Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Ad ista facile est respondere attentis his duobus quae superius enucleavimus, videlicet in quo vitae spiritualis perfectio principaliter consistat, et quid in ratione status importetur. Ad rationes ergo in oppositum est dicendum.
Ad primam respondetur, quod abrenunciatio propriarum facultatum dupliciter considerari potest. Uno modo secundum quod est in actu, et sic negatur assumptum, dicimus enim quod ad perfectionem vitae spiritualis, non pertinet essentialiter actualis abrenunciatio divitiarum, licet sit quoddam perfectionis instrumentum. Unde ad Abraham plures divitias possidentem dominus dixisse legitur. Genes. xvii. Ambula coram me, et esto perfectus. Et ideo nihil prohibet statum perfectionis esse sine abrenunciatione actuali propriorum. Sic etiam dicendum est de aliis exterioribus observantiis de quibus Deus perfectionis documenta tradens ait. Math. 5. Si quis te percusserit in dexteram maxillam praebe illi et alteram, et ei qui vult tecum in iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium, etc. quae non semper actu perfecti complere tenentur alioquin Deus ab hac perfectione defecisset quando alapa in una maxillarum suscepta non praebuit alteram sed dixit, si male locutus sum perhibe testimonium de malo. Ioan. 18. Sic nec Paulus qui cum percuteretur maxillam non praebuit, sed ait. Percutiat te Deus paries dealbate. Act. xiii. Non ergo de necessitate perfectionis est, ut haec opere compleantur, sed intelligenda sunt, secundum animi praeparationem, ut Augustinus dicit in lib de sermone domini in monte. Alio ergo modo potest considerari abrenunciatio divitiarum secundum praeparationem animi, ut scilicet homo sit paratus si opus fuerit omnia dimittere, vel distribuere, vel alia facere quae dicta sunt, quotiescumque fuerit opus, et hoc pertinet directe ad perfectionem. Unde Aug. dicit in lib. lxxxiii. q. habetur in c. quod dicitur. diffini. xli. ubi sic dicit Aug. quod Deus dicit in evangelio. Iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis, ostendit dominus filios sapientiae intelligere non in abstinendo, nec in manducando esse iustitiam: sed in aequanimitate tolerandi in inopiam. Unde et apostolus ait. Scio abundare et penuriam pati. Ad hoc autem maxime tenentur episcopi, ut omnia sua pro amore Dei, et salute sui gregis contemnant cum opus fuerit, vel pauperibus sui gregis largiendo vel rapinam bonorum suorum cum gaudio sustinendo.
Ad secundam rationem respondetur negando consequentiam, et ratio est, quia in statu episcopalis dignitatis intelligitur quaedam sublimitas gradus, quia episcopus super alios constituitur, secundum illud Math. 2. Fidelis servus, et prudens quem constituit dominus super familiam suam. Hanc autem celsitudinem concupiscere non est licitum cum videatur praesumptuosum. Unde dominus. Math. 22. redarguit discipulos primatum quaerentes dicit. Scitis quia principes gentium dominantur eorum. ubi Chrysog. dicit. Ostendit per hoc quod gentile est primatus cupere, et sic gentium comparatione eorum animum aestuantem convertit. Et ad probationem consequentiae respondetur, negando quod laudabile sit appetere omnem statum perfectionis. Ad id autem quod inducebatur de statu religionis, et de statu episcopali propter duo, ut inquit sanctus Thom. secunda secundae q. clxxv. Primo quidem, quia ad statum episcopalem praexigitur vitae perfectio, ut patet per hoc quod Deus a Petro exquisivit, si plus eum ceteris diligeret antequam ei committeret pastorale officium. Sed ad statum religionis non praexigitur perfectio, sed via in perfectionem. Unde et dominus. Math. 19. non dixit. Si es perfectus vade, et vende omnia quae habes, sed si vis esse perfectus, et huiusmodi differentiae ratio est, quia secundum Dyon. perfectio pertinet active ad episcopum sicut ad perfectorem, ad monachum autem passive sicut ad perfectum. requiritur autem quod sit perfectus aliquis ad hoc quod possit alios ad perfectionem adducere quod non praexigitur in eo qui debet ad perfectionem adduci. Est autem praesumptuosum quod aliquis perfectum se reputet, non autem quod ad perfectionem tendat. Secundo non est eadem ratio, de statu religionis, et episcopalis dignitatis, quia ille qui statum religionis assumit subiicit se aliis ad spiritualia capienda quod cuiuscunque licet, sed ille qui ad statum episcopalem transit sublimatur ad hoc quod aliis prouideat et hoc non licet appetere. Unde Chrysog. super Math. dicit. Primatum ecclesiae concupiscere nec iustum est, nec utile.
Ad rationes vero factas contra secundum principale, in quo dictum est quod loquendo proprie de statu, ut impraesentiarum loquimur, et supra diffinitus erat, presbyteri curati in eo non essent, respondetur primo ad primam negando assumptum pro utraque parte, dicimus enim primo quod presbyteri curati non suscipiunt curam animarum sicut episcopi, quoniam episcopi principaliter habent curam omnium suae diocesis, ut habetur in c. quae cunque. x. q. i. ubi fratres in concilio antiocheno ita dicunt. Quaecunque res ecclesiasticae sunt, convenit cum omni diligentia, et fide gubernari, et dispensari cum iudicio, et potestate episcopi cui totius plebis animae videtur esse commisse, presbyteri autem curati, et archydiaconni habent aliquas subministrationes sub episcopis. Unde super illud. 1. Cor. 12. Alii opitulationes, alii gubernationes, dicit glo. Opitulationes, i. eos qui maioribus ferunt opem, ut titus apostolo, vel archydiaconni episcopis. Gubernationes, autem scilicet minorum personarum praelationes, ut presbyteri sunt, qui plebi documento sint, et Dyon. dicit. v. c. eccle. Hierar. Quod sicut universam Hierarchiam videmus in Iesum terminatam, ita unamquamque in proprium divinum summum sacerdotem i. episcopum. Et in c. cunctis xvi. q. i. dicit papa Clemens omnibus presbyteris, et dyaconibus attendendum est, ut nihil absque proprii episcopi licentia agant. Unde si quis recte consideret inquit sanctus Thom. hoc modo in regimine ecclesiae comparantur archydiaconni, et plebani ad episcopum sicut in regimine temporali praepositi, et ballivi ad regem.
Secunda etiam pars antecedentis praelatae rationis est falsa in qua dicitur, quod presbyteri curam animarum suscipiant cum consecratione sicut episcopi quod falsum est. Unde sicut in mundanis potestatibus solus rex solam benedictionem accipit, alii vero per simplicem commissionem instituuntur officiales, ita etiam in ecclesia cura episcopalis cum solemnitate consecrationis committitur, cura autem archydiaconatus, vel plebanatus cum simplici impositione confertur. Quod vero dicitur, quod in consecratione episcopi, et presbyteri eadem verba sunt, etc. non est ad propositum, non enim nunc agimus de sacerdote inquantum sacerdos est, sic enim in statu ponitur per solemnem consecrationem, ut dicit sanctus Tho. in lib. de perfectione vitae spiritualis. Non quidem in statu perfectionis activae, vel passivae, sed in statu illuminativae secundum Dyon. sed quando curam accipit tunc ei nulla solennis benedictio exhibetur, unde tunc nullum statum suscipit, sed sit ei quaedam officii commissio, et ita presbyter curatus licet in susceptione ordinis consecratur non tamen in susceptione curae. Episcopus autem ad ipsam curam pastoralem consecratur, propter perpetuam obligationem qua se ad pastoralem curam obligat, sicut ex praedictis patet.
Ad secundam respondetur negando antecedens, quoniam sicut plebani, et archydiaconni non habent principaliter curam, sed administrationem quandam secundum quae eis ab episcopo committitur, ita etiam ad eos non pertinet principaliter pastorale officium, nec obligatio ponendi animam pro ovibus, sed inquantum participant de cura. unde magis habent dicit sanctus Thom. quoddam officium ad perfectionem pertinens quam obtineant perfectionis statum.
Ad tertiam rationem respondetur negando consequentiam, et ad probationem primam quae sumitur ex transitu monachali ad officium presbyteri curam habentis respondetur, quod nihil facit ad propositum, quoniam monachus non transit ad curam secularem status religionis dimissio, sed retento, dicitur enim in c. de monachis. xvi. q. iub. Innocentius papa de monachis qui diu morantur in monasteriis inquit, quod si postea ad clericatus ordine pervenerint statuimus non debere eos a priori proposito discedere, sed presbyteri curati, vel archydiaconni, quando religionem ingrediuntur curam deponunt, ut adipiscantur perfectionis statum, unde ex hoc excellentia religionis ostenditur. Ad probationem secundam cum dicitur, quod presbyteri curati similiores sunt, etc. respondetur, quod curati et archydiaconni sunt similiores episcopis quam religiosi quantum ad aliquid scilicet quantum ad curam animarum quam secundario habent, sed quantum ad perpetuam obligationem quae requiritur ad statum perfectionis similiores sunt episcopis religiosi, ut ex dictis patet.
Iam restat respondere ad rationes factas contra tertium punctum principale in quo dictum fuit, quod status praelatorum sublimior ac perfectior esset statu religiosorum. Ad primam rationem respondetur quod ratio non procedit, quia perfectio dilectionis proximi ex perfectione dilectionis divinae derivatur, quae quidem tantum in cordibus aliquorum praevalet, ut solum non Deo frui vellent et servire, sed etiam proximis propter Deum. unde hoc ipsum quod episcopi intendunt his, quae pertinent ad proximorum dilectionem provenit ex abundantia dilectionis divinae. unde dominus primo a Petro, quaesivit an eum diligeret, et postea gregis curam commisit. Et Gregorius dicit in pastorali. Si dilectionis testimonium est cura pastoris qui virtutibus pollens gregem Dei renuit pascere, pastorem summum convincitur non amare, hoc autem est maioris dilectionis signum, ut homo propter amicum etiam alii serviat quam si etiam soli amico vellet servire.
8 Ad secundam Respondetur, quod non videtur facere ad propositum, quia episcopus cum mediator inter Deum et homines constituatur oportet ipsum, et in actione praecellere inquantum minister huiusmodi constituitur, et etiam in contemplatione praecipuum esse, ut ex Deo hauriat quod hominibus tradat. Unde Greg. dicit in pastoral. Sic praesul actione praecipuus prae cunctis contemplatione suspensus rector interiorum curarum, in exteriorum providentia interiorum sollicitudinem non relinquens. Sed etsi detrimentum aliquod in dulcedine contemplationis patiuntur propter exteriorem occupationem, qua proximis serviunt hoc ipsum perfectionem dilectionis divinae attestatur: magis enim amare aliquem convincitur qui propter eius amorem incunditate praesentiae eius ad tempus carere desiderat in eius servitio occupatus, quam si eius praesentia semper frui vellet. Unde apostolus ad Roma. 8. Postquam dixerat quod nec mors nec vita separabit nos a charitate Christi, postmodum subiungit. Optabam ego anathema esse Deo pro fratribus meis, quod exponens Chrysostomo. libro de compunctione cordis ita inquit. Ita totam eius mentem demutat amor Christi, ut in hoc quod ei praeter ceteris omnibus amabilius erat, esse cum Christo faceret, idipsum quia placeret Christo contemneret.