dicit. Quid sponsa nisi congregatio iustorum, quid ipsa nisi generatio quaerentium faciem sponsi: non enim ille intendit huic, et non ista illi, propter hoc utrunque ponit, et ego illi, et ille mihi. Ille mihi, quia benignus et misericors est. Ego illi, quia non sum ingrata. Ille mihi gratiam ex gratia, ego illi gratiam pro gratia. Ille meae liberationi, ego illius honori. Ille saluti meae, ego illius voluntati. Ille mihi et non alteri, quia una sum columba eius, ego illi et non alteri nec enim audio vocem aliorum, nec enim acquiesco dicentibus mihi, ecce hic est Christus ecce illic est, haec Bern. Praeterea hanc sanctam sponsam aperte ac pulchre beatus Ioan. describit Apoc. 21. ita dicens. Vidi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo. Et sequitur. Audivi vocem magnam de throno dicentem, ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Quod verbum tractans beatus Bern. super Cant. sic ait. Ad quod credo ut sibi acquirat sponsam de hominibus, mirores, ad sponsam veniebat et absque sponsa non veniebat, quaerebat sponsam et sponsa cum ipso erat. An duae erant, absit. una enim ait columba mea, sed sicut de diversis ovium gregibus unum facere voluit, ut sit unum ovile, et unus pastor: ita cum haberet sponsam inhaerentem sibi a principio multitudinem angelorum, placuit ei et de hominibus convocare ecclesiam atque unire illi quae de coelo est, ut sit una sponsa, et unus sponsus.
2 De desponsatione vero eius dicitur Oseae. 2. Desponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi in iustitia, et iudicio, et misericordia, et miserationibus, et sponsabo te in fide, et scias quia ego dominus, ubi dicit glos. Ter ponit sponsabo te. Primo enim despondit eam sibi in Abraham, cui ait Gene. xvii. Tu custodies ergo pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis, hoc est pactum meum, quod observabitis inter me, et vos, et semen tuum post te: circuncidetur ex vobis omne genus masculinum, et circuncidetis carnem praeputii, ut sit signum foederis inter me et vos, glo. interli. in testimonium scilicet ut ego dominus vester Deus, et vos populus meus a gentibus divisus. Secundo desponsata fuit sub Moyse in monte Synai in datione legis, unde glo. scilicet. Osee. 2. ita subiungit. Secundo despondit eam in monte synai dans ei pro sponsalibus legis iustitiam, et iudicium, et misericordiam. Unde Exo. 19. dicitur. Descendit Deus super montem synai, et vocavit Moysen in cacumine eius. Et infra. Locutusque est dominus cunctos sermones hos. Ego enim sum dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis, non habebis Deos alienos praeter me etc. glo. i. alii dii non erunt tibi praeter me. Tertio ut dicta glo. loco supradicto fuit desponsata in adventu filii Dei quod est in fide trinitatis, in qua fide statim credentes sciunt quia ille est Deus.