Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.
Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.
Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.
Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.
Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.
Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.
Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.
Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.
Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.
Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.
Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.
Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.
Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.
Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.
Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.
Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.
Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.
Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.
Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.
Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.
Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.
Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.
Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.
Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.
Liber III: Liber III — De universalibus conciliis
Caput I: Cap. I. Quid concilii nomine importetur.
Caput II: Cap. II. De origine celebrationis conciliorum in ecclesia.
Caput III: Cap. III. De multiplici specie conciliorum in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. De tempore quo uniuersalia concilia in ecclesia celebrari inceperunt.
Caput V: Cap. V. Quid per diffinitionem dicatur uniuersale concilium catholicae ecclesiae.
Caput VI: Cap. VI. Cuius auctoritate concilium uniuersale congregandum sit.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta in praecedenti cap. de auctoritate conuocandorum uniuersalium conciliorum.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones iam factas.
Caput IX: Cap. IX. De causis congregationis uniuersalium conciliorum.
Caput X: Cap. X. De utilitate celebrationis conciliorum.
Caput XI: Cap. XI. Quod Roman. pontif. praesentia personalis non necessario requiritur in conciliis universalibus.
Caput XII: Cap. XII. Qui ad uniuersalia concilia necessario uocandi sunt.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo ponuntur obiectiones contra iam dicta.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponitur solutio ad obiecta facta.
Caput XV: Cap. XV. Qui admittendi sunt ad concilium uniuersale, et qui non.
Caput XVI: Cap. XVI. An omnes praelati maiores totius orbis Christiani necessario uocandi ueniant ad concilium uniuersale.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra praedicta.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo datur responsio ad superiora obiecta.
Caput XIX: Cap. XIX. De qualitate praelatorum ad uniuersalia concilia conuocandorum.
Caput XX: Cap. XX. De punitione praelatorum qui uocati ad concilium uenire contempnunt.
Caput XXI: Cap. XXI. De impedientibus celebrationem uniuersalium conciliorum.
Caput XXII: Cap. XXII. Quis in uniuersali concilio praesidere debeat.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo obiicitur per aduersarios contra ea quae dicta sunt de praesidentia Romani pontificis in concilio uniuersali.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo respondetur ad obiectiones praefatas in primo loco positas.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo respondetur ad obiectiones secundo loco positas.
Caput XXVI: Cap. XXVI. De his quae in ipso uniuersalis concilii prosecutionis exordio obseruanda sunt.
Caput XXVII: Cap. XXVII. A quibus cauendum est in conciliis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod uniuersalium conciliorum auctoritas a Romano pontifice de iure pendeat.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo obiectiones aliquae adversariorum ponuntur contra praedicta.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo reprobatur praedicta adversariorum assertio, scilicet quod concilium habeat immediate potestatem a Christo non mediante Roman. pont. et quod hoc pertineat ad veritatem fidei.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur obiectionibus supra positis adversariorum ad probandum quod universale concilium habeat immediate a Christo potestatem.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod quicquid in conciliis universalibus statuitur, diffinitur, aut sententia auctoritate Romani pontificis principaliter fit.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. De laudabili consuetudine antiquorum conciliorum quod absque prius habito decreto apostolicae sedis non fieret in synodo diffinitio cuiuscunque quaestionis ad fidem pertinens.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. Quod uniuersalia concilia semper solita sunt gesta sua petere confirmari per Roman. pont.
Caput XXXV: Cap. XXXV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo respondetur ad obiectiones factas.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. De honorando summo pontifice per uniuersalia concilia, et uniuersos fideles, et de grauissimis culpae inhonorantium eum.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De quibus causis uniuersale concilium debeat se intromittere.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo obicitur contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad obiectiones praedictas.
Caput XLI: Cap. XLI. Ad quae uniuersale concilium congregatum aut congregandum uacante sede apostolica se debet aut possit extendere et qua auctoritate.
Caput XLII: Cap. XLII. In quo obiiciuntur contra praedicta.
Caput XLIII: Cap. XLIII. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. In quo ostenditur quod Romanum pon. auctoritate iurisdictionis superior sit uniuersali concilio.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. Quod non liceat appellare a papa ad uniuersale concilium.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. In quo aduersariorum obiectiones ponuntur contra praedicta.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.
Caput L: Cap. L. Quod uniuersale concilium in Rom. pon. uerum et indubitatum extra casum haeresis nullam habeat iurisdictionem.
Caput LI: Cap. LI. Quod Rom. pon. legibus, et statutis uniuersalium conciliorum nec legatur nec necessario subiicitur.
Caput LII: Cap. LII. Quod uniuersale concilium non possit facere contra Romanum pontif. decretum irritans.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod ad Romanum pon. pertineat canonum sacrorum interpretatio.
Caput LIV: Cap. LIIII. Quod ad Romanum pon. maxime spectat tam dispensatio sacrorum canonum quam regularum sanctorum patrum moderatio.
Caput LV: Cap. LV. Quod Rom. pon. habet auctoritatem tollendi statuta aliqua tam sacrorum conciliorum quam praedecessorum suorum.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo obicitur per aduersarios contra praedicta.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo respondetur obiectionibus praefatis.
Caput LVIII: Cap. LVIII. Quod uniuersale concilium plenarium in his quae fidei sunt errare non possit.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LX: Cap. LX. In quo respondetur obiectionibus praefatis.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo ostenditur quod apostoli omnes in passione Christi a fide eius defecerunt.
Caput LXII: Cap. LXII. Quod ad Romanum pontificem spectat corrigere, et damnare concilia quae in pernitiem fidei aut scandalum ecclesiae profecisse contingit.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De ordine conciliorum ad inuicem, cui standum sit si sibi inuicem discrepare siue dissonare inueniantur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Cuius iudicio standum sit: si in concilio uniuersali contingat patres et papa uel eius legato dissentire.
Caput LXV: Cap. LXV. Cui parti patrum de concilio standum sit si inter eos dissensionem interuenire contingat.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quod papa possit transferre concilium congregatum de loco ad locum id rationabili causa exigente.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Quod Rom. pon. causa legitima siue rationabili existente possit auctoritate sua uniuersale concilium dissoluere etiam inuitum.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. In quo obiicitur per aduersarios contra praedicta.
Caput LXIX: Cap. LXIX. In quo respondetur obiectionibus factis.
Liber IV: Liber IV — De scismaticis et haereticis
Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis
Caput I: Cap. I. Quid sit schisma.
Caput II: Cap. II. In qua obiicitur contra posita in praecedenti capitulo.
Caput III: Cap. III. In quo respondetur obiectionibus factis.
Praefatis obiectionibus facile est respondere. Unde dicimus in primis quod scisma locum habet in ecclesia, sicut notissimum est ex superius dictis in primo c. Unde etiam apostolus 1. Cor. 12. inquit: Ne scisma sit in corpore, gl. 1. in ecclesia in qua debet esse unitas. Verum notandum quod cum scisma dicitur habere locum in ecclesia, non est intelligendum quod ecclesia ipsa proprie dividatur, ita quod ecclesia quae una est dividatur in plures ecclesias. Unde Cyprianus in epistola de unitate ecclesiae dicit: Unus Deus est Christus, unus et fides una et plebs in solidam unitatem concordiae glutino copulata; scindi unitas non potest, nec corpus unum discidio compaginis separari divulsis laceratione visceribus, in frustra discerpi. Haec Cyprianus. Sed hoc modo dicitur habere in ecclesia locum scisma, quia ab unitate qua omnes fideles Christi institutione divina ordinati coadunati sunt sub uno ipsius ecclesiae capite, videlicet Romano pontifice, secundum illud Ioan. 10: Erit unum ovile et unus pastor, contingit aliquem vel aliquos fideles dividi vel separari per inobedientiam pertinacem cum rebellione quadam et contradictione subeundi iudicium eius.
Secundo dicimus quod diffinitiones assignatae scismatis sunt convenientes iuxta intelligentiam superius datam. Unde dicendum est ad rationes in contrarium. 1 Ad primam, cum dicitur quod in ecclesiam nulla cadit divisio, respondetur quod licet verum sit, ut praediximus, quod ecclesia proprie non possit dividi, cum tota in unitate consistat et in unitate divisio et discessio esse non potest, ut dicit papa Pelagius in c. scisma 24. q. 1, nihilominus ab ecclesiae unitate divisio et discessio esse potest, et talis divisio rationem scismatis constituit. Unde scisma a scissura vocatum est, non quae fiat proprie in ecclesia, sed quae fiat ab unitate ecclesiae, ut superius plenius explanavimus. 2 Ad secundam, cum arguitur de tunica Christi etc., respondetur quod non ideo dicitur ecclesiae charitas sive unitas designari per inconsutilem tunicam Christi, quod nullus ab ea dividi vel separari possit, sed quia, ut dicit Aug. super Ioan. et habetur in gl., ecclesia scindi non debeat, sicut nec vestis illa scissa fuit. Unde ait: Merito vestis qua significatur ecclesia desuper contexta perhibetur, inconsutilis autem ne aliquando dissuatur, et ad unum pervenit, quia in unum omnes colligit. Haec ille. Nihilominus quantuncunque aliqui ab ea recedant, semper manet ecclesia, cum nulla esse non possit, ut inquit Aug. in c. Pudenda 24. q. 1. Unde ratio non procedit. 3 Ad tertiam, cum arguitur quod per peccatum fiat divisio hominis a Deo etc., et tamen non omnis peccator est scismaticus, respondetur iuxta sanctum Thom. in 2.2. q. 39. ar. 1, negando consequentiam, et ratio est, quia divisio hominis a Deo per peccatum non est intenta a peccante, sed praeter intentionem eius accidit ex inordinata conversione eius ad commutabile bonum. Sicut autem in naturalibus id quod est accidens non constituit spem, ita etiam nec in rebus moralibus, in quibus id quod est intentum est per se, quod autem sequitur praeter intentionem est quasi per accidens, et ideo divisio illa hominis a Deo per peccatum, cum non sit intenta per se a peccante, non est scisma per se loquendo, nec peccator quilibet est dicendus per se scismaticus.
4 Ad quartam, cum arguitur quod si illa diffinitio Hostien. esset bona, quilibet transgressor canonum esset scismaticus, respondetur negando consequentiam, et ratio est, quoniam ut supra exposuimus in primo c., diffinitio illa non loquitur de quacunque inobedientia, sed de inobedientia simpliciter et pertinaci, sicut dictum est. Et dico simpliciter, quia ut dominus Petrus de Palude dicit in 4. dist. 13, qui in uno articulo non obedit non propter hoc scismaticus statim reputatur, puta si adulteram statim non dimittit aut aliquid huiusmodi. Dico autem pertinaci, cum scilicet praecepta contemnit apostolicae sedis et iudicium eius subire recusat. Hoc autem non facit quilibet inobediens praeceptis apostolicae sedis sive quilibet canonum transgressor, et ideo non omnis transgressor canonum dicitur scismaticus.
5 Ad quintam, cum arguitur quod ex illa diffinitione sequatur quod omnis excommunicatus foret scismaticus, negatur consequentia. Tum quia contumacia in uno articulo non arguit simpliciter discessum ab unitate ecclesiae sive ab obedientia capitis ecclesiae, sicut nec omnis inobedientia, quemadmodum supra diximus. Tum secundo quia non in omni contumacia importatur illa pertinacia cum rebellione quae constituit scismatis rationem.
6 Ad sextam, cum arguitur quod principalis unitas ecclesiae attendatur respectu Christi et non Romani pontificis, respondetur negando minorem, videlicet quod non attendatur unitas ecclesiae in ordine ad summum pontificem. Pro quo notandum quod quemadmodum duplex distinguitur influxus in membra corporis ecclesiae, secundum quod in superioribus lib. 2. et c. 23. notavimus, videlicet interior secundum quem gratia et virtutes atque alia spiritualia dona membris ecclesiae infunduntur, et alter exterior qui attenditur quantum ad exteriorem gubernationem, ita dupliciter potest considerari et attendi unitas corporis ecclesiae. Uno modo quantum ad influxum interiorem, et hoc modo cum solus Christus sit caput ecclesiae, ita in ordine ad ipsum tantum attenditur unitas ecclesiae. Alio modo potest in ecclesia, quae est multitudo fidelium, attendi unitas quantum scilicet ad influxum exteriorem, et sic unitas ecclesiae attenditur in ordine ad unum qui toti ecclesiae tanquam princeps et caput loco Christi praesideat, sicut amplissime tam lib. 1. c. 6. quam 2. c. 2. praediximus, de qua unitate beatus Cypr. in c. Loquitur dominus 24. q. 1. ita dicit: Loquitur dominus ad Petrum: Ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Super unum aedificavit ecclesiam, et quamvis apostolis omnibus post resurrectionem suam parem (id est similem) potestatem tribuat et dicat: Sicut misit me pater, sic et ego mitto vos. Accipite spiritum sanctum, tamen ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem auctoritate sua disposuit. Haec Cypria. Haec autem unitas quae attenditur penes principalem Christi vicarium non est dicta principalis respectu illius quae est in ordine ad Christum, sed respectu illius particularis unitatis quae est membrorum ad invicem, sicut in primo c. est expositum. Quod dicitur mortuo papa adhuc ecclesia manet una, non obviat, quoniam licet actualis habito totius ecclesiae ad hanc personam papae deficiat per mortem huius personae, semper tamen manet ad apostolicam sedem quae nunquam moritur, ut habetur extra de rescrip. c. Gratiosae et habitualis ad personam eligendam, sicut de hac re plenius diximus in 2. lib. c. 8. 7 Ad septimam, cum arguitur quod non magis dicenda sit ecclesia haec pars quam illa etc., respondetur quod assumptum est falsum, quoniam cum ecclesia una sit et scindi non possit, et unitas eius, ut supra expositum est, consideretur ex ordine per obedientiam ad unum caput et rectorem eius, illi soli dicendi sunt ecclesia Christi in quibus manet ordo ille obedientiae ad illum rectorem vices Christi gerentem. Alii vero ab huiusmodi unitate se dividentes non possunt dici ecclesia Christi, quod clarissime nobis sanctus Cyprianus testatur in epistola ad Magnum, ita dicens: Dominus insinuans nobis unitatem de divina auctoritate venientem ponit et dicit: Ego et pater unum sumus. Ad quam unitatem redigens ecclesiam suam denuo dicit: Et erit grex unus et unus pastor. Si autem grex unus est, quomodo potest gregi annumerari qui in numero gregis non est? Item in epistola ad Florentium dominus quoque in evangelio, cum eum loquentem discipuli derelinquerent, conversus ad duodecim dixit: Nunquid et vos vultis ire? Respondit ei Petrus dicens: Domine, ad quem ibimus? Verbum vitae aeternae habes, et nos credimus et cognovimus quia tu es filius Dei vivi. Loquitur illic Petrus, super quem aedificata fuerat ecclesia, ecclesiae nomine docens et ostendens quia etsi contumax ac superba obedire nolentium multitudo discedat, ecclesia tamen a Christo non recedit, et illi sunt ecclesia plebs sacerdoti adunata et pastori suo grex adhaerens. Unde scire debes episcopum in ecclesia esse, et ecclesiam in episcopo, et qui cum episcopo non est in ecclesia non est, quod etiam ponitur 7. q. 1. Ad idem est beatus Aug., qui ut deducit papa Pelagius in c. Pudenda 24. q. 1. ita dicit: Si nullo modo potest dici ecclesia ubi scisma est, restat, ut quoniam ecclesia nulla esse non potest, ea sit quam in sedis apostolicae per successiones episcoporum radice constitutam hominum nullorum malitia ullo modo valeat extinguere. Item idem Pelagius in c. Scisma, ad summam: aut illos esse ecclesiam creditis, et cum duae ecclesiae esse non possint nos, quod absit, scismaticos iudicabitis, aut si veram in apostolicis sedibus esse constat ecclesiam et illos ab unitate divisos cognoscite, et communionis quaestionem esse sublatam, quam veram nisi in unitate constat esse non posse. Noli ergo quasi nulla scismaticorum et ecclesiae differentia sit velle indifferenter utrorumque sacrificiis satiari. Non est Christi corpus, scilicet quod ad effectum quod scismaticus conficit, si veritate duce dirigimur. Nec enim divisum esse Christum poterit quisquam sine apostoli reprobatione confingere. Unam autem, ut saepe dictum est, quae Christi corpus est, constat esse ecclesiam, quae in duo vel plura dividi non potest. Simul enim cum ab ea quisque discesserit ecclesia esse desistit. Ad illud vero quod arguebatur quod maneret maneret eadem fides, respondetur quod non sufficit fides sola informis ad hoc quod quis in ecclesia Christi esse dicatur, sed requiritur quod maneat in unitate ecclesiae quae attenditur in ordine ad caput ecclesiae, et ita quod subsit iuxta Christi ordinationem capiti ecclesiae quod est Romanus pontifex. Unde beatus Cypr. in epistola, et habetur in c. Denique 7. q. 1. Quod vero eundem quem nos Deum patrem, eundem filium, eundem Spiritum sanctum nosse scismatici dicuntur, nec hoc adiuvare tales potest. Nam et Chore et Dathan et Abyron cum sacerdote Aaron et Moyse eundem Deum noverant pari lege et religione viventes; unum verum Deum, qui colendus atque invocandus fuerat, invocabant. Tamen quia loci sui ministerium transgressi contra Aaron sacerdotem, qui sacerdotium legitimum dignatione Dei atque ordinatione perfecerat, sacrificandi sibi licentiam vendicaverunt, divinitus percussi poenas statim pro illicitis conatibus rependerunt, nec potuerunt rata esse et proficere sacrificia irreligiose et illicite contra ius divinae dispositionis oblata. Haec ille. Quocirca beatus Hieron. huic sententiae favet, scribens ad Damasum papam, et habetur in c. Quoniam vetus oriens 24. q. 1: Cum successore piscatoris et discipulo Christi loquor, ego nullum praemium nisi Christum sequens beatitudini tuae id est cathedrae Petri communioni consentior 8, super illam petram fundatam ecclesiam scio; quicunque extra hanc domum agnum comederit, profanus est; si quis in archa Noe non fuerit, peribit regnante diluvio; et infra: quicunque tecum non colligit, spargit; hoc est, qui Christi non est, antichristi est. Item huius sententiae est beatus Ambrosius super epistolam ad Thim. c. 3: Scribo tibi ut scias quomodo ecclesia ordines quae est domus Dei, ut cum totus mundus Dei sit ecclesia, tamen domus eius dicatur cuius hodie rector est Damasus. Mundus nanque praevaricationis est diverso turbatus errore, ideo illic necesse est dicatur esse domus Dei et veritas ubi secundum voluntatem sua timetur. Ad dictum autem Hier. dicentis: Ibi ecclesia ubi fides, respondetur, ut dictum est, quod verum est dum tamen ab unitate ecclesiae non recedatur. Vel dicendum quod intelligitur de fide nedum ad Deum, sed etiam quo ad ecclesiam, erga quam fidem, id est fidelitatem, scismatici servare non tenentur, qui ab unitate ecclesiae membra eius dividi patiuntur, ut in c. Advocavit 24. q. 1. 9 Ad octavam rationem respondetur negando minorem, videlicet quod in nomine Christi possent dici congregati quicunque sunt diuisi ab unitate ecclesiae et obedientia vicarii Iesu Christi. Unde in c. Audivimus 24. q. 1. dicit Alexander secundus: Christus non habitat in cordibus eorum qui superbae singularitate secuti a corporis Christi compage semetipsos abrumpunt. Unde beatus Cyprianus, quia praefatae auctoritatis vana interpretatione tempore suo quidam scismatici decipiebantur, respondit hoc modo: 10 Comptores evangelii atque interpretes falsi extrema ponunt et superiora praetereunt, partem memores et partem subdolo comprimentes, ut ipsi, sicut ab ecclesia scissi sunt, ita capituli unius sententiam scindunt. Dominus enim cum discipulis suis unitatem suaderet et pacem, dico inquit vobis: Quia si duo ex vobis convenerint in terra de omni re quaecunque petieritis, continget vobis a patre meo qui in caelis est. Ubicunque enim duo fuerint aut tres collecti in nomine meo, ego sum cum eis; ostendit non multitudini, sed unanimitati deprecantium plurimum tribui. Si duo, inquit, de vobis convenerint in terra etc. Unanimitate prius posuit, concordiam pacis ante praemisit, ut ita conveniat vobis fideliter et firmiter docuit. Quo modo autem potest ipse cum alio convenire qui cum corpore ipsius Ecclesiae et cum universa fraternitate non convenit? Quomodo autem possunt duo aut tres in nomine Christi colligi quos constat a Christo et ab eius evangelio separari? Haec Cyprianus in capitulo Alienus 24. quaest. 1.