Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
UT veritas eorum quae de unitate ecclesiae iam dicta sunt, illustrior fiat, movebuntur contra ea aliquae obiectiones. Contra ergo iam dicta arguitur multipliciter. Et primo ex illo psal. lxv. In ecclesiis benedicite domino. Item ex illo Apoc. 1. ubi Io. scribere dicitur septem ecclesiis, in quibus locis non una sed plures designantur ecclesiae.
Secundo sic, communiter distinguitur ecclesia praesens ab ecclesia primitiva. Ecclesia enim sumpta ex circumcisione et ex praeputio quae ex iudaeis et ex gentilibus sunt distincti populi. Unde gl. Cant. 4. super illud. Est fons hortorum, dicit sic fons hortorum, quia de primitiva ecclesia processit in mundum doctrina caelestis quae plures ecclesias. i. hortos procrearet.
Tertio ecclesia est una constituta ex angelis et hominibus. Unde Aug. super psal. 36. Omnibus connumeratis fidelibus ab initio usque ad finem, adiunctis etiam legionibus et exercitibus angelorum ut fiat una illa civitas sub uno rege, una quaedam provincia sub uno imperatore, sed hominibus et angelis non est communis fides nec spes, ergo unitas fidei aut spei non pertinet ad unitatem ecclesiae.
Quarto sic, fides, spes, et charitas, cum sint accidentia diversa numero, sunt in diversis, ergo omnes homines fideles non possunt pertinere ad unam ecclesiam, cum non videantur habere eandem fidem spem et charitatem. Si vero dicatur quod fides ex parte subiecti non est una, quia diversificatur secundum quod est diversorum, sed ex parte eius quod creditur est una. Contra quia multa sunt quae proponuntur nobis ad credendum cum duodecim sint articuli fidei inter quos magna est differentia, sicut patet manifeste.
Quinto sic, eadem est ecclesia a primo iusto Abel usque ad ultimum nasciturum, sed non videtur eadem fides antiquorum patrum et modernorumrum, cum confessio, quae est actus fidei, non sit una et eadem apud omnes. Nam illi credebant futura sicut incarnationem filii Dei, passionem, resurrectionem, ascensionem, et similia quae nos credimus praeterita: ergo videtur quod veritas fidei non includitur in unitate ecclesiae.
6 Sexto omnis excommunicatus est extra unitatem ecclesiae, cum sit ab ecclesia et consortio fidelium evidenter separatus. xi. q. iii. c. Canonica. Et Math. 18. Si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus, sed stat excommunicatum habere fidem, spem, et charitatem, et inhabitantem spiritum sanctum ergo ista non videntur facere ad unitatem ecclesiae. consequentia patet, minor etiam nota est de eo qui iniuste excommunicatur.
Septimo multi pertinent ad unitatem ecclesiae in quibus nec charitas est nec spiritus sanctus inhabitat, huiusmodi sunt peccatores fideles. Unde supra per multa ostensum est, quod ecclesia universalis omnes generaliter comprehendat fideles. Unde Math. 13. habetur quod tritico adiuncta sint zizania, et sicut dicit Aug. Ecclesia ager est, in qua radicantur triticum. i. boni, et zizania id est mali simul, tamen in fine seculi separabuntur: ergo sequitur quod praedicta non requirantur ad unitatem ecclesiae.
Octavo arguitur sic. Stat aliquem omnia habere ista. s. fidem, spem, charitatem, et inhabitantem spiritum sanctum, et tamen non pertinere ad unitatem ecclesiae, ergo praedicta non stant in veritate. antecedens patet de multis catechuminis qui habent fidem formatam, et tamen non videntur esse membra ecclesiae, cum Aug. dicat de baptis. paruul. et habetur de conse. dist. iiii. in. c. ad hoc. Ad hoc baptismus valet ut baptizati Christo incorporentur. Et idem Aug. ad Bonifacium scribit et dicit quod in baptismo quis efficitur membrum Christi.
Nono arguitur sic. Sicut dictum est a primo iusto Abel usque ad ultimum nasciturum est una et eadem ecclesia, sed ante adventum Christi baptismus cum non esset non poterat dici pertinere ad unitatem ecclesiae, ergo nec nunc unitas ecclesiae est arguenda ex unitate baptismi.
Decimo, non est unus baptismus sed tria. s. baptismus aquae, poenitentiae, et baptismus sanguinis, sicut habetur in glo. ad Heb. 6. et magister sent. ponit in. iiii. dist. iiii. ergo unitas ecclesiae non bene sumitur ex unitate baptismi.
Undecimo Aug. li. de bapt. tangit aliam unitatem ecclesiae, de qua in. c. est unitas de consec. dist. iiii. ubi sic dicit. Est unitas ecclesiae quae late patet in sacramentorum videlicet societate et communione quae complectitur cum granis paleas: ergo videtur quod non sufficienter dictum sit de unitate ecclesiae.
Duodecimo, ecclesia est collectio fidelium, ut supra habitum est in. c. ecclesia, de conse. dist. i. Sed non sunt semper iidem fideles: ergo non est semper eadem ecclesia.
Tertiodecimo sic, si unitas fidei facit ecclesiam unam, ergo quicunque habent fidem eandem, ad unam et eandem ecclesiam videntur nobis pertinere, sed daemones et damnati habent unam et eandem fidem nobiscum: ergo videtur quod pertineant nobiscum ad eandem ecclesiam, quod tamen est falsum: consequentia videtur manifesta, minor vero probatur per illud Iac. 2. Daemones credunt et contremiscunt. Et gl. super illud Ro. 1. Ex fide et in fidem dicit fides informis daemonum.
Quartodecimo, ecclesia semper fuit una, et tamen in ea non semper fuit unus pastor aut rector qui visibiliter cum ea conversaretur: ergo ex parte unius supremi praesidentis et rectoris non est unitas ecclesiae accipienda.
Quintodecimo, papa mortuo ecclesia non minus est una quam eo vivente, ergo unitas talis supremi praesidentis sive summi pontificis non arguit unitatem ecclesiae, consequentia videtur nota.