Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.
Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.
Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.
Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.
RELIQUUM est explicare quid veritatis aut falsitatis adversariorum suppositio 6. contineat, et ita videbitur cuius ponderis sint obiecta quae inde sumpta sunt. In primis dicimus quod suppositio illa in omnibus eius partibus est falsa, quod nos sic ostendimus. Pro quo sciendum quod suppositio illa plures partes continet. In prima eius parte prima adversarii dicunt, quod cuilibet creaturae cui Deus dedit certam periodum qua determinatur quandiu possit vivere vel durare, et dederit propriam virtutem innatam et intrinsecam qua possit in suo esse se conservare, et contra destructionem sui adversantibus resistere. Ista pars videtur nobis falsa. Quoniam conservatio cuiuslibet creaturae dependet ab extrinseco, ab ipso scilicet Deo qui est causa subsistendi omni creaturae secundum illud ad Hebr. 1. Portans omnia verbo virtutis suae, ubi dicit gl. Sicut ab eo creata sunt ita per eum immutabilia conservantur. Item in lib. de causis dicitur. Omnis intelligentiae fictio, id est permanentia est per bonitatem primae quae est prima causa. Si ergo fictio intelligentiae non est per virtutem aliquam innatam aut intrinsecam ipsi intelligentiae sed per causam primam, multo fortius aliarum creaturarum conservatio dependet ab extrinseco. Pro cuius suppositionis adversariorum evidentiori confutatione, ostensione falsitatis est sciendum iuxta sanctum Thom. in prima parte quaest. 104. art 3 quod aliquid conservatur ab alio dupliciter. Uno modo indirecte, et per accidens, sicut ille dicitur rem conservare qui removet corrumpens, puta si aliquis puerum custodit ne cadat in ignem, dicitur eum conservare, et sic etiam Deus dicitur conservare aliqua sed non omnia, quia quaedam sunt quae non habent corrumpentia quae necesse sit amovere ad rei conservationem vationem. Alio modo dicitur aliquis rem aliquam conservare per se, et directe inquantum scilicet id quod conservatur dependet secundum esse a conservante, ut sine eo esse non possit, et hoc modo omnes creaturae indigent divina conservatione: dependet enim esse cuiuslibet creaturae ita q. nec ad momentum existere possent sed in nihilum redigerentur nisi conservarentur operatione divinae virtutis in esse, ut dicit beatus Gregor. Quo notato perfacile colligitur falsitas illius partis suppositionis adversariorum dicentium quod Deus dederit cuilibet creaturae, etc. Nam si loquamur de modo conservationis quo aliquid per se et directe dicitur aliud conservare, manifeste falsum est quod dicunt adversarii, quia hoc modo conservationis nulla res dicitur conservari nisi ab eo a quo dependet secundum esse, sed nulli creaturae data est virtus qua a seipsa dependeat secundum esse. Ergo nulli creaturae est data virtus qua seipsam conservet. Consequentia est manifesta et confirmatur dictis adversariorum. Dicunt enim et bene quod eadem sunt principia essendi et conservandi, sed non est intelligibile q aliqua creatura per quamcumque innatam virtutem sit principium sibi essendi. Ergo nec intelligibile est quod per aliquam innatam virtutem seipsam in suo esse conservet. Ex hoc fundamento sanctus Thom. in prima parte Summae ubi supra confutat suppositionem praefatam adversariorum sub his verbis, cum proprie causa conseruatiua sit sui effectus ab ea dependentis sicut nulli effectui potest praestari quod sit causa suiipsius ita nulli effectui potest praestari quod sit conservativus suiipsius. Si vero loquamur de secundo modo conservationis, scilicet indirecte et per accidens, quo aliquid per remotionem et impedimentum actionis corrumpentis dicitur aliud conservare. Suppositio etiam praedicta adversariorum videtur esse falsa, quia licet naturale sit unicuique conservare se quantum potest, tamen quod cuilibet creaturae etiam corruptibili insit aliqua virtus sive potestas intrinseca qua in esse suo se conservet hoc modo conservationis, scilicet resistendo adversantibus et corrumpentibus, non videtur verum. Videmus enim quotidie innumeras res destrui corrumpi aut consumi, in quibus nulla apparet virtus aut potestas quae corrumpentium se actione impedire aut amovere posset. Et ita apparet quod suppositio adversariorum in prima sui parte sit falsa.
2 Secunda pars eiusdem suppositionis in qua dicitur quod Deus dederit virtutem sive potestatem intrinsecam qua in suo esse se conservare possit etiam quod sit falsa facile ostenditur. Et primo de illo modo conservationis quo aliquis dicitur aliquid conservare per se et directe patet: quoniam dicere quod hoc modo conservationis ecclesia habeat potestatem, et virtutem intrinsecam conservandi se in esse suo non modo est falsum sed erroneum: patet quoniam cum hoc modo conservandi ecclesiam conservare in esse suo non competat nisi ei a quo dependet secundum esse: dicere ecclesiam habere virtutem et potestatem intrinsecam se conservandi est dicere ecclesiam dependere a seipsa secundum esse, quod manifeste est haereticum et stultum. Plane sicut solus Deus ecclesiam fundavit in esse naturae et gratiae, ita ipse solus hoc conservationis genere conservat et custodit illam. Hinc Propheta sicut ait Psal. 126. Nisi dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam, ita subiungit. Nisi dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Ubi gl. ait psalmus iste docet quod aedificatio et custodia ecclesiae non nisi a Deo est. Patet ergo quod loquendo de hoc modo conservationis quo scilicet directe etc. et per se dicitur aliquis conservare aliquid falsum sit quod ecclesia ipsa per virtutem aliquam intrinsecam sibi datam se conservet in esse suo, sed conservatio sua hoc modo soli virtuti divinitatis attribuenda sit. Ea vero quae per adversarios inducuntur ad probationem suppositionis suae nulla sunt.
3 Non primum quidem, quia suppositio praecedens ex qua arguit hic de ecclesia, ut ostendimus falsa est.
4 Nec secundo videlicet illud quod dicitur Matth. 16. quod portae inferi non praevalebunt adversus ecclesiam, facit ad propositum eorum, quia ex hoc quod portae inferi non praevalebunt sint adversus ecclesiam non sequitur quod hoc sit eo quod ecclesia habeat aliquam talem virtutem aut potestatem intrinsecam qua seipsam conservet in esse suo. Sed hoc convenit gratia fundamenti sui cui innititur, scilicet Christi, unde si bene textus ille ex integro legatur, apparet clarissime quod tota fortitudo et virtus persistendi ecclesiae pendeat non ex aliqua intrinseca sibi virtute sed ex virtute fundamenti super quo fundata est quod est Christus. Unde ibidem ita dicitur super hanc petram gl. 1. Christum in quem credis aedificabo ecclesiam meam. Sequitur: Et portae inferi non praevalebunt adversus eam gl. 1. non separabunt a charitate mea et fide. Fortitudo ergo tota ecclesiae et firmitas eius pendet ex adhaesione eius per fidem et charitatem ad Christum fundamentum eius et non ex alia virtute aut potestate sibi intrinseca quae fingitur ab adversariis. Unde gl. super illud Matth. 16. et portae inferi non praevalebunt adversus eam ita dicit. Portae inferi sunt peccata, minae, blandimenta, haereses quibus infirmi ruunt in mortem qui non vere supra petram sed super arenam domum professionis suae credendi sunt aedificasse, qui enim intimo cordis amore fidem Christi percepit quicquid ingruit extra facile vincit, haec gl.
5 Ad tertio inducunt adversarii illud Cant. 6. ubi dicitur de ecclesia terribilis ut castrorum acies ordinata, sed nec illud facit aliquid pro adversariis, quoniam ex hoc non habetur quod ecclesia per aliquam virtutem aut potestatem sibi intrinsecam conservetur, sed in esse suo. Quod maxime patet ex gl. eiusdem textus, quae sic habet terribilis, quia per unitatem charitatis compacta nullum locum aperit per malum discordiae hostibus. in haereticis vel immundis spiritibus.
Quod vero adversarii subiungunt quomodo ecclesia esset perfecta et terribilis si oporteret ab extrinseco subsidium conservationis suae quaerire Videtur nobis valde insipienter dictum propter duo. Tum primo quia licet opera Dei perfecta esse dicantur Deuter. 32. Nihilominus conservatio eorum ab extrinseco pendet a Deo sicut dictum est, unde ut dicit beatus Thom. in quaestione de potentia, inter alia quae ad perfectionem eorum pertinent, est hoc quod a Deo contineantur in esse, et ita dicendum est de ecclesia, quod quantumcunque perfecta esse dicatur hoc ad perfectionem eius pertinet q continue a Deo conservetur in esse, quoniam ut inquit propheta ubi supra. Nisi dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam. Secundo, quia in hac sua argumentatione videtur adversarius innuere unum de duobus erroribus, videlicet quod conservatio rerum creatarum non dependeat a Deo, aut quod Deus sit principium intrinsecum rerum creatarum, quorum utrumque est haereticum. Quod vero adversarius dicit quod principia essendi et conservandi sunt intrinseca, falsissimum est. Principium enim primum quod est Deus, a quo praecipue esse et conservatio rerum dependet, nulli creaturae est intrinsecum; unde etiam principium effectivum sive causa efficiens distinguitur contra principia intrinseca, ut habetur 2. Phy. et 5. Metaph. Secundus autem modus conservationis scilicet indirecte, et per accidens, qui est per remotionem impedimentorum adversantium saluti alicuius rei respectu ecclesiae bene potest attribui, et aliis a Deo non tamen sine Deo videlicet angelis praelatis ac principibus secularibus fidelibus. De angelis expresse dicitur Esa 62. Super muros hierusalem, gl. interlin. ecclesiam, constitui custodes tota die, et tota nocte. Super quo verbo beatus Bernardus ita dicit. Benignus es Domine qui non es contentus nostrorum fragilitate murorum sed ipsis hominum custodibus angelorum custodiam superponis. Plane hic est ordo divinae providentiae ut hierarchia humana iuvetur praesidiis angelicae hierarchiae. Custoditur etiam ecclesia hoc conservationis modo ab hominibus sanctis, et doctoribus illam doctrinis illustrando aut Deum continuis intercessionibus interpellando. Unde super illud psal. 124. Montes in circuitu eius dicit Aug. Magnum aliquem est esse nos in ea civitate quam circundederunt montes, montes mirabiles montes excelsi, praedicatores veritatis sive evangelistae sive apostoli sive prophetae, ipsi sunt in circuitu hierusalem ambiunt illam et quasi murum illi faciunt. De quo etiam Bernard. ita super Cantic. Homelia 73. loquitur. Bene tecum agitur o mater ecclesia, bene tecum agitur in loco peregrinationis tuae de caelo et de terra venit auxilium tibi, qui custodiunt te non dormitant neque dormiunt custodes tui angeli spiritus, et animae iustorum non errat qui te ab utrisque sentit custodiri, haec Bernard. Quod vero etiam praelatis tribuatur ecclesiae custodiam manifestum est, cum pastores eius esse dicantur ad quorum officium nullus ambigit pertinere tueri ac conservare greges sibi creditos, unde beatus Augustinus super illud psalm. Nisi dominus custodierit civitatem etc. dicit sic. Habent ecclesia custodes quomodo habet aedificantes, quomodo habent laborantes, ut aedificetur sic habet custodientes. Nam ad custodiam pertinet quod dicit Apostolus, timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a charitate quae est in Christo custodiebat custos erat, vigilabat quantum poterat super eos quibus praeerat, et episcopi hoc faciunt, nam inde altior locus positus est episcopis, ut ipsi superintendat, et custodiant populum. Haec August. Hinc est quod Romano pontifici, utpote totius ecclesiae pastori maxime convenit hoc conservationis genere ecclesiam tueri, et custodire. Unde dicit beatus Bonifatius Martyr, et habetur in ca. si papa distinct. 40. Quod pro perpetuo statu papae universitas fidelium tanto instantius orat quanto suam salutem post Deum ex illius incolumitate animadvertit propensius pendere, verum quia papa et alii ecclesiae praelati non sunt principales conservatores ecclesiae sed solum ut ministri, nec sunt conservatores directe, et per se tanquam hi a quibus dependeat esse ecclesiae sed indirecte et per accidens. Hinc est quod si praelati nolint aut negligant custodire, non propter hoc ecclesia deficiet, licet interdum multipliciter molestetur et variis perturbationibus concutiatur: quoniam semper vigilat custos eius principalis et conservator id est Christus, qui custodit eam secundum illud prophetae. Non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Unde Aug. super illud psal. 126. Nisi dominus custodierit civitatem, in vanum laborant qui aedificant, etc. loquendo de praelatis ad populum dicit sic. Quoniam ergo custodimus quod homines quantum possumus, quantum accepimus, et quia nos sicut homines custodimus, et perfecte custodire non possumus, ideo sine custode remanebitis absit. Nam ubi est ille de quo dicitur? Nisi dominus custodierit civitatem in vanum laborant qui custodiunt eam. Laboramus in custodiendo: sed vanus est labor noster, nisi ille custodiat qui vidit cogitationes vestras. Custodit ille cum vigilatis: custodit ille cum dormitis. Ille enim dormiuit semel in cruce et surrexit iam non dormit, esto Israel, quia non dormit, neque dormitabit qui custodit Israel. Haec August. Ceterum hic modus conservationis ecclesiae et tuitionis aliquo modo etiam convenit sicut diximus principibus fidelibus secularibus, unde beatus Isidorus, et habetur in c. principes 23. q. 5. dicit. Cognoscant principes seculi De se debere esse reddituros rationem pro ecclesiam quam Christo tuendam suscipiunt. Verum autem hoc conservationis genere scilicet indirecte et per accidens possit quis dici conservare se in esse suo: dicimus quod sic eo modo quo quis naturalis rationis auxilio, aut alterius doctrina eruditus, aut divinae gratiae praesidio munitus praeservare se, et custodire se a malis potest, quae ei aut in esse naturali, aut morali sive gratuito nocumenta inferre possunt, aut etiam vim vi repellendo: cum unicuique naturale est conservare se in esse quantum potest. Sed ex hoc modo conservationis in esse cum communis sit omnibus nihil sequitur ad propositum adversariorum.
6 Tertia pars suppositionis adversariorum est quod ecclesia habeat virtutem intrinsecam et potestatem regendi seipsam ac gubernandi se. Ista suppositio potest bene vel male intelligi et secundum unum intellectum erit falsa et secundum alium erit vera: nihilominus videtur nobis quod secundum intellectum quem praetendunt enim adversarii sit falsa. Praetendunt enim ut saepe visum est quod ecclesiae in omnibus suis membris data sit potestas spiritualis gubernandi et regendi, more quo dicimus quod in principatu politiae potestas gubernationis est apud populum, et non apud aliquem unum qui toti populo praesideat. Pro quo sciendum, quod potestas regendi et gubernandi dicitur dupliciter una, scilicet quae dicitur potestas publicae administrationis de qua dicitur 3. Regum 21. Grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israel. Talis autem potestas regendi non est data cuilibet indifferenter, nec cuilibet convenit, sed his tantum qui in communitate publicam habent administrationem regiminis secundum diversas species politiae sive principatus. Sane sine huius ordinis differentia nulla universitas subsistere posset, ut dicit Bonifacius in cap. ad hoc distinct. 89. Ecclesia autem cum credatur a Christo in optima dispositione regiminis et principatus constituta, in cunctanter creditur regimen ecclesiae ab ipso Christo monarchicum sive regale constitutum esse. Ita quod potestas suprema regiminis totius communitatis ecclesiae in uno tantum et non in pluribus aut in ipsa universitate locata sit sicut superius multipliciter ostendimus. Et ita loquendo hoc modo de potestate regiminis falsa est pars illa suppositionis7 positionis adversariorum. Alio modo dicitur potestas regendi se et gubernandi facultas qua unusquisque ratione utens potest virtuose regere se in operationibus suis. De qua potestate dicit Prosper. Non caret regia potestate qui corpori suo novit rationabiliter imperare, et Greg. in moralibus ait. Reges sunt qui sibimetipsis praesident. Reges sunt, qui se metipsos regere sciunt, qui dum desideriorum motus in se temperant super subiectas cogitationes lege virtutis regnant, et Seneca. Vis do regnum tibi magnum rege te ipsum. Huius regiminis facultas, sive potestas communis est omnibus rationabilibus creaturis et de tali veritatem habet suppositio adversariorum, cum ecclesia sit collectio sive convocatio rationabilium creaturarum fidelium, sed ex tali potestate regiminis nihil est ad propositum adversariorum.
8 Quarta pars suppositionis adversariorum est, quod ecclesia habeat intrinsecam virtutem sive potestatem adversantibus ad sui destructionem resistendi. Pars ista sicut superior potest habere duplicem intellectum: quoniam vel loquitur de potestate resistendi per viam gladii spiritualis iurisdictionis adversantes compescendo et puniendo, tunc dicimus quod ecclesia bene habet hanc potestatem, sed in praelatis suis quibus dictum est Matth. 18. Quaecumque alligaveritis, etc. maxime hanc habet in praelato praelatorum cuiusmodi est Romanus pontifex in cuius sede, et ut habetur in c. nolite errare, dist. 11. Deus totius ecclesiae posuit principatum in cuius signum Petrus ad defensionem domini succensus resistere volens turbae venienti ad capiendum Christum: gladio percussit unum de servis principis sacerdotum super quo verbo dicit Grego. et habetur in c. si Petrus 24. q. 1. Tollit Petrus aurem quare Petrus quia ipse est qui claves accepit regni caelorum: ille enim condemnatur qui et absoluit: quoniam ligandi et solvendi idem est adeptus potestatem. Resistere autem hoc modo scilicet gladio spiritualis potestatis non est cuiuslibet cum gladius spiritualis potestatis non sit datus cuilibet nec etiam ipsi communitati ecclesiae simul in omnibus membris, sicut superius apertissime demonstratum est. Unde ad hunc sensum videlicet quod ipsi corpori ecclesiae simul in omnibus membris suis data esset huiusmodi potestas sicut videtur adversarii praetendere falsa est pars illa praefatae suppositionis. Si vero potestas resistendi adversantibus dicatur facultas quocumque modo contra dicendi et resistendi adversantibus et conatibus ad destructionem sui suppositio adversariorum vera est, sed non facit ad propositum: cum talis facultas omnibus hominibus non modo fidelibus, sed infidelibus communis sit. Naturale enim est unicuique ut supra diximus quod conservetur se in esse quantum potest. Hunc etiam secundum iura. Vim vi repellere licet cum moderamine tamen inculpatae tutelae.
9 Quinta pars suppositionis adversariorum est, circa quid sit illa intrinseca data virtus sive potestas data ecclesiae qua in esse suo se conservare posset ac tueri. Dicunt enim quod communis sententia doctorum sit, quod talis potestas sit potestas clavium videlicet scientia discernendi et potentia iudicandi. Quod autem ista pars non modo sit falsa, sed stulta multipliciter ostenditur. Tum primo quia praefata potestas se conservandi in esse suo ut ex adversariorum dictis colligitur semper infuit inest inerit ecclesiae cum dicatur quod sit eius virtus intrinseca: potestas autem clavium non semper fuit in ecclesia. Patet: quia non tempore legis naturae quo tamen tempore ecclesia erat quae ab Abel incepisse dicitur. ut enim dicit beatus Aug., quamdiu sancti fuerunt in terra ecclesia fuit, sicut plenius in primo libro disputavimus. Non fuit etiam potestas clavium tempore legis ut patet: quoniam cum ante passionem Christi non esset apertum regnum caelorum ad quod aperiendum ordinantur claves, sacerdotes illius temporis non dicuntur habuisse claves huius scilicet regni caelorum, sed claves tantum templi materialis. et tamen pro illo tempore dictum est de ecclesia quod est terribilis, ut castrorum acies ordinata Cantico 6. Secundo quod potestas conservandi se in esse, inest cuilibet creaturae rationali ut dicit adversarius: sed huiusmodi potestas non potest dici potestas clavium, ergo nec illa quae toti communitati ecclesiae dicitur inesse. Consequentia patet: quia virtus partis, et virtus totius videtur esse eiusdem rationis. Sicut Arist. primo phys. de gleba terrae, et de tota terra arguit. Tertio: angeli ut dictum est potestatem ministerialem habent custodiendi ecclesiam tamen illa non est potestas clavium. Quarto potestas se conservandi in esse ad bonam intelligentiam capta, ut superius patuit, est pluribus communis in ecclesia quam potestas clavium, ut per se patet. ergo non sunt idem. Quod vero dicitur ex adverso quod est sententia omnium doctorum, quod talis potestas esset potestas clavium, manifeste patet esse falsum.