Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Antequam ad alia procedamus necessarium nobis visum est declarare hoc loco qualiter accipiendum sit id quod in symbolo sanctorum patrum aliqui legunt. Et in unam sanctam ecclesiam. Sunt enim nonnulli qui hoc perverse interpretantur. vidimus enim nos in Basilea apud congregatos in concilio universali circa auctoritatem ecclesiae ita deliros, ut ad hoc verbum ita genua flecterent, et profunda humilitate articulum illum venerarentur, sicut fidelis et devotus populus Christianus solitus est ad verbum illud. Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine, et homo factus est. Pro quo considerandum quod ut ait Albertus magnus, dictum illud sanctorum patrum non est ita accipiendum ac si nos synodus iubeat credere in aliud quod non est Deus, quia hoc idolatria, et non fides esset. Cum enim id in quod credimus designetur finis fidei nostrae. Nam ut dicit Aug. et ponitur de poe. dist. ii. §. ex praemissis. In Christum credere est amando in ipsum tendere, sic in aliquid quod non est Deus esset finis fidei nostrae, quod est absurdum. Unde Aug. tractans illud Ioan. 14. Creditis in Deum, et in me credite: dicit sic. Nunquam aliquis apostolorum dicere auderet qui in me credit. Omnino enim non diceret, qui in me credit. Credimus enim apostolo sed non credimus in apostolum. Item idem Aug. in glo. super illud ad Ro. iiii. Omni credenti in eum etc. Attende inquit quod ait credenti in eum: aliud enim est credere in eum, aliud credere ei: aliud credere illum. Credimus Petro sed non in Petrum. Quare idem Aug. in epistola ad Neophitos, et habetur de conse. dist. iiii. c. i. ita dicit. Non eodem modo interrogamus, ut quomodo in Deum creditur sic in ecclesiam sanctam et catholicam. Propterea sancta et catholica est quod recte credit in Deum, non ergo diximus ut in ecclesiam quasi in Deum crederetis, sed intelligite nos dicere, et dixisse, ut in ecclesia sancta catholica in Deum crederetis. Haec Aug. Ob hanc autem difficultatem, ut Alexander de Alis in tertio suo in. h. et sanctus Thom. in. iii. suo sententiarum dist. xxv. attestatur. Leo papa dicit non debere dici, in unam sanctam, sed simpliciter unam sanctam. Verum quod Anselmus dicit, quod potest dici in unam sanctam inquantum in isto effectu intelligitur veritas increata, scilicet spiritus sanctus, ut sit sensus. Credo in sanctam ecclesiam id est in spiritum sanctum suis donis venientem, et sanctificantem ecclesiam sub quo sensu etiam sanctus Tho. idem affirmat unde in. ii. ii. q. ii. arti. ix. sic dicit. Si dicatur in sanctam ecclesiam catholicam, hoc est intelligendum secundum quod fides nostra refertur ad spiritum sanctum qui sanctificat ecclesiam, ut sit sensus. Credo in spiritum sanctum sanctificantem ecclesiam. Sed melius est et secundum communiorem usum, ut non ponatur in, sed simpliciter dicatur, sanctam ecclesiam catholicam, sicut etiam Leo papa dicit. Haec sanctus Thom. Ad idem est sententia Alberti magni in expositione symboli ita dicentis. Quia omnis articulus fundatur in divina et aeterna veritate, et non super creatam veritatem creatura vana est et non habet solidam veritatem, ideo ille articulus resolvendus est ad proprium opus spiritus sancti, hoc est, credo in spiritum sanctum non tantum secundum se sicut dixit praecedens articulus, sed credo in eum secundum proprium opus eius, quod est, quod sanctificat ecclesiam. Ite Rufinus in explanatione symboli ita dicit. Sanctam ecclesiam, remissionem peccatorum, huius carnis resurrectionem, non dixit. In sanctam ecclesiam, nec in remissionem peccatorum, nec in carnis resurrectione, si enim adiecisset in praepositionem, una cum superioribus eademque vis fuerat, nunc autem in illis quidem vocabulis ubi de divinitate fides ordinatur in Deum patrem dicitur, et in Iesum Christum filium eius, et in spiritum sanctum. In caeteris vero ubi non de divinitate, sed de creaturis et mysteriis sermo est in praepositione non additur, ut dicatur in sanctam ecclesiam, sed sanctam ecclesiam credendum esse, non ut in Deum, sed ut ecclesiam a Deo congregatam, et remissionem peccatorum credendum esse, non in remissionem peccatorum, non in resurrectionem carnis. Hac itaque praepositionis syllaba creator a creaturis secernitur, et divina ab humanis separantur. Et infra. Hi ergo qui supra in unum Deum credere docti sunt sub mysterio trinitatis credere et hoc debent unam esse ecclesiam sanctam in qua est fides una, et unum baptisma, in qua unus Deus creditur pater, et unus Deus Iesus Christus filius eius, et unus Deus spiritus sanctus. Ista est igitur sancta ecclesia non habens maculam aut rugam, multi enim et alii ecclesias congregarunt, ut Martion, ut Valentinus, ut Hebion, ut Manichaeus, ut Arrius, et caeteri omnes haeretici, sed illae ecclesiae non sunt sine macula ac ruga perfidiae. Et ideo dicebat de illis propheta. Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. De hac autem ecclesia quae fidem Christi integram servat, audi quid dicit spiritus sanctus in canticis canticorum. Una est columba mea, una est perfecta genitricis suae, qui ergo hanc fidem in ecclesia suscipit, non declinet in concilio vanitatis, cum iniqua gerentibus non introeat.