Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
CONTRA praefatum adversariorum errorem negantium beatum Petrum caput fuisse sanctae ecclesiae catholicae universalis procedemus hoc ordine. Imprimis confutabimus illum aliquibus rationibus. Secundo commemorabimus aliqua sanctorum patrum testimonia. Tertio ostendemus responsa quae dantur per adversarios ad dicta praefata sanctorum patrum nulla esse. Quarto in c. sequenti respondebitur rationibus dictorum adversariorum.
Imprimis praefati erroris stultitia in hoc quod dicit quod beatus Petrus fuit caput singularum ecclesiarum et omnium fidelium, sed non universalis ecclesiae ostenditur ex multis.
Primo quidem quia adversarii dicendo Petrum esse caput unum et non assignando illi unum corpus cuius sit caput, sed plura corpora, quia singulos fideles sive singulas particulares ecclesias: videntur facere ecclesiam monstruosam quod est inconvenientissimum. Secundo quia dicendo quod Petrus fuerit caput singularum ecclesiarum particularium, et non universalis ecclesiae videntur implicare contradictionem, cum ecclesia universalis non sit aliud quam universae ecclesiae catholicae in una fide Christi unitae. Unde in ca. Quamvis distin. 21. Papa Pelagius dicit quod universae per orbem catholicae ecclesiae unus thalamus Christi sunt. Tertio quia cum universalis ecclesia sit unum corpus, ut inquit apostolus, et corpus unum habere debeat immediatum caput homogeneum id est eiusdem naturae, et eiusdem status et conditionis, ut scilicet sit visibile et conversabile cum corpore cuius sit caput: adversarii negando beatum Petrum post Christi corporalem absentiam ab ecclesia fuisse caput universalis ecclesiae necessario videntur confiteri corpus universalis ecclesiae esse acephalum, quia sine capite visibili et conversante cum ea quod est haereticum. Unde Marsilius de Padua dicens Christum nullum caput dimisisse ecclesiae, condemnatus est per sedem apostolicam, ut patet in extravaganti Ioan. 22. quae incipit. Licet iuxta doctrinam apostoli. Item in concilio Constantien. per papam Martinum condemnatus est Ioannes Hus asserens quod non erat scintilla apparentiae quod oporteat esse unum caput in spiritualibus regens ecclesiam quod semper conversetur cum ea.
Quarto sic. Unitas ecclesiae prout natione evangelii in ordine ad Christum quemadmodum Graeci, Armeni, et plures alii haeretici et scismatici volunt: sed etiam in ordine ad unum Christi vicarium, scilicet summum pontificem ad quem universum corpus ligari ac uniri necesse est, ut glo. Math. 16. ita dicit. Ideo specialiter potestatem ligandi solucendique Petro Christus concessit, ut ad unitatem nos invitaret, ret principalem vicarium ad quem diversa membra ecclesiae recurrerent si forte inter se dissentirent, quod si diversa capita essent in ecclesia unitatis vincula rumperentur. Haec gl. Et beatus August. super psalm. 46. exponens illud. Deus deorum locutus est et vocavit terram, de Christo loquens dicit sic. Deinde quadragesimo, scilicet ascensionis die commendans sancto Petro ecclesiam id est vocatam terram a solis ortu usque ad occasum, ne haberent excusationem qui volunt in scismate deperire.
Quinto contra hunc errorem est verbum manifeste Christi dicentis Petre tu vocaberis Cephas. Cephas enim ut parum ante dictum est Graece caput sonat. Quod autem hoc loco totius ecclesiae caput Petrus describeretur futurus, testatur venerabilis Beda in glo. ita dicens. Intuitus autem Petrum Christus vidit cordis simplicitatem, animi sublimitatem: cuius merito cunctae effet praeferendus ecclesiae. Haec Beda.
Sexto contra hunc errorem est illud quod a domino Petro dictum legitur. Super plebem meam principem te constitui, non dicit plebes particulares, sed plebem ipsam, scilicet universalem ecclesiam, quae est plebs Dei.
Septimo contra hunc errorem esse videtur quod beatus Petrus constitutus sit pastor universalis ecclesiae Ioan. ulti. Pasce oves meas. Si ergo pastor totius ecclesiae, ergo et caput. Quod autem quidam adversarii veritatis dicebant Basileae nobis audientibus, et in scriptis suis damnatissimis reliquerunt quod beatus Petrus non fuerit constitutus pastor ecclesiae, quia Christus non dixit pasce ecclesiam meam sed pasce oves meas, est stulte dictum. Tum primo dominicus, quoniam cum ecclesia universalis nihil aliud sit nisi ipse grex dominicus sive ovile Christi: sicut beatus Petrus dictus est pastor gregis dominici ita et universalis ecclesiae. Tum secundo: quia oratio ipsa ecclesiae quae per totum orbem terrarum in ecclesia pronunciatur est in contrarium unde in ea sic dicitur. Deus omnium fidelium pastor et rector famulum tuum N. quem pastorem tuum ecclesiae praeesse voluisti, etc. Tum tertio, quia in contrarium est beatus Greg. in homelia dominicae resurrectionis, et habetur in c. Considerandum dist. 1. qui ita dicit. Considerandum nobis est cur omnipotens Deus eum cunctae ecclesiae praeferre disposuerat ad ancillae voce pertimescere se ipsum negare permisit, quod nimirum magnae actum pietatis dispensatione cognoscimus: ut is qui futurus erat pastor ecclesiae in sua culpa disceret qualiter aliis misereri debuisset, haec ille. Ad idem sunt verba beati Aug. inducta supra in c. 20. Patet ergo manifeste quod graviter errant qui beatum Petrum fuisse et eius successorem Romanum pontificem negant esse caput universalis ecclesiae.
Secundo ubi ad reprobationem praefati erroris commemoranda erant sanctorum patrum testimonia sufficiat quod in capitulis proxime superioribus habentur ad hoc testimonia Chrysostomi, Hieronymi, Augustini, Anacleti, Marcelli, et Gregorii, quorum patrum sanctorum sententiis synodus Constantiensis illustrata condemnavit praefatum errorem inter errores Ioannis Hus, quod Petrus non fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae, et ratio. Catholicum idem est quod universale: catholicos enim Graece commune sive universale dicitur.
Tertio videndum est quomodo responsio adversariorum quam sanctorum dicta dant nullius sit roboris ac virtutis. Pro quo sciendum quod ad omnes auctoritates dicentes Petrum fuisse vel Romanum pontificem esse caput universalis ecclesiae respondent sub hac distinctione, dicunt signum illud universale accipiendum esse distributive, ut scilicet distribuat pro singulis ecclesiae membris, non autem collective pro ipsa universali ecclesia. Sed quod ista responsio sit vana et quodammodo stulta et errorem sapiat licet ex supradictis quisque sapiens manifeste intelligat: nihilominus sic ostendimus. Vana quidem praefata responsio est quia licet signum universale cum cadit supra nomen commune non collectivum possit fieri ista distinctione. Verbi gratia: distinguitur apud logicos ista. Omnes apostoli Christi sunt duodecim, quia collective est vera, distributive sumpto signo universali est falsa, et econverso illa. Sortes est fortior omnibus hominibus, quia distributive potest esse vera, collective est falsa: tamen quando signum universale cadit super nomen collectivum cuiusmodi est ecclesia, plebs, populus, familia, grex, collegium, concilium, synodus et huiusmodi, non videtur habere locum ista distinctio, quia contra naturam nominis collectivi est quod teneatur distributive et non collective. Praeterea falsitas praefatae distinctionis ostenditur ex professione patrum calcedonen. concilii, qui ut in gestis eiusdem concilii colligitur scribentes Leoni papae profitentur in concilio per suos missos quod eis ut caput praeerat, ubi bene patet quod isti patres sancti calcedonen. concilii sublimius sentiebant de auctoritate Romani pontificis quam novelli magistri basilien. sentiant: quia in tantam stultitiam devenerunt, ut Romanum pontificem non caput concilii cognoscerent, sed tantum membrum partiale licet principale. Secundo quod papa dicatur caput singulorum membrorum corporis ecclesiae et non ipsius corporis quod ex ipsorum membrorum resultat multitudine, videtur nobis stultum, sicut quod episcopus sit caput fidelium dioecesis suae et non ipsius dioecesis: rex sit caput omnium regnicolarum et non regni. Tertio videtur erronea quoniam contra evangelium et sanctorum patrum doctrinam est, et quia expresse damnata est ut diximus in concilio Constantien. inter articulos Ioannis Hus.