Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Ad rationes autem praedictas quibus probatur quod Christus non fuerit caput secundum quod homo omnium fidelium a principio nascentis ecclesiae, facilis responsio est. Dicimus enim quod corpus ecclesiae nunquam fuit acephalum, sed semper habuit Christum caput secundum divinitatem, et humanitatem, ut plene induximus. Licet enim Christus secundum humanitatem non esset a principio mundi: fides tamen de eius divinitate, et humanitate secundum quam omnium membrorum colligatio erat ad ipsum, et inter se semper a principio fuit. Unde August. ad Optatum. Eadem est fides nostra et antiquorum, proinde cum omnes iusti sive ante incarnationem sive post, nec vixerunt, nec vivant nisi ex fide incarnationis Christi. Profecto quod scriptum est. Act. 4. Non est aliud nomen sub coelo in quo oporteat salvari nos ex illo tempore valet ad salvandum genus humanum ex quo in Adam est vitiatum, haec August.
Unde licet Christus secundum quod homo tempore multos sanctos secutus fuerit, nihilominus omnium caput dicendus est. Cuius exemplum Augu. li. de catechizandis rudibus ponit, quod exemplum habetur Genesi xxxviii. de filiis Iudae, in quorum nativitate Zara prior eduxit manum in qua obstetrix ligavit coccum dicens. Iste egredietur prior, illo vero retrahente manum egressus est alter. Et dicit Augu. quod sicut Zara dum nasceretur prior emisit manum, postmodum caput secutum est deinde caetera membra, sed tamen caput dignitate, et potestate praecellit licet tempore sequeretur, ita Christus mediator Dei, et hominum in patriarchis, et prophetis praemisit manum antequam appareret in carne vinculis legis superbum populum constringentem sive comprimentem. Tempore autem nascendi secutum est caput toti ecclesiae, cui adhaeserunt omnes fideles. Relinquitur ergo quod fuit caput fidelium praesentium, et antiquorum.
Ad primum obiectum in contrarium dicendum, ut dicit Alexander de Alis in 3. quod Christus non dicitur caput eo quod est homo in re, sed eo quod est homo in fide in qua creditus est esse homo, ideo est caput, hoc enim modo similiter se habet ad antiquos, et praesentes quia est eadem fides horum et illorum, ut dictum est. Vel dicendum, et brevius, ut dicit sanctus Thom. quod licet homo Christus ante incarnationem non esset in rerum natura, erat tamen in fide patrum, et hoc sufficiebat ad rationem capitis, ut magis ex dicendis apparebit.
Ad probationem quando dicitur quod conditiones sequuntur esse rei, et ita esse caput consequitur esse humanitatis in Christo, respondetur dupliciter. Primo quod sicut esse creditum filium Dei assumpturum humanitatem non ponit filium Dei esse hominem cum creditur, sed in aliquo tempore futurum esse, sic nec conditio qua dicitur caput. Unde non est simile de capite corporis naturalis, et de capite corporis mystici. Secundo respondetur quod ratio capitis dupliciter Christo secundum humanitatem potest convenire. Uno modo per actionem suam in nos merendo nobis, et satisfaciendo pro nobis, et hoc modo conditio capitis sequitur esse rei. Alio modo potest convenire sibi ratio capitis per actionem nostram in ipsum, inquantum credendo in eum iustificamur, et hoc modo conditio capitis non sequitur esse rei in natura, sed esse rei in fide, et ita in proposito, sicut clarius ex dicendis habebitur.
Ad secundam quod obiicitur de conformitate naturae patet responsio ex dictis, licet enim Christus ante incarnationem non fuerit actu conformis naturae cum hominibus: erat tamen fides infallibilis quod per assumptionem humanitatis talis erat futurus.
Ad replicam autem quae fit quod sequeretur ex solutione ita quod aequalis copia gratiae fuisset in veteri testamento, et in novo, negatur consequentia, quia ut dicit sanctus Tho. in q. de veritate. Cum ante incarnationem non esset meritum Christi in actu, et satisfactio, ideo non erat tanta plenitudo gratiae sicut est post. Praeterea dicit sanctus Tho. Tanta gratiae influentia non fuit ante incarnationem quanta est modo, quia tunc nondum remotum erat obstaculum, nec sacramenta gratiae erant exhibita sicut modo sunt.
Ad tertium in quo obiicitur quod patres veteris testamenti deserviebant sacramentis legalibus, dicendum ut ait sanctus Tho. in tertia parte quod sancti patres non insistebant sacramentis legalibus tanquam quibusdam rebus, sed sicut imaginibus, et umbris futurorum. Idem autem est motus in imaginem inquantum imago et in rem, ut patet per philosophum in lib. de memoria et reminiscentia, et ideo antiqui patres servando legalia sacramenta ferebantur in Christum per fidem, et dilectionem eandem qua et nos in Christum ferimur. et ita patres antiqui pertinebant ad idem corpus ecclesiae ad quod nos pertinemus, et ita respectu omnium fidelium Christus caput est.
Ad quartum quod obiicitur quod caput non sequitur membra sed praecedit, respondetur quod quamvis Christus non fuerit incarnatus tempore patrum veteris testamenti: erat tamen incarnatio ipsa in Dei ordinatione, et in fide ipsorum patrum, per quam fidem iustificabantur, quia tempora mutata sunt, et non fides, ut dicit Aug.
Ad quintum quod inductum est pro confirmatione praecedentis, quod caput naturaliter praecedit membra: respondetur quod non est simile de capite corporis naturalis, et de capite corporis mystici in hac parte quoniam caput corporis naturalis praecedit sive est ante alia membra exteriora, quod dicitur propter cor quod est simpliciter primum membrum. Caput autem corporis mystici non praecedit tempore omnia membra sui corporis. Unde glo. Aug. super illud Psal. lxi. Quousque irruitis in hominem, dicit sic. Ad caput pertinent membra quae ante caput prodierunt, sed nunquid prodierunt aliqua ante caput? Utique, quia caput dicit in psalm. lxx. Mater Syon. Unde diceret mater Syon nisi aliqua praecessissent de quibus natus fuisset: praecedit tamen membra sua dignitate, et perfectione virtutis. Unde Colo. 1. dicit Apostolus de eo. Ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium: primogenitus ex mortuis, ut sit ipse in omnibus, glo. tam prioribus, quam sequentibus primatum tenens. Et ad Roman. 1. dicit idem Apostolus. Qui praedestinatus est filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis, glos. sine meritis sola gratia praeelectus, ut esset caput nostrum. Cum autem ratio capitis ex dignitate, et non temporis prioritate accipiatur, aperte datur intelligi rationes omnes, quae fiunt ex prioritate temporis qua multa tempora praecesserunt Christi incarnationem non procedere.
Ad sextum quod obiicitur quod Christus ante incarnationem secundum quod homo non influebat membris, respondetur ut sanctus Thom. dicit in q. de veritate, quod Christus secundum quod homo mediator est inter Deum et homines, ut dicitur Thim. 2. Unde sicut Deus dicitur nos iustificare dupliciter, scilicet per actionem suam inquantum est causa efficiens nostrae salutis, et per operationem nostram inquantum est finis a nobis creditus, et amatus, ita etiam Christus secundum quod homo dupliciter nos iustificare dicitur. Uno modo secundum suam actionem inquantum nobis meruit, et pro nobis satisfecit, et quantum ad hoc non poterat dici influere membris, et ita nec caput ante incarnationem. Alio modo per operationem nostram in ipsum secundum quod dicimur per fidem eius iustificari, et per hunc modum poterat esse caput ecclesiae ante incarnationem secundum humanitatem, utroque autem modo est caput ecclesiae, secundum divinitatem ante et post. Argumentum autem non procedit, quia Christo convenit ratio capitis, non solum per actionem suam ad quam requirebatur existentia realis humanitatis Christi, ut ratio probat, sed etiam per actionem nostram in ipsum, ad quam sufficit existentia fidei in cordibus fidelium de futura incarnatione eius.
Quod obiicitur, quod esse caput dicat rem naturae, etc. respondetur negando minorem: quoniam ut sanctus Tho. dicit in q. de veritate, esse caput, vel influere per actionem nostram in ipsum Christum inquantum in eum credimus non est praedicatio quod sit res naturae, sed quod sit res rationis, unde ratio non procedit.
Quod obiicitur, quod Christus non possit dici principium ecclesiae secundum quod homo, respondetur, quod assumptum est falsum, quoniam ut supra habitum est ex gl. Col. 1. Christus etiam secundum quod homo principium potest dici ecclesiae, inquantum in fide humanitatis eius fundata est. Ad gl. super Luc. dicendum quod non loquitur de homine Christo qui erat Deus, et homo: sed de alio homine qui erat tantum homo sicut Ioannes baptista.
Respondetur quod Aug. non negat simpliciter Christum caput fuisse ecclesiae ante incarnationem secundum aliquas capitis conditiones, cum in superioribus deductum sit ex dictis Aug. oppositum, sed negat eum caput fuisse ante incarnationem quantum ad proprietatem sive conditionem conformitatis naturae quae est inter caput et membra, ante quippe incarnationem inter verbum, et homines non erat huiusmodi conformitas.
Quod obiicitur, quod Christus non fuerit rex saeculorum praeteritorum secundum quod homo, etc. Dicendum quod non est simile de ratione regis, et ratione capitis: quia cum rex dicatur a regendo non potest competere potestas regendi non existenti in rerum natura. Ratio autem capitis cum Christo attribuatur non solum per actionem suam in nos sed etiam per actionem nostram in ipsum inquantum in ipsum credimus, sicut saepe dictum est, non solum praesentium, et futurorum fidelium Christus dicitur caput, sed etiam praeteritorum qui in ipsum credentes iustificabantur.
In quo arguitur quod ecclesia fuisset, et si non peccasset, etc. Dicendum cum sancto Tho. in q. de veritate quod supposita illa positione Christus non fuisset incarnatus si homo non peccasset, Christus ante peccatum fuisset caput ecclesiae secundum divinam naturam solum, sed post peccatum oportuit quod sit ecclesiae caput secundum humanam; natura humana sic vulnerata, et ad sensibilia demersa est, ut ad invisibilem verbi gubernationem non sit sufficienter idonea, unde oportuit medicinam vulneri adhiberi per humanitatem Christi per quam Christus satisfecit. Oportuit ergo quod visibilem naturam assumeret, ut per visibilem gubernationem ad invisibilia homo revocaretur. Et ad confirmationem respondetur negando consequentiam, quia Deus, et homo unus est Christus. Unde per hoc quod Christus sit ecclesi ae caput secundum humanitatem, et secundum divinitatem, non sequitur quod ecclesia habeat duo capita.