Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.
Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.
Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.
Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.
AD secundam rationem adversariorum, quae apud eos Achilles reputatur, respondetur dupliciter. Primo negando assumptum si capiatur universaliter, videlicet quod communis animi conceptio sit quod totum sit maius sua parte. Dicimus enim quod hoc verum est de toto integrali, non autem de toto potentiali, unde magister sententiarum in lib. 1. distinct. 3. comparando partes imaginis adinvicem et unam ad omnes alias dixit etc. Equalia sunt non solum singula singulis, sed etiam singula omnibus. Contra quod sanctus Thom. in fine praefatae tertiae distinctionis ibi arguens ad probandum quod una potentia animae non sit aequalis omnibus aliis, utitur hoc argumento: Omne totum est maius sua parte. Ad hoc ipse respondens dicit sic, quod hoc verum est de totalitate quantitatis dimensivae vel numeralis quae eiusdem rationis sunt, et non de totalitate quantitatis virtualis: potest enim contingere quod una virtus potest in tot obiecta quot aliae plures. Et simili modo ad idem argumentum respondit dominus Petrus de Tarentasia, quae fuit Innocentius quintus ubi supra, ita dicens quod id quod dicitur, quod omne totum est maius sua parte, verum sit de toto integrali, non autem de toto potentiali. Et ita secundum haec concedendo de toto integrali quod omne totum sit maius sua parte, argumentum adversariorum nihil facit ad propositum: quoniam nos non loquimur de maioritate quantitatis dimensivae vel numeralis secundum quam non est dubium quod quaelibet congregatio maior sit suo praelato aut rectore, sed loquimur de maioritate quantitatis virtualis sive potentialis secundum quam stat quod una virtus potestativa sit maior omnibus aliis inferioribus quae in partem tantum vocatae sunt solicitudinis. Unde si ratio illa adversariorum valida esset pari modo militaret contra Christum sicut contra papam, sic arguendo sicut adversarii arguunt: Communis animi conceptio est quod totum maius sit sua parte, sed Christus est pars ecclesiae, ergo ecclesia est maior Christo. Quod verus Christus dicatur pars ecclesiae patet.
Tum ex illo quod supra induximus in praecedenti cap. Apostoli 1. ad Corinth. 12. ubi dicitur membrum corporis Christi quod est ecclesia. Tum ex eo quod ait Bernardus in sermone quodam corporis Christi qui sic ait: Est enim corpus Christi universa ecclesia, caput scilicet cum membris. Inveniuntur autem in isto corpore quasi tres partes ex quibus totum corpus constat: una pars est ipsum caput. Caput enim caput est et pars corporis, etc. Et tamen his non obstantibus conclusio est falsa et haeretica, scilicet quod ecclesia sit maior Christo. Unde quod quidam adversariorum in suo quodam tractatu dicit, ut in argumento tetigimus quod ecclesia sit maior sive nobilior Christo, inquantum homo et inquantum ipse comprehenditur in membris ecclesiae, erroneum est et haereticum, cum manifeste sit contra scripturam sanctam. Dicitur enim ad Ephe. primo quod Deus omnia subiecit sub pedibus eius, scilicet Christi, ubi gl. inquit quasi dicat: non solum praeest hominibus dignitate, sed etiam sub eo sunt. Et sequitur infra in gl. ad propositum: sub pedibus eius, i. sub humanitate eius quae signatur per pedes. Sequitur in apostolo: Et ipsum dedit caput super omnem ecclesiam, quae est corpus ipsius, gl. super omnem ecclesiam quae in caelo et quae in terra est. Item est contra scripturam eiusdem apostoli dicentis ad Ephe. 5. Christus caput est ecclesiae ipse Salvator corporis eius. Sequitur ecclesia subiecta est Christo. Praeterea quomodo animus fidelis concipere potest quod Salvator non sit superior salvatis, sponsus sponsa, vir uxore et caput toto corpore. Quod autem dicit praefatus adversarius quod aliqui doctores hoc dixerint, falsum est, nisi fuerint aliqui haeretici. Verum reperiuntur aliqui doctores qui in 4. sentent. distin. 13. super illo verbo quod inducit magister, quid melius corpore et sanguine Christi quaerunt: utrum corpus Christi verum sit melius corpore Christi mystico. Et respondentes dicunt, dom. Guilielmus Altisiodorensis dom.
Albertus et sanctus Thom. quod corpus Christi mysticum si accipiatur cum ipso capite est melius quam corpus Christi verum. Si tamen accipiatur corpus Christi verum sine divinitate cui est unicum, alias non, quia Deus et omnes creaturae non sunt aliquid melius quam Deus tantum. Si autem accipiatur corpus Christi mysticum absque capite Christo, sic corpus Christi verum est nobilius: haec sanctus Tho. formaliter et eadem est sententia aliorum. Attendant docti viri quam contraria sit doctrina horum doctorum doctrinae adversariorum. Praeterea id quod inducit adversarius pro ratione ad colorandum praefatum errorem est omnino stultum. Tum quia supponit quod humanitas Christi, quae est in eodem supposito unita divinitati et cui non est datus spiritus ad mensuram, non includit assistentiam spiritus sancti sicut ecclesia. Quod videtur omnino alienum non modo a fide catholica, sed a bono iudicio cuiuscumque hominis docti. Cum enim influentia gratiae in corpus ecclesiae proveniat a capite, magis intrinseca est assistentia spiritus sancti, qui est fons omnium donorum capiti Christo, qui est sanctus sanctorum corpori influenti quam recipienti ab eo sanctitatem. Quod autem dicit in fine adversarius manifestum esse, quod quicquid citra Deum excogitari potest non posse in excellentia et dignitate comparari ecclesiae, falsissimum est et haereticum iudicio nostro: quoniam humanitas Christi quae est citra Deum nobilitate et perfectione nobilior et dignior est ipsa ecclesia militante, de quo dicit psal. 44. quod est speciosus forma prae filiis hominum. Secundo angelica sive caelestis Hierarchia citra Deum est, et nihilominus excellentior et dignior ecclesiastica. Item beata Virgo quae exaltata legitur super choros angelorum excellentior et dignior est tota residua ecclesia. Unde de ea exponitur illud Apoca. 12. a sanctis: Mulier amicta sole et luna id est ecclesia sub pedibus eius; quoniam supereminet toti ecclesiae, et ita in proposito.
Secundo respondetur ad rationem negando minorem, scilicet quod papa sit pars ecclesiae si referatur ad rationem potestatis: quoniam in ratione potestatis est magis dicendus papa tota ecclesia virtualiter, cum in eo solo sit totalitas et plenitudo totius potestatis ecclesiasticae iuxta dicta Leonis papae, beati Gregorii, Iulii, et beati Bernardi superius commemorata, sicut in solo capite corporis naturalis est plenitudo sensus, propter quod, ut inquit beatus Ambrosius in Hexameron, totus homo in capite dicitur esse. Quod autem totalitas potestatis ecclesiae in papa sit facile ostendimus tam ex ordine potestatis papalis quam ex conditione et natura totius potestativi. Ordo namque inter potentias hoc habet, ut dicit Boethus, quod quicquid virtutis potestativae sit in inferioribus est in superiori. Unde in suprema potentia quantitas omnium aliarum inferiorum potentiarum includitur, et ita cum potestas papalis sit suprema in ea continentur virtute omnes aliae potestates ecclesiae, et ita ipsa in ratione potestatis non habet rationem partis, sed potius totius. Unde beatus Dyonisius in sexto ecclesiasticae hierarchiae dicit: Ipsa autem Hierarchica ordinis dispositio in omnibus locatur sanctis totalitatibus. Secundo hoc idem ostenditur ex natura totius potestativi: potestas enim ecclesiae non est arbitranda sive existimanda quasi sit aliquod totum integratum ex particularibus potestatibus, ut perverse multi adversariorum intelligunt, sed ad instar totius potestativi. Cuiusmodi natura, ut ait sanctus Thomas in quarta distinctione vigesimaquarta, talis est, quod secundum completam rationem est in uno, in aliis autem est quaedam participatio ipsius. Et ponit exemplum in sacramento ordinis, dicit quod tota plenitudo huius sacramenti est in uno, scilicet sacerdotio, sed in aliis est quaedam participatio ordinis. et hoc dicit esse signatum in hoc quod dominus dicit Num. 11. Moysi: Auferam de spiritu tuo et tradam eis ut sustentent tecum onus populi, haec sanctus Thomas. Secundum exemplum ponit in sequenti responsione de regno, dicit quod in regno quamvis tota plenitudo potestatis resideat penes regem, non tamen excluduntur ministrorum potestates quae sunt participationes quaedam regiae potestatis, in aristocratya autem apud nullum residet plenitudo potestatis, sed apud omnes, haec sanctus Thomas. Patet ergo quod loquendo de maioritate quantitatis virtutis, sicut caput in corpore naturali est maius toto residuo corpore, licet non maioritate quantitatis dimensivae sive numeralis, sic papa maior est maioritate potestatis toto residuo corpore ecclesiae, sicut pastor auctoritate universo grege suo.
Restat iam respondere ad cap. legimus, distinctione nonagesima tertia, ubi dicit Hieronymus quod si auctoritas quaeritur etc.1 Ad quod respondentes dicimus quod hoc dictum Hieronymi, licet saepe et maxime inducunt illud adversarii pro se, in nullo tamen favet eis nec praeiudicat veritati positae: nam Hieronymus non loquitur ibi de auctoritate potestatis aut iurisdictionis orbis respectu ecclesiae Romanae sive apostolicae sedis, sed loquitur de auctoritate consuetudinis, quae tanto maioris auctoritatis esse dicitur quanto generalior est sive a pluribus observatur. Sicut de canonicis scripturis loquitur Augustinus et habetur in cap. in canonicis, distinctio vigesimanona, secundum quam regulam non est dubium quin consuetudo orbis maior sit consuetudine urbis, quam nec apostolica sedes servat nec observari mandavit. Quod vero Hieronymus non de auctoritate orbis respectu apostolicae sedis, sed de auctoritate consuetudinis orbis respectu urbis loquatur patet ex multis. Primo ex intentione ipsa loquentis. Loquitur enim Hieronymus contra consuetudinem quae in urbe Romana regnabat, qua quidam dyaconi praeficiebantur presbiteris. Ex qua consuetudine aliqui dyaconi per orbem sumebant occasionem praeferendi se presbyteris suis, cum tamen contraria consuetudo esset per orbem, de qua Hieronymus ad episcopum Euandrum scribens sic ait, ut patet ex textu allegati cap.: Quid mihi profers unius urbis consuetudinem, quid paucitatem de qua ortum est supercilium in ecclesiae leges vindicas? Omne quod rarum est plus appetitur. Pulegium apud Indos pipere praeciosius est, dyaconos paucitas honorabiles facit, presbyteros vero turba contemptibiles facit, haec Hieronymus. Secundo hoc idem colligitur ex gloss. cap. quae sic ait: maior est et ideo magis sequenda consuetudo generalis ut hic. Tertio potest idem colligi ex capit. Haec est fides, 24. quaestio prima, quod est ipsius Hieronymi. Ad gloss. vero inductam dicimus quod gl. illa argumentando loquitur, unde refert se ad ea quae dicit 9. quaestione tertia, nemo. Sed de hac gloss. et similibus in tertio libro, ubi de auctoritate conciliorum opitulante Deo loquendum est, plenius dicetur.