Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Postquam sermo habitus est de qualitate et modo unionis quo membra corporis ecclesiae uniuntur, et connectuntur adinvicem, et de causis eius, consequens est ut de qualitate, et modo unionis quo ipsa membra ipsi capiti Christo uniuntur aliquid tangamus. Pro quo notandum ut ait Hugo de s. Vict. li. de sacramentis parte 2. tractatu illud Ioan. 17. Pater serva eos quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos unum sumus. Triplex dicitur unitas1, videlicet unitas in natura, et hoc modo pater, et filius, et spiritus sanctus unum sunt. Ioan. 10. Ego et pater unum sumus. Et. 1. Ioan. 5. Tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum et spiritus sanctus, et hi tres unum sunt per individuam scilicet eandem naturam. Quoniam ut ait Aug. li. 1. contra Maximinum haereticum arrianum, aliud enim est unum sunt, et aliud unus est. Quando dicitur unum sunt, et ibi non dicitur quid unum, intelligitur una substantia. Quando dicitur unus est de duabus diversis substantiis, necesse est, ut quaeratur quid unus. Verbi gratia diversa est substantia anima, et corpus: tamen unus homo, et diversa est substantia spiritus hominis, et spiritus Dei, et tamen cum adhaeret Deo unus spiritus est. unus dicit non unum sunt, ubi autem dicitur unum, una substantia significatur. haec Aug. Secunda unitas dicitur unitas personalis, qua unitate humanitas, et divinitas sunt unum in persona filii Dei. Unde Athan. in symbolo. Unus omnino scilicet est Christus, non confusione substantiae, sed unitate personae. Tertia est unitas per conformitatem voluntatis, secundum illud Act. 4. Erat illis cor unum et anima una. Quod verbum tractans Aug. super Io. in sermone. 34. dicit sic. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis, multas animas facit unam animam, et multa corda facit unum cor. Et in li. de vera innocentia. Multorum hominum multa sine dubio sunt animae, et multa sunt corda. si tamen per fidem, et dilectionem adhaereant Deo, fiunt omnes una anima, et unum cor. Prima, et perfectissima unitas est divinarum personarum in natura una de qua Aug. contra Maximinum haereticum lib. 3. ita inquit. Tres personae sunt unum et summae unum, ubi nulla naturarum, ubi nulla est diversitas voluntatum. Secunda est unitas naturarum in una persona Christi, de qua dicit Aug. ubi supra. Porro Christus una persona est geminae substantiae, quia Deus et homo est. Tertia est unitas capitis, et corporis ecclesiae, quae est unitas conformitatis in voluntate una, et haec est per iustitiam praesentem. Unde Aug. li. de vera innocentia. Qui per iustitiae ambulant vias ad similitudinem sui tendunt auctoris. Et Hieronym. super illud psal. 2. Innocentes et recti adhaeseret mihi, dicit sic. Sicut collum, caput, et membra in eodem corpore continentur; sic etiam ecclesia per iustitiam adhaeret Christo, et membra eius in eodem corpore continentur per iustitiam.
Sane merito ecclesiae corpus Christo dicitur adhaerere, quia cum ipsa secundum Anselmum rectitudo quaedam sit voluntatis, conformat animas Deo. De qua conformitate ad Ro. 8. inquit apostolus. Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui, gl. in puritate vitae modo, et postea in beatitudine. De istis tribus unitatibus sic venerabilis Hugo ubi supra loquitur. Verbum cum patre unum in natura, homo cum verbo unum in persona, membra cum capite unum sunt primo in iustitia, et postea unum in gloria. Verum sicut intra membra corporis humani, et caput non tantum est unitas spiritus quo totum corpus vivit et vegetatur, sed etiam conformitas naturae inquantum sunt ex similibus partibus, et unius rationis scilicet ex carne et osse. Ita et inter membra corporis mystici et ipsum caput Christum est unio per conformitatem voluntatis, de qua dictum est, sive per unitatem spiritus, de qua ad Ro. 8. dicit apostolus. Qui adhaeret Deo unus spiritus est cum eo, quam unitatem amor ipse gratuitus efficit, habet enim amor, ut dicit Diony. li. de diu. nominibus virtutem unitivam. Unde 2. Io. 4. dicitur. Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Cuius gratia exhortatur Apostolus ad Colo. 3. Super omnia charitatem habete quae est vinculum perfectionis, cha ritas enim, ut ait gl. in unum omnes colligit. Est praeterea inter ipsa membra corporis Christi ad ipsum caput Christum unio per conformitatem unius et eiusdem naturae in specie, quod per incarnationem filii Dei donatum est ecclesiae ex hominibus assumptae. Unde verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis. Ioan. 1. id est, nobis similis habitus inventus, ut homo, ut ait gl. Hinc beatus Aug. super psal. cxlviii. dicit, quod verbum caro factum est, ut esset caput ecclesiae, quoniam secundum quod ait gl. super illud ad Ephe. 1. Dedit eum caput super omnem ecclesiam dicit. Christus proprie dicitur caput secundum humanitatem secundum quam coniungitur ei ecclesia, et natura et gratia. Haec autem duplex unitas, scilicet naturae, et gratiae inter Christum, et ecclesiam aperte designatur. Cant. 4. ubi sub sororis, et sponsae Christi appellationibus ipsa ecclesia sancta describitur. dicitur enim Cant. 4. Hortus conclusus soror mea sponsa. Sponsae quidem nomine unitas affectus sive gratiae, sororis vero vocabulo naturae conformitas etiam perlucide designatur.