Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
His non obstantibus dicendum est ut prius, quoniam varietas et differentia haec statuum dignitatum ac officiorum convenientissime ab ipso fundatore Christo (qui iuxta apostolum 1. Corinth. 1. virtus Dei et sapientia est) posita est in ecclesia, cum ut in praecedenti capitulo deduximus ad integritatem perfectionem decoremque pertineat ecclesiae, faciatque ad habiliorem divinorum ministeriorum expeditionem. Dicendum est ergo ad rationes in oppositum. Ad primam respondetur quod non quaelibet diversitas repugnat cuilibet unitati, unde diversitas membrorum in uno corpore non repugnat unitati corporis, immo perfectio eius ut diximus ex illorum varietate resultat, Unde apostolus ad Romanos 12. In uno corpore multa membra habemus, et ita dicimus quod diversitas praefata statuum et officiorum in ecclesia non impedit in aliquo ecclesiae unitatem quae per unitatem fidei charitatis et mutuae subministrationis proficitur, secundum illud apostoli ad Ephes. 4. Ex quo totum corpus, id est ecclesia copactum est, glossa: per fidem, et connexum vinculis charitatis per omnem iuncturam subministrationis, dum scilicet unus alii servit, et ita varietas ista in ecclesia statuum et officiorum stat cum unitate ecclesiae. Unde glossa super illud 1. Corinth. 12. Nam corpus non est unum membrum sed multa, dicit sic: Ostendit apostolus per similitudinem humani corporis unitatem corporis Christi, id est ecclesiae, habere varietatem officiorum et diversitatem, hanc non tollere unitatem, sicut humani corporis unitas non in singularitate consistit, sed in multis membris, ut sibi invicem praestent quod debent, haec ibi.
Ad secundam respondetur, quod sicut natura non facit per multa quod potest facere per unum: ita etiam non coartat in unum id ad quod multa requiruntur, secundum illud Apostoli, 2. Corinth. 12. Si totum corpus oculus, ubi auditus? Unde etiam in ecclesia, quae est corpus Christi, oportuit membra diversificari secundum diversa officia, status et gradus, quia ita non poterant convenienter administrari per unum.
Ad tertiam respondetur iuxta sanctum Thom. ubi supra, quod sicut in corpore naturali membra diversa continentur in unitate per virtutem spiritus uiuificantis, quo abscedente membra corporis separantur, ita etiam in corpore ecclesiae pax diversorum membrorum virtute spiritus sancti qui corpus ecclesiae vivificat ut habetur Ioan 6. Unde et Apostolus dicit ad Ephe. 4. Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Discedit autem aliquis ab unitate spiritus dum quaerit quae sunt propria, sicut etiam in terrena civitate pax tollitur ex hoc quod cives singuli quae sua sunt quaerunt: alioquin per officiorum et statuum distinctionem tam mentis quam in civitate terrena3 magna pax conservatur inquantum per hoc plures sunt qui communicant actibus publicis. Unde et Apostolus dicit 1. Corinth. 12. quod Deus sic temperavit, ut non sit schisma in corpore, sed pro invicem solicita sint membra.
Ad quartam respondetur, quod una via est salvationis principalis et fundamentalis communionis omnibus hominibus, scilicet fides Christi cum observantia mandatorum Dei, secundum illud Matth. 19. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Sed in illa via regia sunt etiam aliae diversae viae, sive semitae, quae attenduntur penes diversa opera charitatis quibus homo vacare potest, vel penes diversitatem exercitiorum quibus aliqui exercentur ad perfectionem charitatis. Unde sunt quidam modi vivendi et progrediendi in via Domini, secundum illud August. In via Dei in qua alius sic, alius sic ibat. De quarum viarum sive semitarum varietate propheta loquens sic Psal. xxiiii. ait: Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. Ubi per vias praecepta accipiuntur, per semitas vero, quae angustiora sunt, consilia evangelica designantur. Unde super illud Psal. xxiii. Deduxit me per semitas iustitiae, dicit gl.: Semitae iustitiae sunt arctiora praecepta et perfectiora consilia. Quare cum religiones privatae in ecclesia Dei non sunt viae aliae alienatae diversitatis aut contrarietatis a via illa principali communi omnibus in aeternam beatitudinem tendere cupientibus, sed illam in se continent tanquam fundamentalem, superaddentes illi consilia perfectiora: patet quod adversariorum ratio non procedit, cum in falsa imaginatione fundetur.
Ad quintam respondetur, negando consequentiam: multa enim processu temporis instituta sunt in ecclesia Dei tam circa cultum divinum quam circa usum sacramentorum, et distinctionem ministrorum, et vocabulorum varietatem, quae in ipso nascentis ecclesiae exordio non fuerunt, sicut manifestum est, spiritu sancto inspirante, quae non parum ornamenti et decoris conferunt sanctae Dei ecclesiae. Praeterea licet religionum differentia et varietas in habitibus et cerimoniis non fuerit in primitiva ecclesia quanta nunc, nihilominus substantialia fundamenta omnium religionum, videlicet abrenunciatio omnium rerum temporalium propter Christum, castitas et obedientia, in primitiva ecclesia fuerunt, quae maxime in Apostolis floruerunt.
Ad sextam respondetur pariter negando consequentiam ratione iam dicta. Secundo respondetur iuxta sanct. Thom. in.iiii.dist.xxiiii. quod in primitiva ecclesia propter paucitatem ministrorum omnia inferiora ministeria diaconis committebantur, ut patet per Dion. in li. eccles. hierar. nihilominus erant praedictae potestates, sed implicite in una diaconi potestate, sed postea ampliatus est cultus divinus, et ecclesia quod implicite habebat in uno ordine explicite tradidit in diversis, et hoc modo dicit magister sententiarum, quod ecclesia aliquos ordines sibi instituit.
Ad septimam respondetur negando consequentiam, et causa est. Tum quia sicut habuit auctoritatem instituendi, et deputandi varias personas variis, et distinctis officiis, ita habuit auctoritatem nominandi, et imponendi eis diversa vocabula secundum diversitatem officiorum. Tum quia illi quos patriarchas archiepiscopos etiam dicimus, sunt episcopi cardinales vero aut presbyteri aut diaconi sunt. Unde hoc non est novos ordines in ecclesia introducere, sed in ordinibus constitutos iuxta varietatem officiorum quibus deputati sunt dignis nominibus appellare, de nominibus autem non debet esse altercatio, cum prohibitum non sit illos sic nominari.