Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
NON parum certe admirandum est quod adversarii inter tot sanctorum patrum luminaria scilicet splendidissima testimonia tanta caecitate laborant, ut Petrum apostolum praesumant fundamentum ecclesiae negare, nihilominus tamen respondeamus ad rationes eorum.
1 Ad primam quae sumitur ex apostolo 1. Corin. 3. respondetur quod Christus est primum et praecipuum fundamentum ecclesiae, utpote a quo ecclesia principaliter dependet et sustentatur, et praeter hoc fundamentum nemo potest aliud ponere tanquam primum et principale: nihilominus apostoli secundario dicti sunt fundamenta, et inter eos principaliter et maxime beatus Petrus, ut visum est supra.
Unde apostolus Paulus, ut beatus Dyonisius testatur, fertur dixisse beato Petro verius mortem. Pax tecum fundamentum ecclesiarum pastor ovium Christi. Unde ly praeter in auctoritate apostoli magis videtur nota anthonomasiae quam sit nota exclusionis, sicut ibi. Tu solus sanctus. Huius sententiae est doctor egregius Aug. super psal. 76. ita dicit. Ut noveritis quod fundamentum Christus sit primum et maximum. Fundamentum inquit apostolus, nemo potest ponere aliud praeter id quod positum est quod est Christus Iesus. Quomodo ergo fundamenta prophetae et apostoli, et quomodo fundamentum Christus Iesus quo ulterius nihil est, quomodo putamus nisi quemadmodum aperte dicitur sanctus sanctorum sic figurate fundamentum fundamentorum. Si ergo sacramenta cogites Christus sanctus sanctorum, si gregem subditum cogites Christus pastor pastorum, si fabricam cogites Christus fundamentum fundamentorum. Haec Aug. Et idem ponitur in glo. ad Eph. 3.
2 Ad secundam rationem quae sumitur ex gl. interli. Math. 16. licet pateat responsio ex dictis, dicimus quod verum est quod Christus reservavit sibi dignitatem principalis fundamenti, sed hoc non obviat quin Petrus secundario fuerit fundamentum. Verum pro ampliori intelligentia huiusmodi materiae est sciendum quod fundamentum dicitur dupliciter. Uno modo id cui adhaeret prima pars aedificii quod tamen non includitur in aedificio, sicut terra solida vel petra sive rupis. Alio modo potest dici fundamentum prima pars ipsius aedificii supra quam residuum aedificii fundatur. Primo modo fundamentum quod scilicet sustentat totum aedificium est Christus, et hoc modo dicti fundamenti dignitatem retinuit sibi Christus. Sed fundamentum secundo modo dictum bene convenit aliis scilicet apostolis. Unde de utroque horum dicitur Eccle. 26. Fundamenta aeterna supra petram solidam, et inter apostolos maxime hoc modo competit beato Petro et sedi eius, et ita gl. illa non obstat.
3 Ad tertiam rationem quae sumitur ex dictis August. respondetur, quod etiam beatus August. ut superius patuit fuit alterius sententiae, videlicet quod Petrus fundamentum fuerit ecclesiae super quod ipsa ecclesia fundata sit, quod ipse testatur quod in illo tanquam in petra fundata sit ecclesia in lib. Retractationum c. 2. ubi ita dicit. Dixi quodam loco de apostolo Petro, quod in illo tanquam in petra fundata sit ecclesia. Qui sensus etiam cantatur ore multorum in versibus beatissimi Aubrosii ubi de gallo gallinatio ait. Hoc ipsa petra ecclesia canente culpam diluit: sed scio me postea saepissime sic exposuisse quod a domino dictum est. Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, ut super hunc intelligeretur quem confessus est Petrus dicens. Tu es Christus filius Dei vivi: ac si Petrus ab hac petra appellatus personam ecclesiae figuraret quae super hanc petram aedificatur, nec dictum est illi. Tu es petra: sed tu es Petrus: petra autem erat Christus. Harum autem sententiarum quae sit probabilior eligat lector. Haec ille. Verum utraque sententia sive expositio potest habere locum et simul stare ut dicamus quod supra Christum petram primo et principaliter aedificatur ecclesia. Secundario vero supra Petrum, ut supra exposuimus. Unde ipse Aug. in sermone de transfiguratione domini ita loquitur. Quam convenienter petra Petro respondit. Et ego dico tibi Petre quia tu es Petrus, etc. q. d. super me aedificabo te, qui figuram eius geris ecclesiae quae in te aedificatur super me. Haec Aug. Verum si quis considerat bene serie litterae illius Math. 16. Tu es Christus filius Dei vivi, et ego dico tibi quia tu es, etc. iuxta sententias Chrysostomi, Hylarii, Hieronymi, Theophyli, Origenis, Ambrosii, et Leonis papae quae superius inductae sunt, videtur quod ad littera auctoritas illa Math. 16. de beato Petro accipienda sit: quoniam ut arguit Richardus in quaestionibus Armenorum lib. 7. c. 11. et bene iuxta seriem litterae Petro primo et singulariter confitenti. Tu es Christus filius Dei vivi, volens Christus pro tanta confessione aliquid notabile recompensare respondit. Beatus es Symon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus qui est in caelis: et ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, etc. Unde videtur praedicare Petrum debere fore fundamentum suae ecclesiae, quia alias essent impertinentia sequentia ipsis praecedentibus. Non enim videntur sibi pertinere. Ego dico tibi, quia tu es Petrus, et quod sequitur, super hanc petram scilicet super Christum aedificabo ecclesiam meam. Unde quod hoc dictum est, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam de Petro intelligendum sit: hoc manifeste ostendunt auctoritates sanctorum inductae in c. 17. maxime illa Chrys. et illa beati Leonis papae.
4 Ad quartam rationem cum dicitur quod unius aedificii, etc. respondetur quod verum est de principali fundamento, secundaria vero possunt esse plura, et ita est in proposito.
5 Ad quintam cum dicitur quod fundamenti non est fundamentum, respondetur quod licet non cuiuslibet fundamenti sit aliud fundamentum quia primi et principalis fundamenti non est aliquod aliud fundamentum, nihilominus secundariorum fundamentorum bene est aliud fundamentum scilicet primum et principale. Petrus autem apostolus non ponitur primum et principale fundamentum ecclesiae sed Christus, qui ut patet ex Aug. in responsione ad primam rationem non modo dicitur fundamentum, sed fundamentorum fundamentum.
6 Ad sextam rationem, cum dicitur quod fundamentum est prius eo cuius etc. dicendum prout etiam ex suprapositis sanctorum patrum sententiis dicentium beatum Petrum fundamentum ecclesiae colligere possumus dupliciter loqui possumus de fundatione ecclesiae. Uno modo quantum ad fidem et profectum virtutum, de qua dicitur ad Ephes. 3. in quo gl. in Christo, omnis aedificatio, gl. tam de gentibus quam de Iudaeis, constructa gl. in fide crescit gl. per augmentum virtutum in templum sanctum in domino. Alio modo possumus loqui de fundatione ecclesiae quantum ad potestatem iurisdictionis ecclesiasticae, prout structura7 ecclesiae consurgit secundum diversos ipsius potestatis gradus secundum quos quidam quantum ad ipsam potestatem sunt infimi, ut curati: quidam medii ut episcopi; quidam unus solus summus est sicut papa. Et de utroque modo fundationis potest intelligi illud verbum Math. 16. Secundum enim primum dicitur Petrus fundamentum ecclesiae inter alias rationes: quia in eius fide et confessione ut inquit Hieron. et gl. Math. 16. aedificata est ecclesia. Secundum secundum vero modum intelligendi Petrus dicitur ecclesiae fundamentum inquantum ipse primus in ecclesia principatum ecclesiasticae potestatis obtinuit dicente sibi domino. Et tibi dabo claves regni caelorum. Unde beatus Cyprianus et habetur in c. Loquitur dominus 24. q. 1. Loquitur dominus ad Petrum dicens. Ego tibi dico quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, super unum aedificat ecclesiam. His praesuppositis respondetur ad rationem sic, quod si loquimur de fundatione ecclesiae in fide Christi, licet ecclesia prius absolute fuisset quam Petrus confessus fuisset Christum dicens Tu es Christus etc. cum multi forent ante credentes, ipse Petrus et alii apostoli; nihilominus tamen ipse Petrus quantum ad eos qui credituri erant per verbum praedicationis illius in Christum prior erat ipsa ecclesia, unde sicut prius dictum est in c. 17. ex dicto beati Amb. ipse Petrus primus in nationibus fidei fundamenta posuit, et ut dicit Anacletus primus ad fidem populum virtute suae praedicationis adduxit. Si vero loquamur de fundatione ecclesiae quantum ad potestatem ecclesiasticam eo modo quo superius diximus ecclesia non videtur prior fuisse Petro: cum fundatio huiusmodi ecclesiae facta fuerit in Petro, quoniam ut ait sanctus Anacletus in ca. In novo dist. 21. In novo testamento post Christum dominum a Petro sacerdotalis coepit ordo: quia ipsi primo pontificatus in ecclesia Christi datus est dicente domino ad eum. Tu es inquit Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Ex his manifeste confunditur error dicentium quod non magis Petrus quam ceteri apostoli dicendus fuerit fundamentum ecclesiae Christi.